Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors]

!آمدید

?, LE* IND
* *

ties
R

1941 Quæ, it nostrt editione, uncinis (hunc in morem] inclusa leguntur, ea vel plane adulterina aut insiticia sunt-vel, propter scripturæ varietatem, pro incertis habenda - vel, licet reipsâ fortasse germana, criticorum tamen dissensione in dubium vocata.

XI Calendas Decembres,

A. C. 1822.

1

C. JULII CAESARIS

COMMENTARIORUM

DE

BELLO GALLICO

LIBER PRIMUS.

(1.) Gallia est omnis divisa in partes tres ; quarum unam incolunt Belgæ; aliam Aquitani; tertiam, qui ipsorum linguâ Celtæ, nostrâ Galli, appellantur. Hi omnes, linguâ, institutis, legibus, inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgæ; propterea quod a cultu atque humanitate Provinciæ longissime absunt, minimeque ad eos mercatores sæpe commeant, atque ea, quæ ad effeminandos animos pertinent, important; proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt : quâ de causâ Helvetii quoque reliquos Gallos virtute præcedunt ; quod fere quotidianis præliis cum Germanis contendunt; cum aut suis finibus eos prohibent, aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano ; continetur Garumnâ flumine, Oceano, finibus Belgarum ; attingit etiam ab Sequanis et

1

B

Helvetiis flumen Rhenum ; vergit ad Septemtriones. Belgæ ab extremis Galliæ finibus oriuntur; perti. nent ad inferiorem partem fluminis Rheni ; spectant in Septemtriones, et orientem Solem. Aquitania a Garumnâ flumine ad Pyrenæos montes, et eam partem Oceani quæ est ad Hispaniam, pertinet ; spectat inter occasum Solis et Septemtriones.

(2.) Apud Helvetios longe nobilissimus et ditissimus fuit Orgetorix. Is, M. Messalâ et M. Pisone Coss., regni piditate inductus, con ationem nobi. litatis fecit, et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent; perfacile esse, cum virtute omnibus præstarent, totius Galliæ imperio potiri. Id hoc facilius eis persuasit, quod undique' loci naturâ Helvetii continentur; unâ ex parte, fu. mine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit ; alterâ ex parte, monte Jurâ altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios ; tertiâ, lacu Lemanno, et flumine Rhodano, qui Provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat, ut et minus late vagarentur, et minus facile finitimis bellum inferre possent : quâ de causâ homines bellandi cupidi magno dolore afficiebantur. Pro multitudine autem hominum, et pro gloriâ belli atque fortitudinis, angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem millia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX, patebant.

(3.) His rebus adducti, et auctoritate Orgetorigis permoti, constituerunt ea, quæ ad proficiscendum pertinerent, comparare ; jumentorum et carrorum quam maximum numerum coëmere; sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret; cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas, biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas, Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscepit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaledis filio,

Sequano (cujus pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat, et a S. P. Q. R. amicus appellatus erat), ut regnum in civitate suâ occuparet, quod pater ante habuerat : itemque Dumnorigi Æduo, fratri Divitiaci (qui eo tempore principatum in civitate obtinebat, ac maxime plebi acceptus erat), ut iden conia retur, persuadet; eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile factu esse, illis probat, conata perficere, propterea quod ipse suæ civitatis imperium obo tenturus esset : non esse dubium, quin totius Galliz plurimum Helvetii possent: se, suis copiis suoque exercitu, illis regna conciliaturum confiftat. Hæc oratione adducti, inter se fidem et jusjurandum dant; et, regno occupato, per tres potentissimos ac firmise simos populos, totius Galliæ sese potiri posse sperant.

( 4.) Ea res ut est Helvetiis per indicium enuntiata, moribus suis Orgetorigem ex vinculis causann dicere coëgerunt. Damnatum poenam sequi oportebat, ut igni cremaretur. Die constitata czosz. diotionis, Orgetorix ad judicium omnem suamn familiars, ad hominum millia decem, undique coëgit; eta clientes obæratosque suos, quorum magnum DUTTUIN habebat, eodem conduxit : per eos, ne causar diceret, se eripuit. Cum civitas, ob eam rem incit212. zik.is jus suum exsequi conaretur, multitudinemque luni. num ex agris magistratus cogerent, Orgeuriz mum. taus est: neque abest suspicio, ut Helveti abistzn.

quin ipse sibi mortem consciverit. 15.) Post ejus mortem nihilo misus Helsetäi id, quod constituerant, facere criantur, ut e fuzjiran sun exeant. Cbi jam se ad eam rem pazztos esse arts. trati sunt, oppida sua omnia, numero a ducing vicos ad quadringentos, reliqua privata ucifica, incendunt: frumentum omne, przez quod scom portaturi erant, comburunt; ut, domum reditn.is spe sublatâ, paratiores ad omnia pericula subeurde encat: trium mensium colita cibaria sibi quelque CALO efferre jubent. Persuadent Rauracis, et Tulingis, et Latobrigis finitimis, uti, eodem usi consilio, oppidis suis vicisque exustis, unâ cum iis proficiscantur : Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant, et in agrum Noricum transierant, Noreiamque oppugnârant, receptos ad se, socios sibi adsciscunt.

( 6.) Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent; unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Juram et flumen Rhodanum, vix quâ singuli carri ducerentur; mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent ; alterum per Provinciam nostram, multo facilius atque expeditius; propterea quod, Helvetiorum inter fines, et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fuit, isque nonnullis locis vado transitur. Extremum oppidum Allobrogum est, proximumque Helvetiorum finibus, Geneva : ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros (quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur), existimabant, vel vi coacturos, ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis, diem dicunt, quâ die ad ripam Rhodani omnes conveniant: is dies erat, a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio Coss.

(7.) Cæsari cum id nuntiatum esset, eos per Provinciam nostram iter facere conari, maturat ab Urbe proficisci, et, quam maximis potest itineribus, in Galliam ulteriorem contendit, et ad Genevam pervenit. Provinciæ toti quam maximum militum numerum imperat (erat omnino in Galliâ ulteriore legio una): pontem, qui erat ad Genevam, jubet rescindi. Ubi de ejus adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt, nobilissimos civitatis (cujus legationis Nameius et Verudoctius principem locum obtinebant), qui dicerent, Sibi esse in animo, sine ullo maleficio iter per Provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum : rogare, ut ejus voluntate id sibi facere liceat. Cæsar, quod memoriâ tenebat,

[ocr errors]

:

« PreviousContinue »