Page images
PDF

vivere me dices, salvum tamen esse negabis: id quoque, quod vivam, munus habere dei. 2o atque ita tu tacitus,—quaerenti plura legendum,— ne, quae non opus est, forte loquare, cave. protinus admonitus repetet mea crimina lector, et peragar populi publicus ore reus. tu cave defendas, quamvis mordebere dictis: 25 causa patrocinio non bona peior erit. invenies aliquem, qui me suspiret ademptum, carmina nec siccis perlegat ista genis, et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet, sit mea lenito Caesare poena levis: 3o nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur, placatos miseris qui volet esse deos. quaeque volet, rata sint, ablataque principis ira sedibus in patriis det mihi posse mori. ut peragas mandata, liber, culpabere forsan 35 ingeniique minor laude ferere mei. «•* iudicis officium est ut res, ita tempora rerum ...vquaerere: quaesito tempore tutus eris. carmina proveniunt animo deducta sereno: nubila sunt subitis tempora nostra malis. 4o carmina secessum scribentis et otia quaerunt: me mare, me venti, me fera iactat hiemps. carminibus metus omnis abest : ego perditus ensem haesurum iugulo iam puto iamque meo. 21. atque ita te pauci dett. (Me.), teque ita da ci. Güth/img. legendum cdd. (Me. Gii.). legendus ci. Riese. (Ri. Eh.) 22. ne s- (Me. Ki. Æh.). et ω (Gü.). quae HV (Eh.). quo G' (Gü.). quod sG* (Me. Ri.). dabis s (Me.). 26. peior v. maior w. 81. ille o». ipse s- (Eh.). 82. miseris HIV Bodl. auct. AF. 1. 18. miseri G'.

[ocr errors]

haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus 45 scriptaque cum venia qualiacumque leget. da mihi Maeoniden, et tot circumspice casus : ingenium tantis excidet omne malis. denique securus famae, liber, ire memento, nec tibi sit lecto displicuisse pudor. 5o non ita se praebet nobis fortuna secundam, ut tibi sit ratio laudis habenda tuae. donec eram sospes, tituli tangebar amore quaerendique mihi nominis ardor erat. carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi, 55 sit satis: ingenio sic fuga parta meo. v. tu tamen i pro me, tu, cui licet, adspice Romam : di facerent, possem nunc meus esse liber ! nec te, quod venias magnam peregrinus in urbem, ignotum populo posse venire puta. * 6o ut titulo careas, ipso noscere colore : dissimulare velis, te liquet esse meum. clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant: non sunt ut quondam plena favoris erant. si quis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum 65 non putet, e gremio reiciatque suo, * inspice' dic * titulum. non sum praeceptor amoris; quas meruit, poenas iam dedit illud opus.' forsitan exspectes, an in alta palatia missum scandere te iubeam Caesareamque domum ? 7o

[ocr errors]
[ocr errors]

ignoscant augusta mihi loca dique locorum :
venit in hoc illa fulmen ab arce caput.
esse quidem memini mitissima sedibus illis
numina; sed timeo qui nocuere, deos.
terretur minimo pennae stridore columba, 75
unguibus, accipiter, saucia facta tuis.
nec procul a stabulis audet discedere, si qua
excussa est avidi dentibus agna lupi.
vitaret caelum Phaëthon, si viveret, et quos
optarat stulte, tangere nollet equos. 8o
me quoque, quae sensi, fateor Iovis arma timere:
me reor infesto, cum tonat, igne peti.
quicumque Argolica de classe Capherea fugit,
semper ab Euboicis vela retorquet aquis.
et mea cumba semel vasta percussa procella 85
illum, quo laesa est, horret adire locum.
ergo cave, liber, et timida circumspice mente :
ut satis a media sit tibi plebe legi.
dum petit infirmis nimium sublimia pennis
Icarus, aequoreis nomina fecit aquis. 9o
difficile est tamen hinc, remis utaris an aura,
dicere. consilium resque locusque dabunt,
si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis
mitia, si vires fregerit ira suas:
si quis erit, qui te dubitantem et adire timentem 95
tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi.
luce bona dominoque tuo felicior ipso

[ocr errors]

pervenias illuc et mala nostra leves. namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit solus Achilleo tollere more potest. Ioo tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto. nam spes est animi nostra timore minor. quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira, et poenae tu sis altera causâ, cave. cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus Io5 contigerisque tuam, scrinia curva, domum adspicies illic positos ex ordine fratres, quos studium cunctos evigilavit idem. cetera turba palam titulos ostendet apertos, et sua detecta nomina fronte geret. I Io tres procul obscura latitantes parte videbis, ei, quia,—quod nemo nescit—amare docent. hos tu vel fugias vel, si satis oris habebis, Oedipodas facito Telegonosque voces. deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis, 1 1 5 ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames. sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, nuper ab exsequiis carmina rapta meis. his mando dicas inter mutata referri fortunae vultum corpora posse imeae. ] namque ea dissimilis subito est effecta priori, flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit. plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam : sed vereor tardae causa fuisse viae.

[ocr errors]

et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres, . 1 25 sarcina laturo magna futurus eras.

longa via est, propera ! nobis habitabitur orbis ultimus, a terra terra remota mea.

II.

Di maris et caeli—quid enim nisi vota supersunt ?— solvere quassatae parcite membra ratis, neve, precor, magni subscribite Caesaris irae ! saepe premente deo fert deus alter opem. Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo: 5 aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit. oderat Aeneam propior Saturnia Turno: ille tamen Veneris numine tutus erat. saepe ferox cautum petiit Neptunus Vlixem, eripuit patruo saepe Minerva suo. Io et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis, quis vetat irato numen adesse deo ? verba miser frustra non proficientia perdo. ipsa graves spargunt ora loquentis aquae, terribilisque notus iactat mea dicta precesque, I5 ad quos mittuntur, non sinit ire deos. ergo idem venti, ne causa laedar in una, velaque nescio quo votaque nostra ferunt. me miserum, quanti montes volvuntur aquarum ! iam iam tacturos sidera summa putes. 2o quantae diducto subsidunt aequore valles ! iam iam tacturas Tartara nigra putes.

[ocr errors]
« PreviousContinue »