Page images
PDF
EPUB

Hunc in modum determinata operis nostri oeconomia, invocato Superno Lumine, ad grandis molis opus perficiendum nos accinximus, illudve post trium, ut iam praemisimus, lustrorum effluxum, postquam interea binis vicibus Apostolica Limina reverenter visitavissemus, eademque occasione ab ipso Beatissimo Patre, Ecclesiam nunc gloriose gubernante Summo Pontifice Pio IX ad scribendum benigne provocati extitissemus, et amplissima facultate donati praecipuas Romanas Bibliothecas ac Tabularia lustravissemus, aliasque praeterea Bibliothecas, signanter Bononiensem, et Vindobonenses consuluissemus, pluresve notitias necessarias de liturgia Gallicana quoad Breviarium ex ipsa Gallia obtinuissemus, omne fere, quod a curis regiminis Episcopalis nobis supererat, tempus huic labori impendentes Eodem Supremi Numinis auxilio confortati, ad finem perduximus, typisque emissum usui communi donamus.

Quid in opere reipsa praestiterimus, Introductio historica, quam Monumentis de Coelibatu et Breviario praemisimus, ubertim pandit, ad quam proinde lectores nostros remittimus: praesente loco id solum paucis innuentes, quod ad externam pertinet operis oeconomiam. Opus nimirum integrum in quinque abit tomos: quorum priores quatuor de Coelibatu, quintus autem de Breviario tractant. Volumina de Coelibatu sic sunt divisa, ut primum Monumenta primorum tredecim seculorum; alterum Monumenta seculorum decimi quarti, decimi quinti, decimi sexti, et decimi septimi; tertium Monumenta seculorum decimi octavi, et decimi noni, universim 2188, et ex his permulta nondum edita, complectatur; quartum

Literaturam completam, hactenus neutiquam vulgatam, et 4500 ac amplius opera recensentem exhibeat. Ultimus seu quintus tomus de Breviario Monumenta 804, maximam partem nondum edita, item Literatu ram de 1500 et amplius auctoribus continet. Inter Monumenta de Coelibatu occurrunt duo summi momenti, ad quae lectores nostros attentos reddere cupimus: doctissima repraesentatio AEppi Bogotensis ad Congressum Nationalem Reipublicae Neogranatensis in America Meridionali ex anno 1838, cum reliquis Actis eo spectantibus,item celeberrimae Epistolae Eppi Algeritani,Pavy' ad Gubernatorem provinciae a. 1851 exaratae, meritum quaestionis de Coelibatu plene exhaurientes. Inter Monumenta de Breviario comparent memorabilia, Acta de reformatione Breviarii sub Benedicto XIV, per nos Romae e tenebris eruta, et nunc primum luce donata; porro Acta pariter notatu dignissima de restituto in Hungaria per Cardinalem Pazmannum ritu Romano quoad Breviarium, item de disciplina chori in Ecclesiis Hungariae Strigoniensi, Agriensi, Nitriensi Seculo XVIII; tum Acta de discussa per Praesules Hungariae quaestione emendandi Breviarii anno 1805; prout et Acta recentissima de restituta in Galliis Romana Liturgia.

Pro commodo lectorum in Introductione historica tam de Coelibatu quam Breviario accurate adnotavimus, quo loco correspondens Monumentum quaerendum sit. Praeter errata typi, quae ad calcem cuiuslibet voluminis adnotata habentur, inveniet lector in Monumentis, praecipue vetustioribus, complura, opinione eiusdem erronee expressa, imo et verborum ac sententiarum defectum: quae tamen, si in

elencho,erratorum ad calcem tomi adiecto non comparent, non sunt inter ,errata' referenda, sed tamquam eiusmodi, quae in ipsis fontibus, e quibus per nos desumta sunt, cum praeviis defectibus deprehenduntur, consideranda.

Faxit Deus O. M. ut opus nostrum, quo constantem S. Matris Ecclesiae sensum de strictissima Clericorum ad coelibem castamque vitam et persolvendum Breviarium obligatione demonstrare adnisi fuimus, ad augendam et amplius firmandam, aut sicubi nefors collapsa existeret, resuscitandam convictionem de hac ipsa obligatione vel tantillum conferat! Quod si de gratia Altissimi consecuti fuerimus, impensi laboris ac studii nos haud poenitebit.

Nitriae, ultima die anni 1859.

Conspectus Introductionis historicae

in Monumenta de Coelibatu. Tom. I.

[blocks in formation]

a) Patres et Scriptores Ecclesiastici: Clemens Alex., Tertul

[merged small][ocr errors]

b) Lucii PP., Synodi Antiochenae, Eutychiani PP. epistolae
et decreta

Seculum Quartum.

a) Concilia: Eliberitanum, Ancyranum, Neo-Caesareense.

Lex Constantini M. a 313-320.

VII.

IX.

X.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Pag.

c) Silvester I. PP. decreta Nicaena approbat, novoque edicto roborat legem continentiae. Eusebii Caes. sententia. a. 325.

d) Concilia: Gangrense, Carthaginense 1, Valentinum ;
item nonnullae Imperiales leges. a. 330 -- 374.
e) Patres Sec. IV: Basilius, Ephraem, Cyrillus leros.,
Gregorius Naz., Gregorius Nyss., Hieronymus, Io-
annes Chrys., Ambrosius, Epiphanius

f) Siricii PP. decretales a. 385. ss.

XV.

XVI.

[ocr errors]

XVII.
XXII.

g) Reliqua Concilia Sec. IV: Carthaginensia II—IV, Taurinense, CPnum, Toletanum, et Capitula Ar

menorum

XXIV.

Seculum Quintum.

a) Conc. Carthaginense V. Innocentii I. PP. epistolae decretales. a. 401-404.

XXVI.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

b) Patres et Doctores Ecclesiae: Hieronymus, Augustinus, Isidorus Pelusiota, Cyrillus Alex.

c) Concilia: Seleuciense, Teleptense, Carthaginense VI, Complutense, Arausicanum.

epistola et decreta. a. 410-441.

d) Leonis M. PP. decretales. a. 441-444

Coelestini PP.

XXXII.

XXXIII.

[ocr errors]

e) Cetera Seculi V Concilia: Chalcedonense, Arelatense II, Andegavense, Turonicum, Arelatense III, Veneticum, Romanum; item Epistolae Lupi Tricassini, Euphronii Augustodunensis, et Gelasii

PP. a. 451-499. Demum duo Concilia Persica XXXV.

Seculum Sextum.

a) Summorum Pontificum, aliorumve Epporum, et Synodorum primo dimidio Seculi edita decreta: Symmachi, Hormisdae, Ioannis II PP.; Ennodri Eppi Ticinensis; CC. Agathensis, Aurelianensis I, Gerundensis, Epaonensis, Ilerdensis, Arelatensis IV, Toletani II, Aurelianensis II, Arvernensis, Aurelianensis III-V. a. 502-549

[ocr errors]

b) Iustiniani Imperatoris constitutiones. a. 527. ss.
c) Decreta Pelagii I et II PP., Martini Bracarensis
Eppi, et Synodorum: Bracarensis I, Turonensis
II, Antisiodorensis, Matisconensis I, Lugdunensis

XXXVII.
XLI.

« PreviousContinue »