Page images
PDF

quocumque adspicio, nihil est, nisi pontus et aër, fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax. inter utrumque fremunt inmani murmure venti : 25 nescit, cui domino pareat, unda maris. nam modo purpureo vires capit eurus ab ortu, nunc zephyrus sero vespere missus adest, nunc sicca gelidus boreas bacchatur ab arcto, nunc notus adversa proelia fronte gerit. 3o rector in incerto est nec quid fugiatve petatve invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis. scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis, dumque loquor, vultus obruit unda meos. opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti 35 ore necaturas accipiemus aquas. at pia nil aliud quam me dolet exule coniunx: hoc unum nostri scitque gemitque mali. nescit in inmenso iactari corpora ponto, nescit agi ventis, nescit adesse necem. 4o di bene, quod non sum mecum conscendere passus, me mihi mors misero bis patienda foret ! at nunc ut peream, quoniam caret illa periclo, dimidia certe parte superstes ero. ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma ! 45 quantus ab aetherio personat axe fragor ! nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis, quam grave ballistae moenia pulsat onus. qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes:

[ocr errors][ocr errors]

posterior nono est undecimoque prior. 5o nec letum timeo: genus est miserabile leti. demite naufragium, mors mihi munus erit. est aliquid, fatoque suo ferroque cadentem in solida moriens ponere corpus humo, et mandare suis aliqua, et sperare sepulcrum, 55 et non aequoreis piscibus esse cibum. fingite me dignum tali nece : non ego solus hic vehor. inmeritos cur mea poena trahit ? pro superi viridesque dei, quibus aequora curae, utraque iam vestras sistite turba minas: 6o quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira, hanc sinite infelix in loca iussa feram. si quoque, quam merui, poenam me pendere vultis, culpa mea est ipso iudice morte minor. mittere me Stygias si iam voluisset in undas 65 Caesar, in hoc vestra non eguisset ope. est illi nostri non invidiosa cruoris copia : quodque dedit, cum volet, ipse feret. vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi, contenti nostris iam, precor, este malis ! 7o nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis, quod periit, salvum iam caput esse potest.

[ocr errors]

ut mare considat ventisque ferentibus utar, ut mihi parcatis, num minus exul ero ? non ego divitias avidus sine fine parandi 75 latum mutandis mercibus aequor aro: nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, oppida non Asiae, non loca visa prius, non ut Alexandri claram delatus ad urbem delicias videam, Nile iocose, tuas. 8o quod faciles opto ventos, — quis credere possit ?— Sarmatis est tellus, quam mea vela petunt. obligor, ut tangam laevi fera litora Ponti: quodque sit a patria tam fuga tarda, queror. nescio quo videam positos ut in orbe Tomitas, 85 exilem facio per mea vota viam. seu me diligitis, tantos conpescite fluctus, pronaque sint nostrae numina vestra rati : seu magis odistis, iussae me advertite terrae: supplicii pars est in regione mei. 9o ferte—quid hic facio ?—rapidi mea corpora venti ! Ausonios fines cur mea vela volunt ? noluit hoc Caesar, quid, quem fugat ille, tenetis ? adspiciat vultus Pontica terra meos. et iubet, et merui. nec, quae damnaverit ille, 95 crimina defendi fasque piumque puto. si tamen acta deos numquam mortalia fallunt,

[ocr errors]

a culpa facinus scitis abesse mea. immo ita si scitis, si me meus abstulit error, stultaque, non nobis mens scelerata fuit : I Oo quod licet et minimis, domui si favimus illi, si satis Augusti publica iussa mihi: hoc duce si dixi felicia saecula proque Caesare tura piis Caesaribusque dedi: si fuit hic animus nobis, ita parcite divi ! Io5 si minus, alta cadens obruat unda caput ! fallor, an incipiunt gravidae vanescere nubés, victaque mutati frangitur unda maris? non casu! vos sed sub condicione vocati, fallere quos non est, hanc mihi fertis opem. 1 Io

III.

Cum subit illius tristissima noctis imago,

qua mihi supremum tempus in urbe fuit, cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,

labitur ex oculis nunc quoque gutta meis. iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar 5

finibus extremae iusserat. Ausoniae. nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi :

[ocr errors]

torpuerant longa pectora nostra mora. non mihi servorum, comites non cura legendi, non aptae profugo vestis opisve fuit. I o non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus vivit et est vitae nescius ipse suae. ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit, et tandem sensus convaluere mei, adloquor extremum maestos abiturus amicos, 15 qui modo de multis unus et alter erant. uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, imbre per indignas usque cadente genas. nata procul Libycis aberat diversa sub oris nec poterat fati certior esse mei. 2o quocumque adspiceres, luctus gemitusque sonabant, formaque non taciti funeris intus erat. femina virque meo, pueri quoque funere maerent: inque domo lacrimas angulus omnis habet. si licet exemplis in parvis grandibus uti, 25 haec facies Troiae, cum caperetur, erat. iamque quiescebant voces hominumque canumque. Lunaque nocturnos alta regebat equos. hanc ego suspiciens et ab hac Capitolia cernens, quae nostro frustra iuncta fuere lari, 3o * numina vicinis habitantia sedibus,' inquam, * iamque oculis numquam templa videnda meis, dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini, este salutati tempus in omne mihi !

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »