Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

L. Cassium consulem occisum, exercitumque ejus ab Helvetiis pulsum, et sub jugum missum, concedendum non putabat ; neque homines inimico animo, datâ facultate per Provinciam itineris faciendi, temperaturos ab injuriâ et maleficio existimabat. Tamen, ut spatium intercedere posset, dum milites, quos im. peraverat, convenirent, legatis respondit, Diem se ad deliberandum sumturum ; si quid vellent, a, d. Idus Apr. reverterentur.

( 8.) Interea, eâ legione quam secum habebat, militibusque qui ex Provinciâ convenerant, a lacu Lemanno, (qui in]flumen Rhodanum influit, ad montem Juram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, millia passuum decem novem, murum, in altitudinem pedum sedecim, fossamque, perducit. Eo opere perfecto, præsidia disponit, castella communit; quo facilius, si se invito transire conarentur, prohibere possit. Ubi ea dies, quam constituerat cum legatis, venit, et legati ad eum reverterunt, negat, se, more et exemplo populi Romani, posse iter ulli per Provinciam dare; et, si vim facere conentur, prohibiturum ostendit. Helvetii, eâ spe dejecti, navibus junctis, ratibusque compluribus factis, alii, vadis Rhodani, quâ minima altitudo fluminis erat, nonnunquam interdiu, sæpius noctu, si perrumpere possent, conati, operis munitione et militum concursu et telis repulsi, hoc conatu destiterunt.

(9.) Relinquebatur una per Sequanos via, quâ, Sequanis invitis, propter angustias ire non poterant. His cum suâ sponte persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Æduum mittunt, ut, eo deprecatore, a Sequanis impetrarent. Dumnorix gratiâ et largitione apud Sequanos plurimum poterat, et Helvetiis erat amicus ; quod ex eâ civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat ; et, cupiditate regni adductus, novis rebus studebat, et quamplurimas civitates suo sibi beneficio habere obstrictas volebat. Itaque rem suscipit ; et a Sequanis impetrat, ut per

fines suos ire Helvetios patiantur ; obsidesque uti inter sese dent, perficit ; Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant; Helvetii, ut sine maleficio et injuriâ transeant.

(10.) Cæsari renuntiatur, Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et Æduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus absunt; quæ civitas est in Provinciâ. Id si fieret, intelligebat, magno cum periculo Provinciæ futurum, ut homines bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet. Ob eas causas, ei munitioni, quam fecerat, T. Labienum legatum præfecit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit; duasque ibi legiones conscribit; et tres, quæ circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit; et, quâ proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit. Ibi Centrones et Graioceli et Caturiges, locis superioribus occupatis, itinere exercitum prohibere conantur. Compluribus his præliis pulsis, ab Ocelo, quod est citerioris Provinciæ extremum, in fines Vocontiorum ulterioris Provinciæ die septimo pervenit ; inde in Allobrogum fines: ab Allobrogibus in Segusianos exercitum ducit. Hi sunt extra Provinciam trans Rhodanum primi.

(11.) Helvetii jam per angustias et fines Sequanorum suas copias transduxerant, et in Æduorum fines pervenerant, eorumque agros populabantur. Ædui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Cæsarem mittunt, rogatum auxilium : Ita se omni tempore de populo Romano meritos esse, ut, . pæne in conspectu exercitûs nostri, agri vastari, liberi eorum in servitutem abduci, oppida expugnari, non debuerint. Eodem tempore [Ædui] Ambarri, necessarii et consanguinei Æduorum, Cæsarem certiorem faciunt, sese, depopulatis agris, non facile ab oppidis vim hostium prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant,

fugâ se ad Cæsarem recipiunt, et demonstrant, sibi, præter agri solum, nihil esse reliqui. Quibus rebus adductus, Cæsar non exspectandum sibi statuit, dum, omnibus fortunis sociorum consumtis, in Santonos Helvetii pervenirent.

(12.) Flumen est Arar, quod per fines Æduorum et Sequanorum in Rhodanum influit, incredibili leni. tate, ita ut oculis, in utram partem fluat, judicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus junctis transibant. Ubi per exploratores Cæsar certior factus est, tres jam copiarum partes Helvetios id flumen transduxisse, quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse; de tertiâ vigiliâ, cum legionibus tribus, e castris profectus, ad eam partem pervenit, quæ nondum flumen transicrat. Eos impeditos et inopinantes aggressus, magnam eorum partem concidit : reliqui fugæ sese mandârunt, atque in proximas silvas abdiderunt. Is pagus appellabatur Tigurinus : nam omnis civitas Helvetia in quatuor pagos divisa est. Hic pagus unus, cum domo exîsset, patrum nostrorum memoriâ, L. Cassium consulem interfecerat, et ejus exercitum sub jugum miserat. Ita, sive casu, sive consilio Deorum immortalium, quæ pars civitatis Helvetiæ insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenas per; solvit. Quâ in re Cæsar non solum publicas, sed etiam privatas injurias ultus est, quod ejus soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem prælio, quo Cassium, interfecerant.

