Page images
PDF
EPUB

sario tempore, tam propinquis hostibus, ab iis non şublevetur : præsertim, cum, magnâ ex parte, eorum precibus adductus, bellum susceperit ; multo etiam gravius, quod sit destitutus, queritur.

(17.) Tum demum Liscus, oratione Cæsaris adductus, quod antea tacuerat, proponit : Esse nonnullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat, qui privatim plus possint, quam ipsi magistratus : hos seditiosâ atque improbâ oratione multitudinem deterrere, ne frumentum conferant ; quod præstare dicant, si jam principatum Galliæ obtinere non possint, Gallorum, quam Romanorum, imperia perferre; neque dubitare debeant, quin, si Helvetios superaverint Romani, unâ cum reliquâ Galliâ Æduis libertatem sint erepturi. Ab eisdem nostra consilia, quæque in castris gerantur, hóstibus enuntiari ; hos à se coërceri non posse. Quin etiam, quod necessario rem coactus Cæsari enuntiârit, intelligere sese, quanto id cum periculo fecerit ; et ob eam causam, quam diu potuerit, tacuisse.

(18.) Cæsar, hac oratione Lisci, Dumnorigem, Divitiaci fratrem, designari sentiebat : sed, quod pluribus præsentibus eas res jactari nolebat, celeriter concilium dimittit ; Liscum retinet. Quærit ex solo ea, quæ in conventu dixerat: dicit liberius, atque audacius : eadem secreto ab aliis quærit : reperit esse vera: Ipsum esse Dumnorigem summâ audaciâ, magnâ apud plebem propter liberalitatem gratiâ, cupidum rerum novarum; complures annos portoria, reliquaque omnia Æduorum vectigalia, parvo pretio redemta habere ; propterea quod, illo licente, contra liceri audeat nemo.His rebus et suam rem familiarem auxisse, et facultates ad largiendum magnas comparâsse ; magnum numerum equitatûs suo sumtu semper alere, et circum se habere : neque solum domi, sed etiam apud finitimas civitates, largiter posse; atque, hujus potentiæ causâ, matrem in Biturigibus, homini illic nobilissimo ac potentissimo, collocâsse ; ipsum ex Helvetiis uxorem habere ; sororem ex matre et propinquas suas nuptum in alias civitates collocâsse. Favere et cupere Helvetiis, propter eam affinitatem : odisse etiam suo nomine Cæsarem et Romanos; quod eorum adventu potentia ejus deminuta, et Divitiacus frater in antiquum locum gratiæ atque honoris sit restitutus. Si quid accidat Romanis

, summam in spem per Helvetios regni obtinendi venire : imperio populi Romani, non modo de regno, sed etiam de eâ, quam habeat, gratiâ desperare. Reperiebat etiam in quærendo Cæsar, (quod prælium equestre adversum paucis ante diebus esset factum) initium ejus fugæ factum a Dumnorige atque ejus equitibus (nam equitatû, quem auxilio Cæsari Ædui miserant, Dumnorix præerat) ; eorum fugâ reliquum esse equitatum perterritum.

(19.) Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimæ res accederent; quod per fines Sequanorum Helvetios transduxisset ; quod obsides inter eos dandos curâsset ; quod ea omnia, non modo injussu suo et civitatis, sed etiam inscientibus ipsis, fecisset ; quod a magistratu Æduorum accusaretur; satis esse causæ arbitrabatur, quare in eum aut ipse animadverteret, aut civitatem animadvertere juberet. His omnibus rebus unum repugnabat, quod Divitiaci fratris summum in populum Romanum studium, summam in se voluntatem, egregiam fidem, justitiam, temperantiam, cognoverat : nam, ne ejus supplicio Divitiaci animum offenderet, verebatur. Itaque, prius quam quidquam conaretur, Divitiacum ad se vocari jubet, et, quotidianis interpretibus remotis, per C. Valerium Procillum (principem Galliæ Provinciæ, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat) cum eo colloquitur : simul commonefacit, quæ ipso præsente in concilio Gallorum de Dumnorige sint dicta ; et ostendit, quæ separatim quisque de eo apud se dixerit. Petit, atque hor

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

tatur, ut, sine ejus offensione animi, vel ipse de eo, causâ cognitâ, statuat, vel civitatem statuere jubeat.

( 20.) Divitiacus multis cum lacrymis Cæsarem complexus obsecrare coepit, Ne quid gravius in fratrem statueret : scire se illa esse vera ; nec quemquam ex eo plus, quam se, doloris capere; propterea quod, cum ipse gratiâ plurimum domi atque in reliquâ Galliâ, ille minimum propter adolescentiam posset,, per se crevisset. Quibus opibus ac nervis, non solum ad minuendam gratiam, sed pæne ad perniciem suam, uteretur : sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri. Quod si quid ei a Cæsare gravius accidisset, cum ipse eum locum amicitiæ apud eum teneret, neminem existimaturum non suâ voluntate factum; quâ ex re futurum, uti totius Galliæ animi a se averterentur. Hæc cum pluribus verbis flens a Cæsare peteret, Cæsar ejus dextram'prendit; consolatus rogat, finem orandi faciat: tanti ejus apud se gratiam esse ostendit, uti et reipublicæ injuriam et suum dolorem ejus voluntati ac precibus condonet. Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet : quæ in eo reprehendat, ostendit ; quæ ipse intelligat, quæ civitas queratur, proponit: monet, ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet : præterita se Divitiaco fratri condonare dicit. Dumnorigi custodes ponit, ut, quæ agat, quibuscum loquatur, scire possit.

