Page images
PDF
EPUB

tempore sic duro est inspicienda fides. dum iuvat et vultu ridet Fortuna sereno, indelibatas cuncta secuntur opes:

at simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli,
agminibus comitum qui modo cinctus erat.
atque haec, exemplis quondam conlecta priorum,
nunc mihi sunt propriis cognita vera malis.
vix duo tresve mihi de tot superestis amici:
cetera Fortunae, non mea turba fuit.
quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis,
et date naufragio litora tuta meo.
neve metu falso nimium trepidate, timentes,
hac offendatur ne pietate deus.

saepe fidem adversis etiam laudavit in armis,

30

35

inque suis amat hanc Caesar, in hoste probat. 40 causa mea est melior, qui non contraria fovi

arma, sed hanc merui simplicitate fugam. invigiles igitur nostris pro casibus, oro, deminui si qua numinis ira potest. scire meos casus si quis desiderat omnes, plus, quam quod fieri res sinit, ille petit. tot mala sum passus, quot in aethere sidera lucent, parvaque quot siccus corpora pulvis habet: multaque credibili tulimus maiora ratamque, quamvis acciderint, non habitura fidem.

45

50

pars etiam quaedam mecum moriatur oportet, meque velim possit dissimulante tegi.

35. rebus succurrite laesis L' w (Ri. Eh.). labsis L'.

lassis

succurrite rebus s (Me. Gü.), ex V. ii. 41: P. II. ii. 49: iii. 93

interpolatum.

fugam L2 w.

qua w et cett. cdd.

37. falso om. L'. faso add. L2. 42. fugit L'.

44. deminui L et plerique. diminui HV. si q nunc L (an 'quia nunc '?).

C

si vox infragilis, pectus mihi firmius aere,

pluraque cum linguis pluribus ora forent: non tamen idcirco conplecterer omnia verbis, materia vires exsuperante meas.

pro duce Neritio docti mala nostra poetae

55

scribite Neritio nam mala plura tuli. ille brevi spatio multis erravit in annis

inter Dulichias Iliacasque domos :

бо

nos freta sideribus totis distantia mensos

sors tulit in Geticos Sarmaticosque sinus.

ille habuit fidamque manum sociosque fideles: me profugum comites deseruere mei.

ille suam laetus patriam victorque petebat:

65

a patria fugi victus et exul ego.

nec mihi Dulichium domus est Ithaceve Samosve,
poena quibus non est grandis abesse locis:
sed quae de septem totum circumspicit orbem
montibus, inperii Roma deumque locus.
illi corpus erat durum patiensque laborum:
invalidae vires ingenuaeque mihi.

70

ille erat adsidue saevis agitatus in armis:

adsuetus studiis mollibus ipse fui.

me deus oppressit, nullo mala nostra levante : bellatrix illi diva ferebat opem.

75

cumque minor Iove sit tumidis qui regnat in undis, illum Neptuni, me Iovis ira premit.

62. sors

53. aere pauci cdd. edd. heret L. in fragili mihi pectore firmius esset V. infragili mihi pectore firmior esset GH. tulit dett. pauci (Gü.). detulit cett. cdd. (Me. Ri.). Sarmaticosque L (Eh. Gü.). sarmatis ora w. Caesaris iras (Me. Ri.). 66. fugi L et complures (Ri. Eh. Gü.). fugio w cett. (Me.). 67. Samosve GHL (Ri. Eh. Gü.). samove V. sameve s (Me.).

adde, quod illius pars maxima ficta laborum,
ponitur in nostris fabula nulla malis.
denique quaesitos tetigit tamen ille penates,
quaeque diu petiit, contigit arva tamen:
at mihi perpetuo patria tellure carendum est,
ni fuerit laesi mollior ira dei.

VI.

