Page images
PDF
EPUB

1

sam. Id enim non evincit Statius ab utroque cl. viro in medium prolatus, et qui solus quidem istius opinionis fundus Rubenio, ejus assertori primo, dicitur. Ille lib. V, Sylv. II, hæc ad Crispinum :

>>

Sic te, clare puer, genitum sibi curia sensit,
Primaque patritia clausit vestigia Luna:

Mox Tyrios ex more sinus, tunicamque potentem
Agnovere humeri;

ubi, notat Rubenius', « non dubium est, per Tyrios sinus, prætextam puerilem; per tunicam potentem, laticlaviam designari. » Crispinum autem tunc temporis nondum virilem togam sumsisse, satis ait ex iis quæ sequuntur compertum :

>>

Nec saltem teneris ostrum puerile lacertis
Exuit, albentique humeros induxit amictu.

At vero, ut optime regerit Ferrarius, poeta postremo hoc loco conqueritur ereptum fatis parentem, quum adhuc puer esset Crispinus, et prætextatus; atque ita non potuisse interesse filii tirocinio, et togæ virilis solemnitati. Proximis enim versiculis Statius cecinerat :

Nec genitor juxta : fatis namque haustus iniquis

Occidit, heu! geminam prolem sub præside linquens.

Nec saltem, etc.

Hæc igitur omnino demonstrant, Crispinum jam virilem togam induisse; idemque confirmant, quæ sequuntur :

Quem non corrumpit pubes effrena? novæque

Libertas properata toga? etc.

Quin imo Statius, vers. 12, testatur, Crispinum tunc 16 ætatis annum egisse:

...

Vita.

et octonos bis jam tibi circuit orbes

1 De Re vestiar. lib. I, cap. 14.

2 Analect. cap. 20.

ante quam ætatem solebant his temporibus toga libera indui.

Ea autem si Rubenius observasset, non videtur fundum suæ opinionis in Statio positurum fuisse. Attamen Cl. Grævius, qui Ferrarii solutionem legerat, adhucdum adfirmare sustinuit, «< istum Statii locum tantopere firmare eam Ru>> benii sententiam, ut nihil fieri possit liquidius. Per Ty» rios, pergit, sinus nihil potest intelligi, nisi prætexta, » non vero, ut interpretatur Ferrarius, tunica ad pectus, » sive in sinu lato clavo insignis. Quis enim unquam sinum >>> tribuit tunicæ, etc. »>

Quum hoc rogaret eruditissimus vir, versus non succurrebant, quos ipse Rubenius ex Albinovani, ut cum aliis arbitratur, Epicedio in Mæcenatem laudavit, vers. 25:

Invide, quid tandem tunica nocuere soluta,

Aut tibi ventosi quid nocuere sinus?

ubi diserte sinus tunicæ tribuuntur discinctæ, quam gerebat Mæcenas, unde illi dicuntur ventosi. Nec video cur Statius eo loco non potuerit latum clavum, quem, ut Horatius habet, demittebant pectore, pro quo passim sinus ponitur, translate per Tyrios sinus intelligere; quemadmodum ipsemet dixit lib. IV, Sylv. IV, vers. 76:

Jam te blanda sinu Tyrio sibi gloria felix

Educat, et cunctas gaudet spondere curules.

Plura his possent addi, quibus illa cl. virorum opinio ac aliæ insuper hac in re hallucinationes revincerentur; sed ea nobis hic sunt omittenda, ne longior fiat excursus. Consulantur interim, quæ Ferrarius, in Analectis adversus Ru

I Nobis enim non videtur istius poetæ carmen, uti jam in Horatii Vita indicavimus, pag. 143–145.

2 Lib. I, Sat. VI, vers. 28.

VIII.

8

benium, scripsit ; ubi doctus ille vir, non inficiante Grævio, in nonnullis rectius sentit.

Anno ante C. xxvII; U. C. DCCXXVII; Ovidii XVI et XVII.

C. CÆSARE OCTAVIANO VII, M. AGRIPPA III COSS.

I. QUUM ex illis ad superiorem annum discussis pateat, Ovidium eo, vel summum hoc anno, togam induisse virilem, licet huc referre quæ de Nostri post pubertatem studiis novimus. Etsi vero pater a Musarum inutili studio puerum fere deterruisset, ut toto Helicone relicto, Noster scribere conaretur verba soluta modis; attamen, ipso canente: Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos: Et, quod tentabat dicere, versus erat.

Hinc nihil mirum, si libera jam toga indutus, ad delicias statim redierit ;

Induiturque humeris cum lato purpura clavo :

Et studium nobis, quod fuit ante, manet.

