Page images
PDF
EPUB

5

IO

15

20

montibus et siluis studio iactabat inani:

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas ? nil nostri miserere ? mori me denique coges. nunc etiam pecudes umbras et frigora captant; nunc uirides etiam occultant spineta lacertos, Thestylis et rapido fessis messoribus aestu alia serpullumque herbas contundit olentis. at mecum, raucis, tua dum uestigia lustro, sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. nonne fuit satius, tristis Amaryllidis iras atque superba pati fastidia ? nonne Menalcan, quamuis ille niger, quamuis tu candidus esses ? o formose puer, nimium ne crede colori; . alba ligustra cadunt, uaccinia nigra leguntur. despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi, quam diues pecoris, niuei quam lactis abundans : mille meae Siculis errant in montibus agnae ; lac mihi non aestate nouom, non frigore defit. canto, quae solitus, siquando armenta uocabat, Amphion Dircaeus in Actaeo Aracintho. nec sum adeo informis: nuper me in litore uidi, cum placidum uentis staret mare; non ego Daphnim iudice te metuam, si numquam fallit imago. o tantum libeat mecum tibi sordida rura atque humilis habitare casas, et figere ceruos, haedorumque gregem uiridi compellere hibisco, mecum una in siluis imitabere Pana canendo. Pan primus calamos cera coniungere pluris instituit, Pan curat ouis ouiumque magistros. nec te paeniteat calamo triuisse labellum : haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas ? est mihi disparibus septem compacta cicutis fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim et dixit moriens : "te nunc habet ista secundum :' dixit Damoetas, inuidit stultus Amyntas.

25

30

35

I 2 mecum, commate interpunximus ut mecum (i. e. solus) cum uerbo lustro sumatur. uid. Munro ad Lucr. III. 843

30. hibisco, commate interpunximus: neque enim uiderunt interpretes in apodosi esse imitabere, et tantum hic et saepe apud Vergilium eandem uim habere quam modo, dummodo. cf. Ecl. 111.50–54.

40

45

50

55

praeterea duo nec tuta mihi ualle reperti
capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
bina die siccant ouis ubera: quos tibi seruo.
iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis
ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
pallentis uiolas et summa papauera carpens,
narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
tum casia atque aliis intexens suauibus herbis
mollia luteola pingit uaccinia calta.
ipse ego cana legam tenera lanugine mala
castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
addamn cerea pruna: honos erit huic quoque pomo;
et uos, o lauri, carpam et te, proxuma myrte,
sic positae quoniam suauis miscetis odores.
rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,
nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
heu heu! quid uolui misero mihi? floribus austrum
perditus et liquidis inmisi fontibus apros.
quem fugis, a, demens? habitarunt di quoque siluas
Dardạniusque Paris. Pallas quas condidit arces
ipsa colat: nobis placeant ante omnia siluae.
torua leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam,
florentem cytisum sequitur lasciua capella,
te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque uoluptas.
aspice, aratra iugo referunt suspensa iuuenci,
et sol crescentis decedens duplicat umbras:
me tamen urit amor: quis enim modus adsit amori?
a Corydon Corydon, quae te dementia cepit?
semiputata tibi frondosa uitis in ulmo est.
quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
uiminibus mollique paras detexere iunco?
inuenies alium, si te hic fastidit, Alexim.

60

65

70

41. albo; R. perperam : nam constructio est capreoli siccant, et reperti participium merum.

IO

15

PALAEMON. ECLOGA III.

MENALCAS. DAMOETAS. PALAEMON. M. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei? D. Non, uerum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon. M. Infelix o semper ouis pecus! ipse Neaeram dum fouet ac ne me sibi praeferat illa ueretur, hic alienus ouis custos bis mulget in hora,

5 et sucus pecori et lac subducitur agnis. D. Parcius ista uiris tamen obicienda memento. nouimus et qui te transuersa tuentibus hircis, et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello. M. Tum, credo, cum me arbustum uidere Miconis atque mala uitis incidere falce nouellas. D. Aut hic ad ueteres fagos cum Daphnidis arcum fregisti et calamos: quae tu, peruerse Menalca, et cum uidisti puero donata, dolebas, et si non aliqua nocuisses, mortuus esses. M. Quid domini faciant, audent cum talia fures ? non ego te uidi Damonis, pessime, caprum excipere insidiis, multum latrante Lycisca ? et cum clamarem 'quo nunc se proripit ille ? Tityre, coge pecus:' tu post carecta latebas. D. An mihi cantando uictus non redderet ille quem mea carminibus meruisset fistula caprum ? si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon ipse fatebatur; sed reddere posse negabat. M. Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera 25 iuncta fuit? non tu in triuiis, indocte, solebas stridenti miserum stipula disperdere carmen ? D. Vis ergo inter nos quid possit uterque uicissim experiamur? ego hanc uitulam (ne forte recuses, bis uenit ad mulctram, binos alit ubere fetus) 30 depono: tu dic, mecum quo pignore certes. M. De grege non ausim quicquam deponere tecum: est mihi namque domi pater, est iniusta nouerca ; bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos. uerum, id quod multo tute ipse fatebere maius, 35 insanire libet quoniam tibi, pocula ponam

