Page images
PDF
EPUB

PREFATIO.

PRODEUNT tandem Menæchmei ad id exemplum concinnati quod in Aulularia anno abhinc proximo edenda exhibui. Hoc enim erat in votis ut priorem hujus fabulæ editionem novis additamentis, quæ ex MStorum usu acceperim, ante augerem, quam me ad reliquas Plauti fabulas seriatim edendas accingerem.

Monendus autem imprimis est lector, quæ res impediunt ne sint hæ duæ fabulæ, quod valde optaverim, omni ex parte gemellæ. Respicio nimirum Codicum et numerum et auctoritatem; quoad utrumque quorum manca est hæc fabula, si cum Aulularia diligentius comparetur. Id autem factum est non ex negligentia, nedum ex ignavia nostra; siquidem Codicum omnium Plautinorum, qui sunt in Museo Britannico conservati, non nisi unus, isque haud optimæ notæ*, continet eas Plauti fabulas in quibus hæc nostra numeratur. Alium Codicem ad hanc fabulam ornandam summa cum cura evolvi, nempe Butleri Codicem tertium, quem in Recensu MStorum, Aululariæ nostræ præfixo,

* Vide in calcem hujus Præfationis.

obiter tantum memoravi. Huic Codici titulum B. c, indidi; et pleniorem ejus descriptionem huic Præfationi subjeci. Hi vero Codices, ut neque omnino spernendi sunt, ita tamen haud magnæ auctoritatis æstimandi, si quando textus in discrimen addu

catur.

Inde fit ut in hac fabula edenda parcius a Bothii textu, quem ipse olim receperam, discedendum censui; utcunque enim eum non omnino probaverim, haud juris nostri, unius tantum alteriusque Codicis auctoritate fretus, temere immutare judicavi.

Sicut enim in errore constanter perseverare, animi pusilli et arrogantis est indicium, ita proculdubio lectiones, per multa sæcula receptas, nisi ob gravissimam causam eliminare, et versuum ordinem, et verborum collocationem sollicitare, et linguam pene ipsam susque deque turbare, opificis manu indiget, cuncta diligentissime inquirentis, suis viribus est ubi diffidentis, et nihil non auxilii ab aliorum consilio et prudentia expetentis; dotes denique postulat iis alienissimas, quas hodiernorum editorum vel patientia, vel, pace eorum dixerim, modestia, plerumque promittere videtur.

Dabam Coll. Christi Cantab.

VI Id. April. MDCCCXL.

EDITIONIS PRIORIS

PRÆFATIO.

totius

QUEM cultissimus Noctium Atticarum auctor 'hominem linguæ atque elegantiæ in verbis Latinæ principem' nominaverit, quem antiquitatis consensus uno ore laudaverit, haud nostro sane indiget præconio quo se facilius lectori benevolo commendet. Igitur de PLAUTO silebit hæc Præfatio, quippe cui ne ipsa quidem invidia

"Detrahere ausit

Hærentem capiti multa cum laude coronam.”

Restat altera, eademque longe durior provincia, ut hos meos labores venditare, vel potius excusare

coner.

Id igitur in hac editione curanda consilium habui, ut Plautinæ aliquando fabulæ prodirent ad exemplum illud concinnatæ, quod olim in Eschyli fabulis edendis vir celeberrimus, C. J. Blomfield, summo cum ingenio, summo acumine præbuerit. Hunc ducem auspicemque, pace viri doctissimi, ad operas meas quantulascunque assumpsi; risum nimirum vel invidiam, nec injuria,

*Aul. Gel. Lib. VII. c. 17.

moturus, quasi tanti auctoris nomine hac mente usus viderer, quo facilius nugas meas extruderem. Equior, credo, lector judicabit, me, in hoc opere suscipiendo, sicut exemplar meum ullo modo consequi posse desperarem, ita, dum hujus vestigiis, quamvis nec æquis passibus, et longissimo intervallo, insistere conatus sim, id mihi promisisse, me quoque aliquantulum juventuti studiosæ auxilii hoc pacto allaturum. Habet enim et Plautus, non illas quidem Æschyleas, sed suas haud perexiguas difficultates; habet et hic nonnihil 'salebrosi, ex linguæ insolentia'* oriundum; habet vocabula ex ultima antiquitate repetita, multasque dictiones ac formulas loquendi, quas frustra alibi quæras.' Itaque ad hæc complananda summam adhibui diligentiam: idque in glossario præcipue exarando mihi propositum fuit, ut suum quasi commentariolum Plautus ipse, ubi fieri posset, præberet, exemplis nimirum hinc illinc ex reliquis ejus fabulis ad hanc nostram illustrandam congestis. Ad quod opus efficiendum, Parei Lexicon, et Gronovii Lectiones Plautinas, maxima habui adjumenta. In notis conscribendis Lambinum in primis secutus sum, et huc aliorum quoque observationes, si quid legentibus profuturum duxerim, passim adjeci, quibus meas denique annotationes hic illic intertexui.

* Vide Blomfield. Præfat. ad Esch. Prom.

« PreviousContinue »