Page images
PDF
EPUB

rerum pertinentem vi divina esse affectam putat. Idem astris hoc idem tribuit, tum annis, mensibus annorumque mutationibus. Cum vero Hesiodi ecoyovíav, id est originem deorum, interpretatur, tollit omnino usitatas perceptasque cognitiones deorum; neque enim Jovem neque Junonem ne- 5 que Vestam neque quemquam, qui ita appelletur, in deorum habet numero, sed rebus inanimis atque mutis per quandam 37 significationem haec docet tributa nomina. Cujus discipuli Aristonis non minus magno in errore sententia est, qui neque formam dei intellegi posse censeat neque in deis sen- 10 sum esse dicat, dubitetque omnino, deus animans necne sit. Cleanthes autem, qui Zenonem audivit una cum eo, quem proxime nominavi, tum ipsum mundum deum dicit esse, tum totius naturae menti atque animo tribuit hoc nomen, tum ultimum et altissimum atque undique circumfusum et extre- 15 mum omnia cingentem atque complexum ardorem, qui aether nominetur, certissimum deum judicat; idemque quasi delirans in iis libris, quos scripsit contra voluptatem, tum fingit formam quandam et speciem deorum, tum divinitatem omnem tribuit astris, tum nihil ratione censet esse divinius. Ita fit, ut deus 20 ille, quem mente noscimus atque in animi notione tamquam in 38 vestigio volumus reponere, nusquam prorsus appareat. XV. At

Persaeus ejusdem Zenonis auditor, eos dicit esse habitos deos, a quibus magna utilitas ad vitae cultum esset inventa, ipsasque res utiles et salutares deorum esse vocabulis nuncupatas, ut ne 25 hoc quidem diceret, illa inventa esse deorum, sed ipsa divina. Quo quid absurdius, quam aut res sordidas atque deformes deorum honore afficere aut homines iam morte deletos reponere 39 in deos, quorum omnis cultus esset futurus in luctu? Jam vero Chrysippus, qui Stoicorum somniorum vaferrimus habetur 30 vi divina esse affectam G Manut.

1 pertinentem ABE +, pertingentem CBK+.

ut divina esse aff. ACB+, ut divină esse aff. B, ut divinam esse aff. Asc.K+, ut divina sit effecta EU El.+. [affectam] Sch. 3 θεογονίαν, id est originem deorum Swainson, Theogoniam i.e. or. deor. MSS., Theogoniam Man. Or. Ba. Sch., Theogoniam [id est orig. deor.] Mu. 4 usitatas X+, insitas GUH Man. Heind. 6 appelletur ABEPK+, appellatur CUTBLO+ Or. Sch. 9 sententia est qui A2UCM Asc. +, sententias qui A1BEK, sentias qui CB. mundum deum M edd., ipsum deum mundum Mss generally. om. XBK, dixit Sch

13 ipsum

23 dicit Asc UH+,

interpres, magnam turbam congregat ignotorum deorum, atque ita ignotorum, ut eos ne conjectura quidem informare possimus, cum mens nostra quidvis videatur cogitatione posse depingere. Ait enim vim divinam in ratione esse positam et in universae 5 naturae animo atque mente, ipsumque mundum deum dicit esse et ejus animi fusionem universam, tum ejus ipsius principatum, qui in mente et ratione versetur, communemque rerum naturam universitatemque omnia continentem, tum fatalem vim et necessitatem rerum futurarum, ignem praeterea et eum, quem To ante dixi, aethera, tum ea, quae natura fluerent atque manarent, ut et aquam et terram et aëra; solem, lunam, sidera universitatemque rerum, qua omnia continerentur, atque etiam homines eos, qui immortalitatem essent consecuti. Idemque disputat 40 aethera esse eum, quem homines Jovem appellarent, quique 15 aër per maria manaret, eum esse Neptunum, terramque eam esse, quae Ceres diceretur, similique ratione persequitur vocabula reliquorum deorum. Idemque etiam legis perpetuae et aeternae vim, quae quasi dux vitae et magistra officiorum sit, Jovem dicit esse, eandemque fatalem necessitatem appellat, 20 sempiternam rerum futurarum veritatem; quorum nihil tale est, ut in eo vis divina inesse videatur. Et haec quidem in 41 primo libro de natura deorum; in secundo autem vult Orphei, Musaei, Hesiodi Homerique fabellas accommodare ad ea, quae ipse primo libro de dis immortalibus dixerat, ut etiam veterrimi 25 poëtae, qui haec ne suspicati quidem sint, Stoici fuisse videantur. Quem Diogenes Babylonius consequens in eo libro, qui inscribitur de Minerva, partum Jovis ortumque virginis ad physiologiam traducens disjungit a fabula.

