Page images
PDF
EPUB

uiscera rimaturque epulis habitatque sub alto
pectore, nec fibris requies datur ulla renatis.
quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque, et
quo super atra silex iam iam lapsura cadentique
imminet adsimilis; lucent genialibus altis
aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae
regifico luxu; Furiarum maxima iuxta

accubat et manibus prohibet contingere mensas
exsurgitque facem attollens atque intonat ore.
hic quibus inuisi fratres, dum uita manebat,
pulsatusue parens et fraus innexa clienti,
aut qui diuitiis soli incubuere repertis

nec partem posuere suis, quae maxima turba est,
quique ob adulterium caesi, quique arma secuti
impia nec ueriti dominorum fallere dextras,
inclusi poenam expectant. ne quaere doceri

600

605

610

620

quam poenam, aut quae forma uiros fortunaue mersit. 615 saxum ingens uoluont alii, radiisque rotarum districti pendent; sedet aeternumque sedebit infelix Theseus; Phlegyasque miserrimus omnis admonet et magna testatur uoce per umbras: "discite iustitiam moniti et non temnere diuos." uendidit hic auro patriam dominumque potentem imposuit, fixit leges pretio atque refixit; hic thalamum inuasit natae uetitosque hymenaeos ; ausi omnes immane nefas ausoque potiti. non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea uox, omnis scelerum comprendere formas, omnia poenarum percurrere nomina possim.'

[ocr errors]

625

630

Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeua sacerdos, 'sed iam age, carpe uiam et susceptum perfice munus. adceleremus' ait: Cyclopum educta caminis moenia conspicio atque aduerso fornice portas, haec ubi nos praecepta iubent deponere dona.'

601. Excidisse aliquid post hunc uersum putat Ribbeck. nos audacius fortasse recepimus ingeniosam Maduigii coniecturam, qui post Pirithoumque uersui adiecit et. ita 'quo' et sequentia ad Tantalum spectant.

615. Coniecit Maduigius merset, sed nihil opus est, mersit enim Subiunctiuus est Praeteriti per syncopen pro 'merserit,' ut 'iusso' pro 'iussero.'

K. V.

14

dixerat et pariter gressi per opaca uiarum
corripiunt spatium medium foribusque propinquant.
occupat Aeneas aditum corpusque recenti
spargit aqua ramumque aduerso in limine figit.
His demum exactis, perfecto munere diuae,
deuenere locos laetos et amoena uirecta
fortunatorum nemorum sedesque beatas.
largior hic campos aether et lumine uestit
purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.
pars in gramineis exercent membra palaestris,
contendunt ludo et fulua luctantur harena;
pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.
nec non Thraeicius longa cum ueste sacerdos
obloquitur numeris septem discrimina uocum,
iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.
hic genus anticum Teucri, pulcherrima proles,
magnanimi heroes, nati melioribus annis,
Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor.
arma procul currusque uirum miratur inanis.
stant terra defixae hastae, passimque soluti

635

640

645

650

per campum pascuntur equi. quae gratia currum
armorumque fuit uiuis, quae cura nitentis
pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.
conspicit ecce alios dextra laeuaque per herbam
uescentis laetumque choro paeana canentis
inter odoratum lauri nemus, unde superne
plurimus Eridani per siluam uoluitur amnis.
hic manus ob patriam pugnando uolnera passi,
quique sacerdotes casti, dum uita manebat,
quique pii uates et Phoebo digna locuti,
inuentas aut qui uitam excoluere per artis,
quique sui memores aliquos fecere merendo:

655

660

664. aliquos (codd. opt. omn. et. Seru.) R. al. alios pler. edd. ut H. W. C. L. F. al. tuetur et Macrobius. Donati nota tam absurda est, ut eius auctoritas nihil ualeat. difficilior est lectio aliquos, tantoque difficilior, ut quare eam praetulerint librarii quaerere oporteat. non satis facit Wagneri opinio, qui qu irrepsisse putat ex praecedente ter repetito 'quique.' placuisse iam olim nonnullis hanc lectionem collegeris ex nota quae inserta est in Vergili Ed. Basil. (edente G. Fabricio A.D. MDXLVII.): placet quod in exemplaribus plerisque ueteribus "aliquos" legitur.' et quae in hac uoce latet sententia, non aliena illa

omnibus his niuea cinguntur tempora uitta.

quos circumfusos sic est adfata Sibylla,

Musaeum ante omnis, medium nam plurima turba
hunc habet atque umeris extantem suspicit altis:
'dicite, felices animae tuque, optime uates,

665

quae regio Anchisen, quis habet locus? illius ergo
uenimus et magnos Erebi transnauimus amnis.'
atque hic responsum paucis ita reddidit heros :
'nulli certa domus; lucis habitamus opacis
riparumque toros et prata recentia riuis
incolimus. sed uos, si fert ita corde uoluntas,
hoc superate iugum, et facili iam tramite sistam.'
dixit et ante tulit gressum camposque nitentis
desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquont.
At pater. Anchises penitus conualle uirenti
inclusas animas superumque ad lumen ituras
lustrabat studio recolens, omnemque suorum
forte recensebat numerum carosque nepotes
fataque fortunasque uirum moresque manusque.
isque ubi tendentem aduersum per gramina uidit
Aenean, alacris palmas utrasque tetendit,

