Page images
PDF

quae quoniam vera est, tota tibi mente mihique gratulor, ingenium non latuisse tuum. at nostrum tenebris utinam latuisset in imis ! 55 expediit studio lumen abesse meo. utque tibi prosunt artes, facunde, severae, dissimiles illis sic nocuere mihi. vita tamen tibi nota mea est. scis artibus illis auctoris mores abstinuisse sui: - 6o scis vetus hoc iuveni lusum mihi carmen, et istos, ut non laudandos, sic tamen esse iocos. ergo ut defendi nullo mea posse colore, sic excusari crimina posse puto. qua potes, excusa nec amici desere causam ! 65 quo bene coepisti, sic bene semper eas.

[ocr errors]

Est mihi sitque, precor, flavae tutela Minervae, navis et a picta casside nomen habet.

sive opus est velis, minimam bene currit ad auram, sive opus est remo, remige carpit iter.

nec comites volucri contenta est vincere cursu, 5 occupat egressas quamlibet ante rates,

[ocr errors]

et pariter fluctus ferit atque silentia longe aequora, nec saevis victa madescit aquis. illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis, fida manet trepidae duxque comesque fugae, io perque tot eventus et iniquis concita ventis aequora Palladio numine tuta fuit. nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti, quasque petit, Getici litoris intret aquas. quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles, 15 et longum tenui limite fecit iter, fleximus in laevum cursus, et ab Hectoris urbe venimus ad portus, Imbria terra, tuos. inde levi vento Zerynthia litora nacta Threïciam tetigit fessa carina Samon :— 2o saltus ab hac contra brevis est Tempyra petenti— hac dominum tenus est illa secuta suum. nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos: Hellespontiacas illa reliquit aquas, quodque per angustas vectae male virginis undas 27 Seston Abydena separat urbe fretum, +28

[ocr errors]

Dardaniamque petit auctoris nomen habentem, 25
et te ruricola, Lampsace, tuta deo, 26

inque Propontiacis haerentem Cyzicon oris,
Cyzicon, Haemoniae nobile gentis opus, 3o

quaeque tenent Ponti Byzantia litora fauces: hic locus est gemini ianua vasta maris. haec, precor, evincat, propulsaque fortibus austris transeat instabiles strenua Cyaneas Thyniacosque sinus, et ab his per Apollinis urbem 35 arta sub Anchiali moenia tendat iter. inde Mesembriacos portus et Odeson et arces praetereat dictas nomine, Bacche, tuo, et quos Alcathoi memorant a moenibus ortos sedibus his profugos constituisse larem. 4o a quibus adveniat Miletida sospes ad urbem, . offensi quo me detulit ira dei. haec si contigerint, meritae cadet agna Minervae : non facit ad nostras hostia maior opes. vos quoque, Tyndaridae, quos haec colit insula, fratres, 45 mite. precor, duplici numen adeste viae ! altera namque parat Symplegadas ire per artas,

[ocr errors]

scindere Bistonias altera puppis aquas. vos facite, ut ventos, loca cum diversa petamus, illa suos habeat, nec minus illa suos. 5o

[ocr errors]

Littera quaecumque est toto tibi lecta libello, est mihi sollicito tempore facta viae. aut hanc me, gelido tremerem cum mense decembri, scribentem mediis Hadria vidit aquis: aut, postquam bimarem cursu superavimus Isthmon, 5 alteraque est nostrae sumpta carina fugae, quod facerem versus inter fera murmura ponti, Cycladas Aegaeas obstipuisse puto. ipse ego nunc miror tantis animique marisque fluctibus ingenium non cecidisse meum. i o seu stupor huic studio sive est insania nomen, omnis ab hac cura mens relevata mea est. saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis, saepe minax Steropes sidere pontus erat, fuscabatque diem custos Erymanthidos ursae, I 5 aut Hyadas seris hauserat auster aquis: saepe maris pars intus erat: tamen ipse trementi carmina ducebam qualiacumque manu. nunc quoque contenti stridunt aquilone rudentes, inque modum tumuli concava surgit aqua. 2o ipse gubernator tollens ad sidera palmas exposcit votis, inmemor artis, opem.

[ocr errors]

quocumque adspexi, nihil est nisi mortis imago, quam dubia timeo mente, timensque precor. attigero portum, portu terrebor ab ipso: 25 plus habet infesta terra timoris aqua. nam simul insidiis hominum pelagique laboro, et faciunt geminos ensis et unda metus. ille meo vereor ne speret sanguine praedam, haec titulum nostrae mortis habere velit. 3o barbara pars laeva est avidaeque adsueta rapinae, quam cruor et caedes bellaque semper habent: cumque sit hibernis agitatum fluctibus aequor, pectora sunt ipso turbidiora mari., quo magis his debes ignoscere, candide lector, 35 si spe sunt, ut sunt, inferiora tua. non haec in nostris, ut quondam, scripsimus hortis, nec, consuete, meum, lectule, corpus habes: iactor in indomito brumali luce profundo, ipsaque caeruleis carta feritur aquis. ' 4o improba pugnat hiemps indignaturque, quod ausim scribere se rigidas incutiente minas. vincat hiemps hominem ! sed eodem tempore, quaeso, ipse modum statuam carminis, illa sui.

[ocr errors]
« PreviousContinue »