30

XVI. Exposui fere non philosophorum judicia, sed deli- 42 rantium somnia. Nec enim multo absurdiora sunt ea, quae poëtarum vocibus fusa ipsa suavitate nocuerunt, qui et ira inflammatos et libidine furentes induxerunt deos feceruntque, ut eorum bella, proelia, pugnas, vulnera videremus, odia praeterea,

8 universitatemque edd. after Heind., universam atque MSS. vim El. Sch. Mu., umbram мss see Comm., tumbram Or., normam Ba. after Madv. 19 eandemque see Comm. 24 dixerat UTLO Ern. Heind. Sch. Ba. Mu., dixerit MSS generally Or. 25 sint Mss, sunt CI Or. Ba. Sch. after Ern. 27 partumortumque [BE+], partu-ortuque ACPBK+. 28 disjungit Asc. V, dejungit MISS generally Or. Ba. Sch., dijungit Mu. after Heind. and Ern.

discidia, discordias, ortus, interitus, querellas, lamentationes, effusas in omni intemperantia libidines, adulteria, vincula, cum' humano genere concubitus mortalesque ex immortali procreatos. 43 Cum poëtarum autem errore conjungere licet portenta magorum, Aegyptiorumque in eodem genere dementiam, tum etiam 5 vulgi opiniones, quae in maxima inconstantia veritatis igno

ratione versantur.

Ea qui consideret quam inconsulte ac temere dicantur, venerari Epicurum et in eorum ipsorum numero, de quibus haec quaestio est, habere debeat. Solus enim vidit primum 10 esse deos, quod in omnium animis eorum notionem impressisset ipsa natura. Quae est enim gens aut quod genus hominum, quod non habeat sine doctrina anticipationem quandam deorum? quam appellat póλny Epicurus, id est anteceptam animo rei quandam informationem, sine qua nec intellegi quicquam 15 nec quaeri nec disputari potest. Cujus rationis vim atque utilitatem ex illo caelesti Epicuri de regula et judicio volumine 44 accepimus. XVII. Quod igitur fundamentum hujus quaestionis est, id praeclare jactum videtis. Cum enim non instituto aliquo aut more aut lege sit opinio constituta maneatque ad unum 20 omnium firma consensio, intellegi necesse est esse deos; quoniam insitas eorum vel potius innatas cognitiones habemus, de quo autem omnium natura consentit, id verum esse necesse est; esse igitur deos confitendum est. Quod quoniam fere constat inter omnes non philosophos solum, sed etiam indoctos, fateamur 25 constare illud etiam, hanc nos habere sive anticipationem, ut ante dixi, sive praenotionem deorum (sunt enim rebus novis nova ponenda nomina, ut Epicurus ipse πρóŋw appellavit, quam antea nemo eo verbo nominarat)-hanc igitur habemus, 45 ut deos beatos et immortales putemus. Quae enim nobis na- 30 tura informationem ipsorum deorum dedit, eadem insculpsit in mentibus, ut eos aeternos et beatos haberemus. Quod si ita est, vere exposita illa sententia est ab Epicuro, quod beatum 3 immortali мss generally, immortalibus CNO Dav. Heind. 14 πρόληψιν Red (? see Moser) edd., prolemsin (but problebsin 1. 28) A, prolempsin B, problepsin CK, problebsin EP, pro plebs in B (but problebsim 1. 28), prolepsim Asc. 24 esse om. Or. (by mistake?). fere BE, fieri ACPBK. 25 fateamur B (corr. from fatemur) edd., fatemur мss. 31 ipsorum deorum [X] R, d. i. U

Asc. [Mus.] Sch.

aeternumque sit, id nec habere ipsum negotii quicquam nec exhibere alteri, itaque neque ira neque gratia teneri, quod, quae talia essent, imbecilla essent omnia. Si nihil aliud quaereremus, nisi ut deos pie coleremus et ut superstitione libe5 raremur, satis erat dictum; nam et praestans deorum natura hominum pietate coleretur, cum et aeterna esset et beatissima (habet enim venerationem justam, quicquid excellit), et metus omnis a vi atque ira deorum pulsus esset; intellegitur enim a beata immortalique natura et iram et gratiam segregari; 1 quibus remotis nullos a superis impendere metus. Sed ad hanc confirmandam opinionem anquirit animus et formam et vitae actionem mentisque agitationem in deo.