Nec tantum Clario est Lyde dilecta poetae, nec tantum Coo Bittis amata suo est, pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres, digna minus misero, non meliore viro.

te mea supposita veluti trabe fulta ruina est:

si quid adhuc ego sum, muneris omne tui est. tu facis, ut spolium non sim, nec nuder ab illis, naufragii tabulas qui petiere mei.

utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris
incustoditum captat ovile lupus,

aut ut edax vultur corpus circumspicit ecquod
sub nulla positum cernere possit humo,
sic mea nescio quis, rebus male fidus acerbis,
in bona venturus, si paterere, fuit.
hunc tua per fortis virtus summovit amicos,
nulla quibus reddi gratia digna potest.
ergo quam misero, tam vero teste probaris,
hic aliquod pondus si modo testis habet.

83. est om. L.

80

5

ΤΟ

15

VI. 1. est Lyde] est idể L unde est Lyde scripsi. Lyde (om. est) cett. cdd. et edd. 2. nec] nunc L. clario batis LV. clario COO S. babtis H. battis plerique cdd. (Me. Ri. Gü.). Bittis (Eh.). 6. ego (sum add. L3) muneris esse tui (corr. L3 omne tui est) L.

nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor,

aut comes exstincto Laodamia viro. tu si Maeonium vatem sortita fuisses,

Penelopes esset fama secunda tuae : sive tibi hoc debes, nulli pia facta magistro, cumque nova mores sunt tibi luce dati, femina seu princeps omnes tibi culta per annos

te docet exemplum coniugis esse bonae,

adsimilemque sui longa adsuetudine fecit,

grandia si parvis adsimilare licet.

20

25

ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires, nostraque sunt meritis ora minora tuis!

si quid et in nobis vivi fuit ante vigoris,

exstinctum longis occidit omne malis.

prima locum' sanctas heroidas inter haberes, prima bonis animi conspicerere tui;

30

quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt, 35 carminibus vives tempus in omne meis.

VII.

'Si quis habes nostris similes in imagine vultus, deme meis hederas, Bacchica serta, comis. ista decent laetos felicia signa poetas:

temporibus non est apta corona meis.'

hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici,

5

20. Laudomia HV: et ita G in V. 5. 58. Laudamia (Gü.). 23. nulli L'. nullo Lw (Ri. Eh. Gü). (Me.).

34. om. L.

32. occidit Lw (Ri. Eh. Gü.).

nulla.. magistra s excidit s (Me.).

VII. 2. Bacchica (Me. Eh.). bachica L'w. bahcia L'. bacchia s 5. hoc Lw (Ri. Eh. Gü.). haec s (Me.). senti Lw.

(Ri. Gü.).

sentis s.

in digito qui me fersque refersque tuo, effigiemque meam fulvo conplexus in auro. cara relegati, quae potes, ora vides. quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan quam procul a nobis Naso sodalis abest l' grata tua est pietas: sed carmina maior imago sunt mea, quae mando qualiacumque legas, carmina mutatas hominum dicentia formas, infelix domini quod fuga rupit opus. haec ego discedens, sicut bene multa meorum, ipse mea posui maestus in igne manu. utque cremasse suum fertur sub stipite natum Thestias et melior matre fuisse soror, sic ego non meritos mecum peritura libellos inposui rapidis viscera nostra rogis:

ΙΟ

15

20

vel quod eram musas, ut crimina nostra, perosus, vel quod adhuc crescens et rude carmen erat. quae quoniam non sunt penitus sublata, sed exstant,— pluribus exemplis scripta fuisse reor,

nunc precor, ut vivant et non ignava legentem otia delectent admoneantque mei.

25

nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo,

nesciet his summam si quis abesse manum.

ablatum mediis opus est incudibus illud,

defuit et scriptis ultima lima meis.

30

et veniam pro laude peto, laudatus abunde,

non fastiditus si tibi, lector, ero.

hos quoque sex versus, in prima fronte libelli

si praeponendos esse putabis, habe:

28. nesciet GL. nesciat HV. 33. prima L (Me. Ri. Gü.). primi ci. Heinsius (Eh.).

« PreviousContinue »