Page images
PDF
EPUB

unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
proximus ille Procas, Troianae gloria gentis,
et Capys. et Numitor et qui te nomine reddet
Siluius Aeneas, pariter pietate uel armis
egregius, si umquam regnandam acceperit Albam.

770 qui iuuenes, quantas ostentant, aspice, uires, atque umbrata gerunt ciuili tempora quercu ! hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam, hi Collatinas imponent montibus arces, Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque. 775 haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae. quin et auo comitem sese Mauortius addet Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater educet. uiden ut geminae stant uertice cristae et Pater ipse suo superum iam signat honore? 780 en huius, nate, auspiciis illa incluta Roma imperium terris, animos aequabit Olympo, septemque una sibi muro circumdabit arces, felix prole uirum : qualis Berecyntia mater inuehitur curru Phrygias turrita per urbes,

785 laeta deum partu, centum complexa nepotes, omnis caelicolas, omnis supera alta tenentis. huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem Romanosque tuos. hic Caesar et omnis Iuli progenies, magnum caeli uentura sub axem.

790 hic uir, hic est, tibi quem promitti saepius audis, Augustus Caesar, Diui genus, aurea condet saecula qui rursus Latio regnata per arua Saturno quondam, super et Garamantas et Indos proferet imperium iacet extra sidera tellus,

795 extra anni solisque uias, ubi caelifer Atlas axem umero torquet stellis ardentibus aptum). huius in aduentum iam nunc et Caspia regna responsis horrent diuom et Maeotia tellus et septemgemini turbant trepida ostia Nili.

800 nec uero Alcides tantum telluris obiuit,

774. Post hunc intruserat aliquis uersum spurium, nulli ueterum notum, laude pudicitiae celebres, addentque superbos, quem deleuerunt ecd.

805

815

fixerit aeripedem ceruam licet aut Erymanthi
pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu,
nec qui pampineis uictor iuga flectit habenis
Liber, agens celso Nysae de uertice tigris.
et dubitamus adhuc uirtutem extendere factis,
aut metus Ausonia prohibet consistere terra ?
quis procul ille autem ramis insignis oliuae
sacra ferens ? nosco crinis incanaque menta
regis Romani, primam qui legibus urbem

810 fundabit, Curibus paruis et paupere terra missus in imperium magnum. quoi deinde subibit otia qui rumpet patriae residesque mouebit Tullus in arma uiros et iam desueta triumphis agmina. quem iuxta sequitur iactantior Ancus, nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris. uis et Tarquinios reges animamque superbam ultoris Bruti fascesque uidere receptos? consulis imperium hic primus saeuasque secures accipiet, natosque pater noua bella mouentis

820 ad poenam pulchra pro libertate uocabit, infelix. utcumque ferent ea facta minores,

. uincet amor patriae laudumque inmensa cupido. quin Decios Drusosque procul saeuomque securi aspice Torquatum et referentem signa Camillum. illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis concordes animae nunc et dum nocte premuntur, heu quantum inter se bellum, si lumina uitae attigerint, quantas acies stragemque ciebunt, aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci descendens, gener aduersis instructus Eois ! ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella neu patriae ualidas in uiscera uertite uires ; tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo; proice tela manu, sanguis meus. ille triumphata Capitolia ad alta Corintho uictor aget currum, caesis insignis Achiuis. eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas

806. Variant hic codd. uirtutem extendere factis (codd. Mb Seru.) W. L. F. G. al. uirtute extendere uires (codd. P Rcm al.) R. C. quod glossema esse potuit.

825

830

835

845

855

ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, ultus auos Troiae templa et temerata Mineruae. 840 quis te, magne Cato, tacitum aut te, Cosse, relinquat? quis Gracchi genus aut geminos, duo fulmina belli, Scipiadas, cladem Libyae, paruoque potentem Fabricium uel te sulco, Serrane, serentem ? quo fessum rapitis, Fabii ? tu Maximus ille es, unus qui nobis cunctando restituis rem. excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, uiuos ducent de marmore uoltus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent:

850 tu regere imperio populos, Romane, memento, hae tibi erunt artes, pacisque inponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.'