XVIII. Ac de forma quidem partim natura nos admonet, 46 partim ratio docet. Nam a natura habemus omnes omnium 15 gentium speciem nullam aliam nisi humanam deorum; quac enim forma alia occurrit umquam aut vigilanti cuiquam aut dormienti? Sed ne omnia revocentur ad primas notiones: ratio hoc idem ipsa declarat. Nam cum praestantissimam naturam, 47 vel quia beata est vel quia sempiterna, convenire videatur ean20 dem esse pulcherrimam, quae compositio membrorum, quae conformatio liniamentorum, quae figura, quae species humana potest esse pulchrior? Vos quidem, Lucili, soletis (nam Cotta meus modo hoc, modo illud), cum artificium effingitis fabricamque divinam, quam sint omnia in hominis figura non modo ad 25 usum, verum etiam ad venustatem apta, describere. Quodsi 48 omnium animantium formam vincit hominis figura, deus autem animans est, ea figura profecto est, quae pulcherrima est omnium; quoniamque deos beatissimos esse constat, beatus autem esse sine virtute nemo potest nec virtus sine ratione constare 30 nec ratio usquam inesse nisi in hominis figura, hominis esse specie deos confitendum est. Nec tamen ea species corpus est, 49 sed quasi corpus, nec habet sanguinem, sed quasi sanguinem. XIX. Haec quamquam et inventa sunt acutius et dicta subtilius ab Epicuro, quam ut quivis ea possit agnoscere, tamen vitae actionem mentisque agitationem Beier (Off. 1 17), vitam et actionem mentis atque agitationem MSS. 27 pulcherrima est Madv. see Comm., pulcherrima sit иss. Mu. 30 nisi in [B]Ur+, nisi ACEPBK, sine others.

11 anquirit [X]BK1, inquirit Mus.

M. C.

2

[ocr errors]

fretus intellegentia vestra, dissero brevius, quam causa desiderat. Epicurus autem, qui res occultas et penitus abditas non modo viderit animo, sed etiam sic tractet, ut manu, docet eam esse vim et naturam deorum, ut primum non sensu, sed mente cernatur, nec soliditate quadam neque eadem ad nume- 5 rum sit, ut ea, quae ille propter firmitatem σTepéμvia appellat; sed, imaginibus similitudine et transitione perceptis, cum infinita simillimarum imaginum series ex innumerabilibus individuis exsistat et ad nos affluat, cum maximis voluptatibus in eas imagines mentem intentam infixamque nostram intelle- 10 50 gentiam capere, quae sit et beata natura et aeterna. Summa vero vis infinitatis et magna ac diligenti contemplatione dignissima est, in qua intellegi nccesse est eam esse naturam, ut omnia omnibus paribus paria respondeant. Hanc io ovoμíav appellat Epicurus, id est aequabilem tributionem. Ex hac 15 igitur illud efficitur, si mortalium tanta multitudo sit, esse immortalium non minorem, et si, quae interimant, innumerabilia sint, etiam ea, quae conservent, infinita esse debere.

Et quaerere a nobis, Balbe, soletis, quae vita deorum sit, 51 quaeque ab iis degatur aetas. Ea videlicet, qua nihil beatius, 20 nihil omnibus bonis affluentius cogitari potest. Nihil enim agit, nullis occupationibus est implicatus, nulla opera molitur, sua sapientia et virtute gaudet, habet exploratum fore se semper 52 cum in maximis, tum in aeternis voluptatibus. XX. Hunc deum rite beatum dixerimus, vestrum vero laboriosissimum. 25 Sive enim ipse mundus deus est, quid potest esse minus quietum quam nullo puncto temporis intermisso versari circum axem caeli admirabili celeritate? (nisi quietum autem nihil Beatum est); sive in ipso mundo deus inest aliquis, qui regat,

3 viderit CEK, viderat APB Asc., videat BU.

ut manu docet C Man., ut manu doceat MSS, ut ducat nos manu eam docet esse vim G, ut manu nos ducat docet eam esse vim Heind. 5 cernantur Sch. neque eadem ad numerum sit Ed., nec ad numerum мss, see Comm. 6 σтeρéμvia [P], steremnia ABCE, steremia Asc. +, στερεα U. 7 cum мss, cumque Or. Ba. Sch. after Walker, cum enim Dav.

8 series Mu. after Brieger and Hirzel, spccies мss. Or. Ba. Sch. 9 ad nos Mu. Lamb., ad deos ACB2EP Mus., ad eos GUB1+, a deo Man. Or. Ba., a deis Dav., a diis ad nos Heind. cum X (corr. fr. tum B) UHM +, tum BK + Walker. 11 beatae naturae et aeternae Sch. conj. 29 [ipso] Sch.

10 defixamque A. W. Zumpt conj.

14 loorouíar Red. U, isonomiam мSS generally.

« PreviousContinue »