(21.) Eodem die ab exploratoribus certior factus, hostes sub monte consedisse millia passuum ab ipsius castris octo ; qualis esset natura montis, et qualis in circuitu adscensus, qui cognoscerent, misit. Renuntiatum est, facilem esse. De tertiâ vigiliâ T. Labienum, legatum pro prætore, cum duabus legionibus, et iis ducibus qui iter cognoverant, summum jugum montis adscendere jubet : quid sui consilii sit, ostendit: ipse de quartâ vigiliâ eodem itinere, quo hostes ierant, ad eos contendit; equitatumque omnem ante se mittit. P. Considius (qui rei mili

[blocks in formation]

et copi aberat iter ab

Ea res 1 Gallon timore rent (

ratis.

rume

consil

agmi

(2 sar

taris peritissimus habebatur, et in exercitu L. Sullæ, et postea in M. Crassi fuerat) cum exploratoribus præmittitur.

(22.) Primâ luce, cum summus mons a T. Labieno teneretur, ipse ab hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset; neque, ut postea ex captivis comperit, aut ipsius adventus aut Labieni cognitus esset ; Considius equo admisso ad eum accurrit: dicit, montem, quem a Labieno occupari voluerit, ab hostibus teneri; id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse. Cæsar suas copias in proximum collem subducit; aciem instruit. Labienus, ut erat ei præceptum a Cæsare, ne prelium committeret, nisi ipsius copiæ prope hostium castra visæ essent, ut undique uno tempore in hostes impetus fieret; monte occupato, nostros exspectabat, prælioque abstinebat. Multo denique die per exploratores Cæsar cognovit, et montem a suis teneri, et Helvetios castra movisse, et Considium, timore perterritum, quod non vidisset, pro viso sibi renuntiâsse. Eo die, quo consuerat intervallo, hostes sequitur, et millia passuum tria ab eorum castris castra ponit.

(23.) Postridie ejus diei (quod omnino biduum supererat, cum exercitû frumentum metiri oporteret; et quod a Bibracte, oppido Æduorum longe maximo et copiosissimo, non amplius millibus passuum XVIII aberat) rei frumentariæ prospiciendum existimavit ; iter ab Helvetiis avertit, ac Bibracte ire contendit. Ea res per fugitivos L. Æmilii, decurionis equitum Gallorum, hostibus nuntiatur. Helvetii

, seu quod timore perterritos Romanos discedere a se existimarent (eo magis, quod pridie, superioribus locis occupatis, proelium non commisissent), sive eo quod re frumentariâ intercludi posse confiderent, commutato consilio, atque itinere converso, nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere cæperu

(24.) Postquam id animadvertit, copias suas Cæsar in proximum collem subducit; equitatumque,

с

successerunt.

qui sustineret hostium impetum, misit. Ipse interim in colle medio triplicem aciem instruxit legionum quatuor veteranarum, ita, uti supra se in summo jugo duas legiones quas in Galliâ citeriore proxime conscripserat, et omnia auxilia, collocaret; ac totum montem hominibus compleri, et interea sarcinas in unum locum conferri, et eum, ab his qui in superiore acie constiterant, muniri jussit. Helvetii, cum omnibus suis carris secuti, impedimenta in unum locum contulerunt: ipsi, confertissimâ acie rejecto nostro equitatu, phalange factâ, sub primam nostram aciem

(25.) Cæsar, primum suo, deinde omnium, ex conspectu remotis equis, ut, æquato omnium periculo, spem fugæ tolleret, cohortatus suos, prælium commisit. Milites, e loco superiore pilis missis, facile hostium phalangem perfregerunt: eâ disjectâ, gladiis destrictis, in eos impetum fecerunt. Gallis magno ad pugnam erat impedimento, quod, pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et colligatis, cum ferrum se inflexisset, neque evellere, neque, sinistra impeditâ, satis commode pugnare poterant; multi ut, diu jactato brachio, præoptarent scutum manu emittere, et nudo corpore pugnare. Tandem, vulneribus defessi, et pedem referre, et, quod mons suberat cire citer M passuum, eo se recipere, cæperunt. Capto monte, et succedentibus nostris, Boii et Tulingi, qui hominum millibus circiter XV agmen hostium claudebant, et novissimis præsidio erant, ex itinere nostros latere aperto aggressi, circumvenêre: et id conspicati Helvetii, qui in montem sese receperant, rursus instare, et prælium redintegrare, coeperunt. Romani conversa signa bipartito intulerunt; prima et secunda acies ut victis ac submotis resisteret; tertia ut venientes exciperet.

(26.) Ita ancipiti prælio diu atque acriter pug. natum est. Diutius cum nostrorum impetus sustinere non possent; alteri se, ut cæperant, in montem

« PreviousContinue »