Page images
PDF
EPUB

majoris gradus juvenem, hoc est procul dubio, senatorii ordinis; eumque prodit a Domitiano arbitrum annonæ datum, ac omnium viarum stationibus præfectum, quum prius in foro et apud centumviros causas juvenis dixisset. Quæ quum Statius adulto jam Domitiani imperio scriberet, hinc patet, huncce Plotium Grippum haud eumdem esse cum illo sub Vespasiani principatus initium prætura functo; uti male Gevartius opinabatur. Ex his vero fontibus forte processit fictus ille Nasonis nostri magister.

[ocr errors]

Anno ante C. xxvIII; U. C. DCCXXVI; Ovidii xv et XVI.

C. CÆSARE OCTAVIANO VI, M. AGRIPPA II COSS.

4

3

I. Cum nostro ad togam ejus virilem, quæ et libera 3 ac pura dicebatur, magno satis saltu transimus: de qua sic Trist. lib. IV, Eleg. x, vers. 27 et 28:

Interea, tacito passu labentibus annis,

Liberior fratri sumta mihique toga est.

Qui vero vulgaris fuerit dies togæ huic dandæ dicatus, docet ipse Naso, Fastor. lib. III, dum ad tertium post idus Marti, seu 17 ejus mensis diem Baccho sacrum, ac liberalia inde dictum, hæc prodit, a vers. 770:

Restat ut inveniam, quare toga libera detur
Lucifero pueris, candide Bacche, tuo.
Sive quod ipse puer semper juvenisque videris,
Et media est ætas inter utrumque tibi :
Seu quia tu pater es, patres sua pignora natos
Commendant curæ numinibusque tuis :

Sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te
Sumitur et vitæ liberioris iter, etc.

I Not. ad illud Stat. Carm. cap. 12.

2 Quod nempe qui eam induebant ex ephebis in viros transcriberentur.

3 Quia tum e magisterio excedebant.

Ut quæ tota esset alba, nihil purpuræ admixtum habens.

Haud tamen omnibus observatus fuit hic dies, uti jam in Horatii Vita, Ciceronis exemplo, ostendimus; cui et alia possent addi. Nec forte mos ille ad alia quam prisca spectabat tempora, ut poeta videtur innuere proximis versibus:

2

An quia, quum prisci colerent studiosius agros, etc.

[ocr errors]

Ut ut sit, hoc circiter tempore Naso togam sumserit virilem, siquidem haud immerito docti viri censent, eam anno ætatis 16 ineunte pro hujus ævi more datam fuisse; quo certe anno eamdem filio M. Cicero induit, ut jam alibi docuimus. Huc etiam Augusti exemplum referunt, de quo 3 Suetonius «< Duodecimum, ait, annum agens >> aviam Juliam defunctam pro concione laudavit . Qua>> driennio post virili toga sumta, militaribus donis triumpho Cæsaris Africano donatus est, etc. »

>>

:

Alii vero haud indoctiores viri 5, Nicolaum Damascenum secuti, censent togam virilem Augusto 14 tantum annos nato datam ; ac proinde in eo Suetonii loco legunt decimum, pro , pro duodecimum annum, quo princeps ille aviam laudaverit; ut quadriennium exinde supputatum in Augusti 14 incidat. Diserta sane sunt Nicolai verba : Katéổzive dè εἰς τὴν ἀγορὰν περὶ ἔτη μάλιστα γεγονώς τεσσαρεσκαίδεκα, ὥστε ἀποθέσθαι μὲν ἀυτὸν ἤδη τὴν περιπόρφυρον ἐσθῆτα, ἀναλαβεῖν δὲ τὴν καθαρὰν, σύμβολον οὖσαν τῆς εἰς ἄνδρας ἐγγραφῆς. « Inde annos » circiter quatuordecim natus in forum descendit, posita

1 Vid. Ald. Manut. Quæs. per Epist. lib. II, de Toga Rom. Noris de Cenot. Pis. pag. 114; Grævi. ad Sueton. Aug. cap. 8.

2 In Horat. Vita, pag. 25.

3 Lib. II, cap. 8.

* Idem aliquot ante annis scripserat Quintil. lib. XII, cap. 6: «< Cæsar Augustus duodecim natus annos aviam pro rostris laudavit. »

5 Vid. Henr. Vales. not. ad Nicol. Damasc. Excerpta, pag. 475; Henr. Dodwell. Præl. v ad Spartiani Hadrian.

[ocr errors]

