Page images
PDF
EPUB

MES. Quid eo opu'st?

ME. S. Opu'st.

MES. Scio: ut mendices.

ME. S. Tanto nequior.

Habeo prædam: tantum incepi operis! I, quantum

potest;

Abduc istos in tabernam actutum devorsoriam ;

340

Tum facito ante solem occasum ut venias advorsum

mihi.

MES. Non tu istas meretrices novisti, here?

ME. S. Tace, inquam.

Mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero.
Mulier hæc stulta atque inscita est, quantum perspexi

modo.

Est hic præda nobis.

345

MES. Perii, jamne abis ?-Periit probe! Ducit lembulum dierectum navis prædatoria!

340. Tantum,

v. 339. B. 1, B. c, Quid ergo opus est. MES. Scio ut me dicas tanto nequiorem.non liquescit. B. 1, B. c, Et quantum potes.-341. B. 1, B. c, et Edd. pleræque diversoriam.342. Codd. nostri Tu fac. et solis occ.- 343. Tu, et novisti, et Tace, non elidend. nisi mavis nunc iam in fine versus supplere, quod post Cam. fecerunt HARE, Weise, etc. 344. Ego, omitt. B. c. 346. Perii, ita B. 1, B. c; HARE conj. periit, ut mox periit probe. Cæterum in Codd. nostris personæ perperam intermutantur.-347. B. 1, limpum directum. B. c, lembum directum.—Lembulum autem, media extrita syll. lemb'lum, pronuntiand. (ut sæclum, vehiclum, anglus, poplus, etc.) siquidem ex pluribus locis Plautinis apparet vocem dierectus priorem syll. producere, vel duas priores vocales in unam cogere.

[blocks in formation]

Sed ego inscitus, qui domino me postulem moderarier:
Dicto me emit audientem, haud imperatorem, sibi.
Sequimini: ut, quod imperatum est, veniam advorsum
temperi.

350

ACT. III. SCENA I.

PENICULUS.

Plus triginta natus annis sum, quom interea loci
Nunquam quicquam facinus feci pejus neque scelestius,
Quam hodie, quom in concionem mediam me immersi
miser,

Ubi ego dum hieto, Menæchmus se subterduxit mihi,
Atque abiit ad amicam, credo, neque me voluit

ducere.

355

Qui illum perduint dii omnes, qui commentus primus

est

Concionem habere, qui homines occupatos occupat!
Non ad eam rem otiosos homines decuit delegi,

v. 348. B. 1, qui hero me p. B. c, qui hero p. Conj. HARE, qui hero meo me, meo in unam syll. contract.-351-367. Troch. Tetr. Cat.-351. B. c, annos natus sum. B. 1, annis natus sum. quom, non liquescit.353. Quam, non liquescit.354. Dum hieto, corrupte legitur in Codd.-dum non liquescit.356. B. 1, B. c, Quem illum dii, etc.-Tum dii non elid. nisi mavis (quod conj. HARE) commentatus pro commentus legere.—357. B. 1, B. c, concionare qui, etc. Vulg. hac reque.—358. B. c, Nam ad eam rem.-rem, non liquescit.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Qui nisi adsint, quom citentur, census capiant eloco?
Affatim est hominum, in dies qui singulas escas

edunt,

360

Quibus negotii nihil est, qui esum neque vocantur
neque vocant;

Eos oportet concioni dare operam atque comitiis.
Si id ita esset, non ego hodie perdidissem prandium,
Quoi tam credo deum voluisse, quam me video vivere.

v. 359. B. 1, census percapiant illico. B. c, census accipiant ilico.—361. Abest hic versus a Cod. B. c.-Quibus, elisa litera s (Quibu') pronuntiand.—362. Eos, monosyll. Supra 330.-363. Si, non liquescit.—364. B. 1, B. c, Cui tam credo datum voluisse. Vide in Nott. In B. c, vero ambigue scriptum est uoluisse, (per literam u,) unde orta est lectio noluisse in quibusdam libris; quæ si vera sit, vocales ui in unam syll. contrahendæ sunt, ut Supra 276, iu in voc. prandium.

359. Census capiant.] Magistratus, censibus captis, eos qui vocati ad concionem non venerint, multent. LAMB. Explicat PAREUS, Pignoribus capiantur. In quem adnotat GRAV: "Pignoribus coerceri dicebantur, ex quorum domibus pignora capiebantur, propterea quod non comparuerint aut non juraverint, eaque pignora non reddebantur nisi prius soluta pecunia." Amph. Prol. 68.

"Pignus capiantur toga."