670

675

680

685

effusaeque genis lacrimae et uox excidit ore:
'uenisti tandem, tuaque expectata parenti
uicit iter durum pietas? datur ora tueri,
nate, tua et notas audire et reddere uoces?
sic equidem ducebam animo rebarque futurum
tempora dinumerans, nec me mea cura fefellit.
quas ego te terras et quanta per aequora uectum
accipio, quantis iactatum, nate, periclis!

quam metui, ne quid Libyae tibi regna nocerent!'

690

quidem est a poetae mente, qualis fuit noster, qualis et amicus eius Horatius, qui ut se suaque miraretur turba non laborauit, sed praestantes aliquos nominat, a quibus laudari uelit (S. 1. 10. 73). quanta uis sit inuidiae in uiuis, testatur horum uterque (cf. V. Buc. II. 39, III. 26, G. III. 37), praesertim Flaccus cum ait (C. III. 24. 30)'heu nefas, uirtutem incolumem odimus, sublatam ex oculis quaerimus inuidi' (uid. etiam Epist. II. 1. 5—12). sed in Elysio, rebus recte iudicatis, qui in uita 'sui memores aliquos fecere merendo, omnibus his niuea cinguntur tempora uitta.' his perpensis, nos non ii sumus qui, contra codd. omn. et Seruii consensum, lectionem aliquos temere mouendam cen

seamus.

ille autem 'tua me, genitor, tua tristis imago
saepius occurrens haec limina tendere adegit;
stant sale Tyrrheno classes. da iungere dextram,
da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.'
sic memorans largo fletu simul ora rigabat.
ter conatus ibi collo dare bracchia circum,
ter frustra comprensa manus effugit imago
par leuibus uentis uolucrique simillima somno.
Interea uidet Aeneas in ualle reducta
seclusum nemus et uirgulta sonantia siluis,
Lethaeumque domos placidas qui praenatat amnem.

hunc circum innumerae gentes populique uolabant;
ac uelut in pratis ubi apes aestate serena
floribus insidunt uariis et candida circum
lilia funduntur, strepit omnis murmure campus.
horrescit uisu subito causasque requirit
inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,
quiue uiri tanto complerint agmine ripas.

695

700

705

710

tum pater Anchises animae, quibus altera fato

corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam securos latices et longa obliuia potant.

715

has equidem memorare tibi atque ostendere coram,

iampridem hanc prolem cupio enumerare meorum, quo magis Italia mecum laetere reperta.'

'o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandumst

sublimis animas iterumque ad tarda reuerti

720

corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?'

'dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo'
suscipit Anchises, atque ordine singula pandit.
'principio caelum ac terram camposque liquentis
lucentemque globum lunae Titaniaque astra
spiritus intus alit, totamque infusa per artus
mens agitat molem et magno se corpore miscet.
inde hominum pecudumque genus uitaeque uolantum
et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
igneus est ollis uigor et caelestis origo

725

730

704. siluae (codd. G PR M, b Seru. Par.) R. F. L. al. siluis (M, Fcy) C. al., quod poeta dignius uidetur. W. (qui silua coniecit) uirgulta dicit eo magis uento resonare quo densiora sint.

siluis fortius exprimit.

sed id lectio

seminibus, quantum non corpora noxia tardant terrenique hebetant artus moribundaque membra.

hic metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.

quin et supremo cum lumine uita reliquit,

735

non tamen omne malum miseris nec funditus omnes

corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
multa diu concreta modis inolescere miris.
ergo exercentur poenis ueterumque malorum

supplicia expendunt. aliae panduntur inanes
suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto
infectum eluitur scelus aut exuritur igni :
quisque suos patimur manis; exinde per amplum
mittimur Elysium et pauci laeta arua tenemus,
donec longa dies, perfecto temporis orbe,
concretam exemit labem purumque relinquit
aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
has omnis, ubi mille rotam uoluere per annos,
Lethaeum ad fluuium deus euocat agmine magno,
scilicet inmemores supera ut conuexa reuisant
rursus et incipiant in corpora uelle reuerti.'

Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam conuentus trahit in medios turbamque sonantem,

740

745

750

[blocks in formation]

expediam dictis et te tua fata docebo.

ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta,

760

proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras

aetherias Italo commixtus sanguine surget,

Siluius, Albanum nomen, tua postuma proles, quem tibi longaeuo serum Lauinia coniunx educet siluis regem regumque parentem,

765

743-7. Quid de loco difficili uiri docti senserint sentiantue, uid.

in Edit. mai. nos uu. 743, 4 loco non mouimus, quod R. aliique fece

runt.

746. reliquit (codd. P R y b, c) Br. relinquit (codd. F M b1) edd. cet. omn.

« PreviousContinue »