Page images
PDF
EPUB

INDEX

LIBRORUM

PROHIBITORUM.

Z

1020 .1852a

[ocr errors]

LIBRORUM

PROHIBITORUM

JUXTA

EXEMPLAR ROMANUM

JUSSU

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI

EDITUM ANNO MDCCCXXXV.

ACCESSERUNT SUIS LOCIS NOMINA EORUM QUI USQUE AD HANG
DIEM DAMNATI FUERE.

MECHLINIÆ.
P.J. HANICQ, Summi Pontificis, SS. Congregationis de Propaganda fide & Archiep.
Mechl. Typographus.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

ас

Quæ ad Catholicæ Religionis puritatem integerrime tuendam, et castos mores a contagione caute servandos maxime pertinent, cum semper ab Apostolica hac sancta Sede provide, sapienterque constituta, et sanctissime custodita sint; tum illud in primis laudabili Romanorum Pontificum prædecessorum nostrorum zelo, vigilantia provisum, et cautum fuit, ne ullum propter pravos, exitiososque Libros, quibus fides, et pictas labefactari plerumque solent, Christifidelium animabus præjudicium, ac detrimentum irrogaretur. Quamobrem non solum hujusmodi Libros improbare, et proscribere consueverunt, sed ne vetitæ quoque eorum lectionis oblivio ulla unquam subreperet, aut ignorantia obtenderetur, publicis tabulis, atque catalogis eosdem perniciosos Libros describi, et consignari voluerunt; quo sane fieret, ut, palam denuntiata, atque oculis subjecta eorum pravitate, ab omnium manibus facilius removerentur. Crescente autem in dies exitiosa ipsorum segete, et copia, renovari identidem, atque augeri oportuit Indices ipsos, quorum primum quidem publica Ecclesiæ auctoritate a sapientissimis Tridentinæ Synodi Patribus dispositum fel. rec. Pius PP. IV prædecessor noster optimis regulis communitum perfecit, atque Apostolica auctoritate vulgavit : deinde vero Clemens PP. VIII itidem prædecessor noster Librorum numero auctum, atque nonnullis in antedictas Regulas observationibus illustratum nova luce donavit. Alexander denique PP. VII pariter prædecessor noster diversa a prioribus methodo ordinatum, atque in varias partes tributum hujusmodi Indicem suo nomine edi voluit, ac promulgari. Etsi autem pro temporum conditione satis diligenter, atque utiliter in iis conficiendis laboratum sit, diuturna tamen observatione, atque experimento compertum est, memoratos Indices neque satis correctos,

« PreviousContinue »