360. In dies singulas escas edunt.] H. e. In singulos dies, singulas escas edunt; 'Eat but one meal a day.' Domi nempe cum semel prandium ceperint, nusquam foras in cœnam vocantur. Quod magnifice loquitur Parasitus; nimirum, Sese aliquem credens quod ipse toties injussus hospes alienæ mensæ accumbere soleret. Singulas autem cum escas

arcte accipiendum: (In Epid. 52; "In dies minasque singulas," Constructio est, Singulas minas in dies singulos.)

361. Negotii nihil.] Ridicule dictum; magnum scilicet negotium fuit ipsius Peniculi, qui totam operam in cute curanda insumebat, et id solum assidue agebat.

363. Perdidissem prandium.] Citat Casaub. in Theophr. Charact. VIII. ad fin. Παρεδειπνήθησαν.

364. Quoi tam credo, etc.] Stomachantis et ægre ferentis oratio. Quoi (mihi, cui) tam credo (tam certus sum) Deum voluisse (id, nempe, ut prandium perderem,) quam video me vivere. To whom as sure as I live the gods (or fate) intended this disaster :' (I am satisfied fortune meant to play me this trick.) Ter. Eun. V. 11. 36. "Quid si hoc quispiam voluit deus?" Equidem Bothii conjec

Ibo: etiamnum reliquiarum spes animum oblectat

meum.

365

Sed quid ego? video Menæchmum? Cum corona exit foras!

Sublatum est convivium! Edepol venio advorsum temperi !

ACT. III. SCENA II.

MENÆCHMUS SOSICLES. PENICULUS.

ME. S. Potin' ut quiescas, si ego tibi hanc hodie probe
Lepideque concinnatam referam temperi?
Non esse eam dices faxo: ita ignorabitur.

PE. Pallam ad phrygionem fert confecto prandio,
Vinoque expoto, parasito excluso foras.

Non hercule is sum, qui sum, ni hanc injuriam

370

v. 365. B. 1, etiam nam. B. c, etiam ne.-370. B. 1, B. c, Non faxo eam esse dices, et ita Edd. Vett. unde HARE, "Legendum puto, non eam esse dices faxo, ut II. 11. 51. [240.] Jam ergo hæc madebunt faxo: vel non faxo eam dices esse."-Eam, autem monosyll. Supra 362.-Pro ita, B. c, tam ignorabitur.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Meque ultus pulcre fuero! Observabo, quæ agat,

Hinc primum hominem; post adibo, atque alloquar. 375 ME. S. Proh dii immortales, quoi homini unquam uno die Boni dedistis plus, qui minus speraverit? Prandi, potavi, scortum accubui, abstuli

Hanc, quojus heres nunquam erit post hunc diem! PE. Nequeo quæ loquitur exaudire clanculum.

Satin' nunc loquitur de me et de parti mea? ME. S. Ait hanc dedisse me sibi, atque eam meæ

Uxori surripuisse. Quoniam sentio

Errare; extemplo, quasi res cum ea esset mihi,
Copi assentari: mulier quicquid dixerat,
Idem ego dicebam. Multis quid verbis opu'st?
Minore nusquam bene fui dispendio.

PE. Adibo ad hominem; nam turbare gestio.
ME. S. Quis hic est, qui advorsum fit mihi?

380

385

PE. Quid ais, homo

Levior quam pluma, pessume, et nequissume,
Flagitium hominis, subdole, ac minumi pretii?
Quid de te merui, qua me causa perderes?

390

v. 374. B. 1, B. c, quid agat. 'Agat ad vers. sequ. attinet." HARE. Bothium sequor.- -375. Primum, non liquescit.376. Quoi, litera i tantum elid. Infra 525.—377. Minu'.—378. Scortum, non liquescit.381. Satin', Ita Bothius ex conjectura, cum libri omnes et Codd. habeant Satur, et sic B. 1, B. c.-Parti, ita B. 1. Vide Gloss. B. c, parte.384. B. c, Aberrare.-cum non liquescit.388. Adibo ad hominem, Ita B. 1, B. c, et Edd. omnes. Olim dederam Adibo hominem, ut Supra 272. Stich. 217. Ter. Phorm. II. 111. 22. et 55. etc. Sed nil opus, contra omnium librorum et Scriptorum fidem, mutare. 389. B. 1, adversum fit. B. c, advorsum fit; idque optimum judico. Both: advorsus fit.-391. Flagitium, non liquescit.

374. Ultus.] Duplici significatione ad, hanc injuriam, (take vengeance for,) meque, (avenge,) refertur.

390. Levior quam pluma.] Proverbialis locutio. Citat LAMB:

Pœnul. 681.

"Si quid bene facias, levior pluma est gratia; Si quid peccatum est, plumbeas iras gerunt."

Cic. Att. VIII. 15. "Nec me consules movent, qui ipsi pluma aut folio facilius moventur."

« PreviousContinue »