Page images
PDF
EPUB

De metris breviter quædam singulis paginis subjeci, qua in re si qui plura velint, adeant priorem Bothii editionem, Berolini 1809; qui quidem V.D., et præcipue quod ad metra attinet, optime de Plauto, optime de eruditis omnibus meritus est. Hujus quoque textum magna ex parte exhibui, neque inde sum unquam nisi re multum perpensa evagatus. Sed cum infiniti pene operis fuerit discrepantes tot codicum librorumque lectiones conferre, ita supra hominem esset, si nullo loco aut per temeritatem, aut, quod "fas opere in longo est," per incuriam lapsus esset. Duobus itaque, sed et his, ut in labore multiplici, ignoscendis, erroribus nonnunquam peccasse mihi visus est; nempe quod absque justa satis causa aliquoties ab editionibus vulgatis scriptisque nimis longe recesserit; tum quod non semel, quæ ipse olim melius ediderit, nunc per nimiam inconstantiam temere immutaverit. Ob has causas quem hodie textum protuli, partim ad priorem Bothii editionem supra memoratam, partim ad alteram, Lipsiæ 1821, accommodavi: nonnunquam vero ab utraque discessi, et lectionem vel a vulgatis, vel Mss. vel semel bisve fortasse a conjecturis petivi.

Paucos, spero, post menses prodibit, iisdem curis instructa, alia ex Nostri fabulis; ad quod opus me haud invitus accingam, si interea ex his

primis meis laboribus vel minimum fructus literarum amantes acceperint. In horum benignitatem meque Plautumque commendo, id tamen vehementer deprecans, ne, si quid ego deliraverim, suavissimus omnium poeta ob culpam meam plectatur; sed qualiscunque de me literatorum exstiterit sententia, hunc haud secius benevolentia prosequantur, hunc ament, hunc laudent, hunc foris admirentur, colant domi.

Quod si ad reductum usque adhuc abditumque purissimæ Latinitatis fontem hauriendum juventutem nostram allicere vel pauxillulum valuerim, neque me operam omnem oleumve perdidisse reputabo; neque Preli Academici Syndicos liberalitatis suæ indulgentiæque, qua hujus libelli tutelam in se susceperint, omnino fortasse pœnitebit.

Dabam Coll. Christi Cantab.

Prid. Kalend. Mai. MDCCCXXXVI.

RECENSUS CODICUM,

QUIBUS AD HANC FABULAM EDENDAM USUS SUM.

B. 1.

I.

CODICUM duodecim, qui in Bibliotheca Musei Britannici asservantur, unus tantum continet hanc nostram fabulam ; is numeratur.

Codex Burneianus. Fol. Membranaceus. paginarum 593. 228. Sæc. XV.

Vide RECENSUM CODICUM Aululariæ nostræ præfixum. p. xiii.

B. c.

II.

TERTIUS BUTLERI CODEX.

Plauti Comœdiæ X. Fol. Chartac: Sæc. XV. foliorum 168. Litteris Italicis luculente exaratus. Videtur olim penes Hispanum quendam dominum fuisse; siquidem in initio scribitur, "Diez Comedias de las 130 de Plauto, de las 20 que existen." et Titulos de las diez Comedias. Bacchides. Mostellaria. Menæchmi. Miles Gloriosus. Mercator. Pseudolus. Pœnulus. - Patruus.) [quo nomine hæc fabula in Codice designatur.] Persa. Rudens. (Vidularia.) Stichus."

[ocr errors]

Vide RECENSUM CODICUM Aululariæ præfixum. p. xii.

M. A. PLAUTI

MENECHMEI.

« PreviousContinue »