Page images
PDF
EPUB

P. VERGILI MARONIS

A EN EIDOS

LIBER QVINTVS.

5

IO

Interea medium Aeneas iam classe tenebat certus iter fluctusque atros Aquilone secabat, moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae conlucent fammis. quae tantum accenderit ignem causa latet; duri magno sed amore dolores polluto notumque, furens quid femina possit, triste per augurium Teucrorum pectora ducunt. ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla occurrit tellus, maria undique et undique caelum, olli caeruleus supra caput astitit imber noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. ipse gubernator puppi Palinurus ab alta 'heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? quidue, pater Neptune, paras?' sic deinde locutus colligere arma iubet ualidisque incumbere remis, obliquatque sinus in uentum ac talia fatur : magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo. mutati transuersa fremunt et uespere ab atro consurgunt uenti, atque in nubem cogitur aër. nec nos obniti contra nec tendere tantum sufficimus. superat quoniam Fortuna, sequamur, quoque uocat, uertamus iter. nec litora longe fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos, si modo rite memor seruata remetior astra.'

15

20

25 40

tum pius Aeneas : "equidem sic poscere uentos
iamdudum et frustra cerno te tendere contra.
flecte uiam uelis. an sit mihi gratior ulla,
quoue magis fessas optem demittere nauis,
quam quae Dardanium tellus mihi seruat Acesten

30 et patris Anchisae gremio complectitur ossa ?' haec ubi dicta, petunt portus, et uela secundi intendunt zephyri : fertur cita gurgite classis, et tandem laeti notae aduertuntur harenae. At procul ex celso miratus uertice montis

35 aduentum sociasque rates occurrit Acestes, horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae, Troïa Criniso conceptum flumine mater quem genuit. ueterum non inmemor ille parentum gratatur reduces et gaza laetus agresti excipit ac fessos opibus solatur amicis.

Postera cum primo stellas Oriente fugarat clara dies, socios in coetum litore ab omni aduocat Aeneas tumulique ex aggere fatur : 'Dardanidae magni, genus alto a sanguine diuom, 45 annuus exactis completur mensibus orbis, ex quo reliquias diuinique ossa parentis condidimus terra maestasque sacrauimus aras. iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, semper honoratum, sic di uoluistis, habebo.

50 hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exul Argolicoue mari deprensus et urbe Mycenae, annua uota tamen sollemnisque ordine pompas exequerer strueremque suis altaria donis. nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis

55 haut equidem sine mente reor, sine numine diuom, adsumus, et portus delati intramus amicos. . ergo agite et laetum cuncti celebremus honorem : poscamus uentos, atque haec me sacra quotannis urbe uelit posita templis sibi ferre dicatis.

60 bina boum uobis Troia generatus Acestes dat numero capita in nauis; adhibete Penates et patrios epulis et quos colit hospes Acestes. praeterea, si nona diem mortalibus almum Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,

65

[ocr errors]

prima citae Teucris ponam certamina classis; quique pedum cursu ualet et qui uiribus audax aut iaculo incedit melior leuibusque sagittis, scu crudo fidit pugnam committere caestu, cuncti adsint meritaeque expectent praemia palmae. 70 ore fauete omnes et cingite tempora ramis.'

Sic fatus uelat materna tempora myrto. hoc Helymus facit, hoc aeui maturus Acestes, hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes. ille e concilio multis cum milibus ibat

75 ad tumulum, magna medius comitante caterua. hic duo rite mero libans carchesia Baccho fundit humi, duo lacte nouo, duo sanguine sacro, purpureosque iacit flores ac talia fatur: salue, sancte parens: iterum saluete, recepti

80 nequiquam cineres animaeque umbraeque paternae. non licuit finis Italos fataliaque arua nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim.' dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis septem ingens gyros, septena uolumina traxit, 85 amplexus placide tumulum lapsusque per aras, caeruleae cui terga notae maculosus et auro squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus mille iacit uarios aduerso sole colores. obstipuit uisu Aeneas. ille agmine longo

90 tandem inter pateras et leuia pocula serpens libauitque dapes rursusque innoxius imo successit tumulo et depasta altaria liquit. hoc magis inceptos genitori instaurat honores, incertus, geniumne loci famulumne parentis esse putet: caedit binas de more bidentis totque sues, totidem nigrantis terga iuuencos, uinaque fundebat pateris animamque uocabat Anchisae magni manisque Acheronte remissos. nec non et socii, quae cuique est copia, laeti dona ferunt, onerant aras mactantque iuuencos, ordine aëna locant alii fusique per herbam subiciunt ueribus prunas et uiscera torrent.