(13.) Hoc prælio facto, reliquas copias Helvetio. rum ut consequi posset, pontem in Arari faciendum curat, atque ita exercitum transducit. Helvetii, repentino ejus adventu commoti, cum id, quod ipsi diebus XX ægerrime confecerant, ut flumen transirent, uno illum die fecisse intelligerent, legatos ad eum mittunt; cujus legationis Divico princeps fuit, qui, bello Cassiano, dux Helvetiorum fuerat. Is ita cum Cæsare agit: Si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros, atque ibi futuros Helvetios, ubi eos Cæsar constituisset, atque esse voluisset : sin bello persequi perseveraret; reminisceretur et veteris incommodi populi Romani, et pristinæ virtutis Helvetiorum. Quod improviso unum pagum adortus esset, cum ii, qui flumen transîssent, suis auxilium ferre non possent ; ne, ob eam rem, aut suæ magnopere virtuti tribueret, aut ipsos despiceret. Se ita a patribus majoribusque suis didicisse, ut magis virtute quam dolo contenderent, aut insidiis niterentur. Quare, ne committeret, ut is locus, ubi constitissent, ex calamitate populi Romani et internecione exercitûs nomen caperet, aut memoriam proderet.

(14.) His Cæsar ita respondit : Eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res, quas legati Helvetii commemorâssent, memoriâ teneret; atque eo gravius ferre, quo minus merito populi Romani accidissent; qui si alicujus injuriæ sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere : sed eo deceptum, quod neque commissum a se intelligeret, quare timeret ; neque sine causâ timendum putaret. Quod si veteris contumeliæ oblivisci vellet; num etiam recentium injuriarum, quod, eo invito, iter per Provinciam per vim tentâssent; quod Æduos, quod Ambarros, quod Allobrogas vexâssent, memoriam deponere posse ? Quod suâ victoriâ tam insolenter gloriarentur, quodque tam diu se impune injurias tulisse admirarentur, eodem pertinere: consuêsse enim Deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res, et diuturniorem impunitatem, concedere. Cum ea ita sint, tamen, si obsides ab üs sibi dentur, uti ea, quæ polliceantur, facturos intelligat; et si Æduis, de injuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus satisfaciant, sese cum iis pacem esse facturum. Divico respondit, Ita Helvetios a majoribus suis institutos esse, uti obsides accipere, non dare, consuêrint : ejus rei populum Romanum esse testem. Hoc responso dato, discessit.

(15.) Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Cæsar; equitatumque omnem (ad numerum quatuor millium, quem ex omni Provinciâ, et Æduis atque eorum sociis, coactum habebat) præmittit, qui videant, quas in partes iter faciants qui, cupidius novissimum agmen insecuti, alieno loco cum equitatu Helvetiorum prælium committunt; et pauci de nostris cadunt. Quo prælio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere, nonnunquam et novissimo agmine prælio nostros lacessere, cæperunt. Cæsar suos à prælio continebat, ac satis habebat in præsentia hostem rapinis, pabulationibus, populationibusque, prohibere. Ita dies circiter quindecim iter fecerunt, uti inter novissimum hostium agmen, et nostrum primum, non amplius quinis aut senis millibus passuum interesset.

(16.) Interim quotidie Cæsar Æduos frumentum, quod essent publice polliciti, flagitare: nam, propter frigora, (quod Gallia sub Septemtrionibus, ut ante dictum est, posita est) non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat : eo autem frumento, quod flumine Arare navibus subvexerat, propterea uti minus poterat, quod iter ab Arare Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. Diem ex die ducere Ædui ; conferri, comportari, adesse dicere. Ubi se diutius duci intellexit, et diem instare, quo die frumentum militibus metiri oporteret ; convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his Divitiaco, et Lisco, qui summo magistratâ præerat (quem Vergobretum appellant Ædui, qui creatur annuus, et vi necisque in suos habet potestatem), graviter eos accusat, quod, cum neque emi neque ex agris sumi posset, tam neces

« PreviousContinue »