6

20

40

fagina, caelatum diuini opus Alcimedontis:
lenta quibus torno facili super addita uitis
diffusos hedera uestit pallente corymbos.
in medio duo signa, Conon et—quis fuit alter,
descripsit radio totum qui gentibus orbem,
tempora quae messor, quae curuos arator haberet?
necdum illis labra admoui, sed condita seruo.
D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
et molli circum est ansas amplexus acantho,

45 Orpheaque in medio posuit siluasque sequentis; necdum illis labra admoui, sed condita seruo. si ad uitulam spectas, nihil est quod pocula laudes. M. Numquam hodie effugies; ueniam quocumque uocaris; audiat haec tantum,uel qui uenit ecce Palaemon, 50 efficiam, posthac ne quemquam uoce lacessas. D. Quin age, siquid habes; in me mora non erit ulla, nec quemquam fugio, tantum, uicine Palaemon, sensibus haec imis (res est non parua) reponas. P. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba, 55 et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, nunc frondent siluae, nunc formosissimus annus. incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca. alternis dicetis; amant alterna Camenae. D. Ab Ioue principium Musae ; Iouis omnia plena; 60 ille colit terras ; illi mea carmina curae. M. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me munera sunt, lauri et suaue rubens hyacinthus. D.

Malo me Galatea petit, lasciua puella, et fugit ad salices, et se cupit ante uideri.

65 M. At mihi sese offert ultro meus ignis Amyntas, notior ut iam sit canibus non Delia nostris, D.

Parta meae Veneri sunt munera : namque notaui ipse locum, aeriae quo congessere palumbes. M. Quod potui, puero siluestri ex arbore lecta 70 aurea mala decem misi ; cras altera mittam. D. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est, partem aliquam, uenti, diuom referatis ad auris !

50. Palaemon, uid. 11. 28–30, et infra 53—4.

72. est, comma posuimus, ut constructio esset, 'o uenti, referatis... partem eorum quae totiens G. locuta est.'

80

M. Quid prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta, si, dum tu sectaris apros, ego retia seruo ?

75 D. Phyllida mitte mihi : meus est natalis, Iolla ; cum faciam uitula pro frugibus, ipse uenito. M. Phyllida amo ante alias : nam me discedere fleuit, et longum 'formose, uale uale,' inquit, Iolla. D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, arboribus uenti, nobis Amaryllidis irae. M. Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis, lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas. D. Polio amat nostram, quamuis est rustica, Musam : Pierides, uitulam lectori pascite uestro.

85 M. Polio et ipse facit noua carmina : pascite taurum, iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam. D. Qui te, Polio, amat, ueniat quo te quoque gaudet; mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum. M. Qui Bauium non odit, amet tua carmina, Maeui, 90 atque idem iungat uolpes et mulgeat hircos. D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga, frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. M. Parcite, oues, nimium procedere : non bene ripae creditur; ipse aries etiam nunc uellera siccat.

95 D. Tityre, pascentes a flumine reice capellas : ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lauabo. M. Cogite oues, pueri ; si lac praeceperit aestus, ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis. D. Heu heu, quam pingui macer est mihi taurus in eruo! idem amor exitium pecori pecorisque magistro. M. His certe neque amor causa est : uix ossibus haerent. nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. D. Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo, tris pateat Caeli spatium non amplius ulnas.

105 M. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum nascantur flores; et Phyllida solus habeto. P. Non nostrum inter uos tantas componere lites. et uitula tu dignus et hic et quisquis amores haut metuet, dulcis aut experiatur amaros. claudite iam riuos, pueri : sat prata biberunt. 84. Polio.

IOI

IIO

de hac forma uid. Munro, Lucr. I. 313. Vide Lectionis Conspectum. mire uexatus est hic locus cum

110.

« PreviousContinue »