prætexta, togam puram indutus, quod virilis tirocinii >> argumentum est. »>

At eminentissimus Norisius, et ejus vestigia premens celeberrimus Grævius, ut vulgarem Suetonii lectionem vendicent, nodum secant, erroris Damascenum incusantes, quasi etiam parum sibi constaret. Ejus tamen uti et Suetonii fides integra nobis videtur, dum hæc observamus. 1o. Quum illud Nicolai nepi en teoσapesnídena, circiter annos quatuordecim, optime possit de 15 labente anno intelligi; hinc etiam bene conveniet quod idem addit, ac prælaudati viri objiciunt. Scilicet scribit ille, togam virilem ab Augusto sumtam ea die, qua pontifex creatus fuerit in L. Domitii jam defuncti locum. Atqui L. Domitius in acie Pharsalica, anno U. C. DCCVI, adulta æstate, periit; quo tempore Augustus annum agebat 15, quum esset die 23 Septembris initurus 16 annum. Igitur potuit ante hujus anni 16 principium togam induere puram. 2°. Quadriennium illud, post Julia mortem Suetonio numeratum, omnino videtur ad tempus spectare, quo donis militaribus Augustus fuit donatus. Noluit nempe Suetonius indicare, quo ætatis anno ille hanc sumsit togam, sed quo Julius eum donis militaribus ornavit; sicque interpungendus est ejus textus Quadriennio post, virili toga sumta, militaribus etc. Passim historicus ille eadem phrasi plura simul jungit, quæ varii sunt temporis. Quod si eruditis viris animadversum fuisset, alias facile removissent difficultates, quibus cruciantur; ut aliquot exemplis demonstraremus, si locus id permitteret.

Idcirco per Suetonium nihil obstat, quominus cum cl. viris, Valesio ac Dodwello censeamus, togam virilem ab Augusto sumtam, quum 14 ætatis annus jam esset completus, ac 15 laberetur. Ea certe ætate ipsemet nepotibus

Caio et Lucio Cæsaribus eamdem togam dedit, aliique postea sumserunt; uti cl. Dodwell. ' post alios recte docuit. Quin etiam doctissimus Octavius Ferrarius, qui et initium 15 anni sumendæ pro more togæ liberæ adsignat, existimat cum Manutio, Augustum, Ciceronis item filium, et alios serius id egisse magis ab alia causa, quam a lege aut more. Quem morem si Nasonis nostri parentes secuti fuerint, potuerunt hisce consulibus, et quidem die superius notato, liberalibus nempe, filium hac virili toga induere, quum ejus 15 annus esset in exitu.

II. In primis porro venit observandum, quod noster prædicta Trist. lib. IV, El. x, de lato clavo sibi et fratri simul cum toga pura dato subjungit, vers. 29:

Induiturque humeris cum lato purpura clavo.

6

quum

ubi, consentiente doctorum recentiorum 3 cohorte, significat poeta indutam sibi fuisse tunicam, quæ scriptoribus aliis dicitur tunica lati clavi 4, seu laticlavia 5. At Aldus Manutius hinc clare sibi videtur colligere, hancce tunicam omnino purpuream fuisse. Etenim in hanc rem testimonium ex Quintiliano et Cicerone prius laudasset, addit : « Verum de tunica lati clavi purpurea, ut omit>> tantur dubiæ fortasse (NB.) fidei testimonia, satis aperta fit significatio in hoc Ovidii versu: Induitur, etc. » Octavius vero Ferrarius, qui cum aliis existimat tunicas, uti

1 Prælectione v ad Spart. Hadrian. Vide Lips. ad Tacit. Annal. lib. XII, cap. 41.

2 De Re vestiar. lib. II, cap. 1.

3 Labente quidem xv seculo Ciofanus ingenue fatebatur, se hujus loci difficultatem tollere non potuisse ; neque feliciores erant alii, quos in urbe Roma et in celeberrimis Italiæ gymnasiis hac de re consuluerat: vid. ejus ad hunc loc. not.

• Sueton. in Aug. cap. 94.

5 Valer. Maxim. lib. V, cap. 1.

Quæsit. per Epist. lib. II, cap. 2, de Toga Rom.

[ocr errors]

et togas viriles, fuisse albas, ea quidem Quintiliani et Ciceronis loca, quibus Manutius minus fidebat, ad examen revocat, ut ea illi eripiat '. Sed de hoc Nasonis loco prorsus silet. Addamus igitur, hinc non magis probari, tunicam laticlaviam omnino purpuream fuisse, quam evinci posse, togam puerilem ejusdem quoque coloris fuisse, ex eo quod sæpe hæc poetis purpura dicitur. Manutius ipse cum aliis censet, togam hanc, prætextam passim dictam, nihil purpureum habuisse præter limbum, qui vestem extremam ambiebat, unde prætextæ nomen. Quin etiam prolatis pluribus ut id probaret locis, objectionem ex alio Statii testimonio, huic Ovidiano persimili, petitam sic solvit : <«< Nam si quis, quum legerit versum Statii Sylv. lib. V, (Car. II, vers. 67):

>>

[ocr errors]

Nec saltem teneris ostrum puerile lacertis

Exuit:

2

>> ostrum dicat pro tota purpura prætexta usurpatum ; respondebitur, togam quidem puerilem, id est, prætex» tam indicari, cujus in limbo ostrum, id est, purpura >> cernebatur, non tamen hoc dici, totam prætextam pur» puream fuisse. >>

Idem de Juvenali Persioque dicendum, qui purpuram pro prætexta usurparunt; ille Sat. x, vers. 154:

Ingenui vultus puer, ingenuique pudoris,

Quales esse decet, quos ardens purpura vestit.

Persius, Sat. V, vers. 30:

Quum primum pavido custos mihi purpura cessit.

Igitur quum purpura simpliciter vocetur toga prætexta, quæ in extrema tantum ora purpuram prætextam, sive circumtextam haberet; quidni potuerit purpura quoque

[blocks in formation]

dici

« PreviousContinue »