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit : aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis ingreditur uictorque uiros supereminet omnis. hic rem Romanam magno turbante tumultu sistét, eques sternet Poenos Gallumque rebellem, tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.' atque hic Aeneas (una namque ire uidebat

860 egregium forma iuuenem et fulgentibus armis, sed frons laeta parum et deiecto lumina uoltu) • quis, pater, ille, uirum qui sic comitatur euntem ? filius anne aliquis magna de stirpe nepotum? qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso ! sed nox atra caput tristi circumuolat umbra.' tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis : 'o gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum. ostendent terris hunc tantum fata neque ultra esse sinent. nimium uobis Romana propago 870 uisa potens, superi, propria haec si donà fuissent. quantos ille uirum magnam Mauortis ad urbem campus aget gemitus ! uel quae, Tiberine, uidebis

845. tun (cod. P) R. tu codd. et edd. cet.
848. cedo (cod. P) R. Markland. credo codd. et edd. cet.

852. hae (codd. plur.) C. haec (cod. P) R. pacique (codd. plur.) R. pacisque C. F. al. quod minus habet auctoritatis, meliorem, ut uidetur, sensum.

865

2

875

885

funera, cum tumulum praeterlabere recentem ! nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos in tantum spe tollet auos, nec Romula quondam ullo se tantum tellus iactabit alumno. heu pietas, heu prisca fides inuictaque bello dextera ! non illi se quisquam inpune tulisset obuius armato, seu cum pedes iret in hostem 880 seu spumantis equi foderet calcaribus armos. heu miserande puer, siqua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris. manibus date lilia plenis purpureos spargam flores animamque nepotis his saltem adcumulem donis et fungar inani munere.' sic tota passim regione uagantur aëris in campis latis atque omnia lustrant. quae postquam Anchises natum per singula duxit incenditque animum famae uenientis amore, exim bella uiro memorat quae deinde gerenda

890 Laurentisque docet populos urbemque Latini et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.

Sunt geminae Somni portae; quarum altera fertur cornea, qua ueris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, sed fålsa ad caelum mittunt insomnia Manes. his ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam prosequitur dictis portaque emittit eburna : ille uiam secat ad nauis sociosque reuisit; tum se ad Caietae recto fert litore portum.

900 ancora de prora iacitur ; stant litore puppes.

895

883. Post 'plenis,' tollendum comma, cum constructio sit 'date spargam.' uid. iv. 683.

In u. 486 cod. P habet frementis ; nec .frementes' improbat R. propter Homericum tplfovoal (Od. xxiv. 5).

P. VERGILI MARONIS

A EN EIDOS

LIBER SEPTIMVS.

[ocr errors]

10

Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix, aeternam moriens famam, Caieta, dedisti; et nunc seruat honos sedem tuus ossaque nomen Hesperia in magna, siqua est ea gloria, signat. at pius exequiis Aeneas rite solutis,

5 aggere composito tumuli, postquam alta quierunt aequora, tendit iter uelis portumque relinquit. adspirant aurae in noctem nec candida cursus Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus. proxima Circaeae raduntur litora terrae, diues inaccessos ubi Solis filia lucos adsiduo resonat cantu tectisque superbis urit odoratam nocturna in lumina cedrum, arguto tenuis percurrens pectine telas. hinc exaudiri gemitus iraeque leonum uincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesepibus ursi saeuire ac formae magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie dea saeua potentibus herbis induerat Çirce in uoltus ac terga ferarum. quae ne monstra pii paterentur talia Troes delati in portus neu litora dira subirent, Neptunus uentis inpleuit uela secundis atque fugam dedit et praeter uada feruida uexit.

Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto 25 Aurora in uariis fulgebat lutea bigis : cum uenti posuere omnisque repente resedit

15

20

« PreviousContinue »