Expectata dies aderat nonamque serena Auroram Phaethontis equi iam luce uehebant, 105

95

100 IIO

I 20

famaque finitimos et clari nomen Acestae
excierat : laeto complerant litora coetu
uisuri Aeneadas, pars et certare parati.
munera principio ante oculos circoque locantur
in medio, sacri tripodes uiridesque coronae
et palmae pretium uictoribus, armaque et ostro
perfusae uestes, argenti aurique talenta;
et tuba commissos medio. canit aggere ludos.
prima pares ineunt grauibus certamina remis
quattuor ex omni delectae classe carinae.

115 uelocem Mnestheus agit acri remige Pristim, mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi, ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, urbis opus, triplici pubes quam Dardana uersu impellunt, terno consurgunt ordine remi, Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, Centauro inuehitur magna, Scyllaque Cloanthus caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.

Est procul in pelago saxum spumantia contra litora, quod tumidis submersum tunditur olim 125 fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cori; tranquillo silet immotaque attollitur unda campus et apricis statio gratissima mergis. hic uiridem Aeneas frondenti ex ilice metam constituit signum nautis pater, unde reuerti

Igo scirent et longos ubi circumflectere cursus. tum loca sorte legunt, ipsique in. puppibus auro ductores longe effulgent astroque decori; cetera populea uelatur fronde iuuentus nudatosque umeros oleo perfusa nitescit.

135 considunt transtris, intentaque bracchia remis; intenti expectant signum, exultantiaque haurit corda pauor pulsans laudumque arrecta cupido. inde ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes, haut mora, prosiluere suis : ferit aethera clamor

140 nauticus, adductis spumant freta uersa lacertis. infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit conuolsum remis rostrisque tridentibus aequor. non tam praecipites biiugo certamine campum

139. funibus R. ex mera coniect.

corripuere ruuntque effusi carcere currus,

145 nec sic immissis aurigae undantia lora concussere iugis pronique in uerbera pendent. tum plausu fremituque uirum studiisque fauentum consonat omne nemus, uocemque inclusa uolutant litora, pulsati colles clamore resultant.

150 effugit ante alios primisque elabitur undis turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus consequitur, melior remis, sed pondere pinus tarda tenet.

post has aequo discrimine Pristis Centaurusque locum tendunt superare priorem ; 155 et nunc Pristis habet, nunc uictam praeterit ingens Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur frontibus et longa sulcant uada salsa carina. iamque propinquabant scopulo metamque tenebant, cum princeps medioque Gyas in gurgite uictor 160 rectorem nauis compellat uoce Menoeten : *quo tantum mihi dexter abis ? huc derige gressum; litus ama et laeuas stringat sine palmula cautes; altum alii teneant.' dixit, sed caeca Menoetes saxa timens proram pelagi detorquet ad undas. 165 quo diuersus abis ?' iterum 'pete saxa, Menoete,' cum clamore Gyas reuocabat : et ecce Cloanthum respicit instantem tergo et propiora tenentem. ille inter nauemque Gyae scopulosque sonantis radit iter laeuom interior subitoque priorem

170 praeterit et metis tenet aequora tuta relictis. tum uero exarsit iuueni dolor ossibus ingens nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten oblitus decorisque sui sociumque salutis in mare praecipitem puppi deturbat ab alta : 175 ipse gubernaclo rector subit, ipse magister hortaturque uiros clauomque ad litora torquet. at grauis ut fundo uix tandem redditus imo est iam senior madidaque fluens in ueste Menoetes, summa petit scopuli siccaque in rupe resedit. 180 illum et labentem Teucri et risere natantem et salsos rident reuomentem pectore fluctus.

163. laeua (codd. M P 7) R. laeuas (R Y, b, c) W. C. F. al., quod recepimus. uid. not. ad Geo. II. 219.

6

[ocr errors]
« PreviousContinue »