II. Nihilo tamen minus Naso noster, pro adolescentulorum his temporibus consuetudine, rhetorica professores audivit, ac declamationibus se in eorum scholis exercuit, uti nos Seneca pater docuit, lib. II, Controv. 10, ubi de jurejurando mariti et uxoris agens: «< Hanc, ait, contro>>> versiam memini me videre Nasonem declamare apud rhe>> torem Arellium Fuscum, cujus auditor fuit. Nam Latronis » admirator erat, quum diversum sequeretur dicendi ge» nus; habebat enim ille constans, et decens et amabile ingenium. Oratio ejus jam tum nihil aliud poterat videri, >> quam solutum carmen. Adeo autem studiose Latronem audivit, ut multas ejus sententias in versus suos transtu» lerit. In armorum judicio dixerat Latro: Mittamus arma » in hostes, et petamus; Naso dixit:

[ocr errors]

Arma viri fortis medios mittantur in hostes,
Inde jubete peti':

» et alium ex suasoria sensum, quem a Latrone mutuatus » est. Memini Latronem in præfatione quadam dicere, quod >> scholastici quasi carmen didicerant : non vides, ut im» mota fax torpeat, et exagitata reddat ignes? mollit viros » otium, ferrum situ carpitur et rubiginem ducit; desidia » dedocet. Naso dixit :

[ocr errors]

Vidi ego jactatas mota face crescere flammas:

Et rursus, nullo concutiente, mori. 2

» Tunc autem quum studeret, habebatur bonus declama»tor. Hanc certe controversiam ante Arellium Fuscum declamavit, ut mihi videbatur longe ingeniosius; excepto quod sine certo ordine per locos discurreret, etc. 3 >> Declamabat autem Naso raro controversias, sed nonnisi >> ethicas libentius dicebat suasorias

>> eo,

:

>> omnis argumentatio, etc. >>

3

molesta illi erat

Illi autem duo rhetores, quos Ovidius sectatus est, his temporibus Romæ fuerunt celeberrimi. M. Porcius Latro, magnopere laudatur ab eodem Seneca, qui ejus carissimus fuerat sodalis, et a prima pueritia usque ad ultimam ejus diem, familiarem amicitiam coluerat . « Nihil, inquit, illo viro

[ocr errors]

gravius, nihil suavius, nihil eloquentia sua dignius, etc. »

'Reperiuntur Metam. lib. XIII, vers. 121 sqq.

2 lidem Amor. lib. I, Eleg. II, vers. 11 et 12, nisi quod 12, sic habea-tur: « Et vidi, nullo concutiente, mori. » Sed alii forte sunt hic omissi, quibus totius superioris sententiæ imitatio fuerat demonstranda; iique videntur esse, quos jam And. Schottus indicavit; scil. de Pont. lib. I, Epist. v, vers. 5: « Cernis, ut ignavum corrumpant otia corpus, etc. » Vide Remed. I, vers. 139; Trist. lib. V, Eleg. XII, vers. 21 : « Adde, quod ingenium longa rubigine læsum Torpet, etc. >>

3 Quædam postea Seneca profert ex illa Nasonis declamatione a se ex¬ cerpta, quæ videsis.

Controv. lib. I, Præf.

Plinio quoque clarus inter dicendi magistros dicitur, et Quintiliano, primus clari nominis professor. Obiit autem anno U. C. circiter DCCL, quo per autumnum desiit annus Abrahæ MMXIII, ac Olymp. CXCIV primus, ad quem Hieronymus in Chronico hæc notat : « M. Porcius Latro La» tinus declamator, tædio duplicis quartanæ semet inter» fecit. >>>

4

Non adeo nobis notus est M. Arellius Fuscus, alter Ovidii rhetor, de quo Seneca liberum fert judicium 3: Erat explicatio Fusci Arellii splendida quidem, sed ope>> rosa et implicita: cultus nimis exquisitus compositio » verborum mollior, etc. » Idem nonnullis videtur, ac ille, quem Plinius 5 prodit se vidisse motum equestri ordine ob insignem calumniam, ex argento annulos habentem. Sed quum alii codices Aurelium Fuscum exhibeant, nec verisimile sit, Plinio visum esse rhetorem sub Augusto in Ovidii adolescentia profitentem, satius mihi videtur assensum hac in re cohibere.

6

III. Quin et Athenas studiorum causa Naso petiit, ipsomet docente, Trist. lib. I, Eleg. II, vers. 77:

Nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas.

At aliud tempus spectaverit iter, quo se Siciliæ Asiæque urbes perlustrasse canit. Ibidem enim subjungit :

Oppida non Asia, non loca visa prius :

et ex Pont. lib. II, Epist. x ad Macrum, vers. 21:

Hist. Nat. lib. XX, cap. 14.

2 Institut. lib. X, cap. 5.

3 Præf. lib. II Controv.

4 Nic. Fabro Not. et And. Schotto, de Cl. apud Sen. Rhet. pag. 6. 5 Lib. XXXIII, cap. 12.

6 Natus scil. erat an. U. C. DCCLXXVI exeunte, vel an. DCCLXXVII labente, x post Augusti obitum annis; quippe qui obiit Augusto mense, an. DCCCXXXII, ætatis sexto et quinquagesimo: vid. Vit. Plinii jun. ad hunc an.

« PreviousContinue »