Page images
PDF
EPUB

obtinuerat. Profecto quum decemviratus ille non fuerit equitibus proprius honos, sed illis modo datus, qui in senatus spem alebantur; ita et jura, quæ ipsum sequebantur decemviratum, debuerunt ad senatorios honores spectare. Paucis, quandoquidem illi juvenes lato induti clavo dicebantur senatorii ordinis, etsi nondum in senatu honorem capessissent, uti Tacitus ' loquitur de Julio Montano, quem Suetonius laticlavium vocat; idcirco nullum est dubium, quin iidem juribus senatorii ordinis fruerentur, nec modo privilegiis alterius inferioris ordinis, ad quem non amplius

attinebant.

2

Cæterum quum Ovidius, prout mox probabimus, spem senatus sponte abjecerit, ac ad angustum clavum redierit, priusquam ullum in ipso senatu capessisset honorem ; hinc ambigere licet, num postea iterum equitibus annumeratus jure decemviratus anteacti potuerit in orchestra spectare Hoc ipsi licuisse facile non est definitu; nec mihi quidem verisimile fit; quippe qui videam, Augustum iis, quos etiam ad se senatu abdicandos compulerat, velut peculiari indulgentia servavisse insigne vestis, et spectandi in orchestra epulandique publice jus 3. Verum nihil apud Ovidium occurrit, quod nobis tempus illud innuat, quo jam senatum ejuraverat.

Alterum vero quod attinet, qui tribunatu sub Julio Cæsare in bello Africano contra Jubam functus erat, is proinde és Bouλeías Anida in spem senatoriæ dignitatis tribunus fuit, ut Dio de Julio Calvastro loquitur, atque militia promotus est ad senatum ; quemadmodum et aliis contigisse plura docent exempla passim in historia satis obvia.

'Annal. lib. XIII, cap. 25.

In Ner. cap. 26.

3 Sueton. in Aug. cap. 35; vid. et Dion. lib. LIV, pag. 531.

Adeoque frustra est Lipsius, qui hoc ad tribunatus jura refert, quasi inde priores ex XIV amphitheatri gradibus patuissent tribunis, quod jam in Horatii Vita ' confutavimus.

III. Ad hæc quoque tempora referre juvenilia Nasonis carmina licet, ex hisce Trist. lib. IV, Eleg. x, vs. 56-58: Notaque non tarde facta Thalia mea est.

Carmina quum primum populo juvenilia legi,
Barba resecta mihi bisve semelve fuit.

Barbam quidem Romani ponebant serius, citius; sed plerumque sub annum ætatis XXII; Lipsio 2 placebat XXI. Macrobius certe, ait, in Somn. Scipionis ter septenarium numerum requiri ad radendam barbam adfirmavit. Cl. etiam Dodwellus, ut probet barbam, anno ætatis XXI, rasam fuisse, ad idem Macrobii opus, nullo libro capiteve prolato, nos amandat. At quum totum pervolverem opus, hæc modo succurrerunt, lib. I, cap. 6, verba: Post ter septenos annos flore genas vestit juventa. Citius tamen validæ signa juventæ genis irrepsisse, testatur auctor carminis ad Pisonem, canens :

Quamvis nunc juvenile decus mihi pingere malas
Cœperit, et nondum vicesima venerit estas.

4

Melius vero Cl. Pagius haud ita pridem contra Lipsium contendit, barbam de more anno ætatis XXII inchoato rasam esse. In exemplo tamen Cai difficultas adhuc superest. Si Suetonii verbis adhæreamus, Caius vicesimo ætatis anno accitus Capreas a Tiberio, uno eodemque die togam sumsit, barbamque posuit. At hunc locum ita Pagius exponit, ut significet, Caium xx ætatis anno Capreas venisse, hoc est,

1 Pag. 116-118.

2 Excurs. B. in Tacit. Ann. XIV.

3 Annal. Quintil. p. 79.

• Critic. in Annal. Baron. ad an. C. LVI, n. 2.

anno C. XXXII (male apud Pagium XXXI), quo Caius xx complevit suum; deinde anno C. XXXIII, quo Caius ultimo mensis Augusti die annum ætatis XXII ingressus est, togam virilem sumsisse, barbamque posuisse. Quæ interpretatio nimis contorta illis non videbitur, qui observaverint, Suetonium passim uno tenore unaque periodo plures conjungere res, ad quarum primam modo nota temporis adposita spectaverit.

Ut ut sit, satis est novisse Nasonem circiter hanc ætatem et barbam pro more solemniter resecavisse, et juvenilia populo legisse, hoc est, recitasse ad aliorum hujus ævi poetarum instar, quorum consuetudinem indicat et exagitat Horatius Nostro coævus, lib. I, Sat. IV, vers. 73-77

Non recito cuiquam, nisi amicis, idque coactus :
Non ubivis, coramve quibuslibet. In medio qui
Scripta Foro recitent, sunt multi: quique lavantes:
Suave locus voci resonat conclusus: inanes

Hoc juvat.

IV. Juvenilium autem Ovidii carminum quæ præcipua fuerit materia, mox ipsemet aperit, eadem Elegia, vers. 59 et 60:

Moverat ingenium totam cantata per urbem

Nomine non vero dicta Corinna mihi.

Ita et Amor. lib. III, Eleg. XII, vers. 15:

Quum Theba, quum Troja forent, quum Cæsaris acta,
Ingenium movit sola Corinna meum.

ex quibus facile colligimus, Ovidium plures de hac Corinna
scripsisse Elegias, quam hodie supersunt in Amorum li-
bris, ubi paucæ ad eam, vel ejus gratia scriptæ habentur.
Cæteræ forsan inter illa fuerunt carmina, quæ
addit priore
loco se Vulcano tradidisse, Trist. IV; x, vers. 61 et 62:

Multa quidem scripsi; sed quæ vitiosa putavi,
Emendaturis ignibus ipse dedi.

Hæc vero Nasonis domina tam bene sub illo Corinnæ falso nomine latebat, ut aliæ, per Ovidium famam ' quærentes, id nomen sibi dederint; Amor. lib. II, Eleg. XVII, vs. 28: Et multæ per me nomen habere volunt:

Novi aliquam, quæ se circumferat esse Corinnam.

Quin immo, licet Ovidius ex Amore sollicito fingeret, se vereri, ne Corinnam suis carminibus ita notam fecisset, ut sibi rivales multos paravisset, Amor. lib. III, El. xii, attamen viginti abhinc annis quum Noster Artem Amatoriam scriberet, nondum ea vero nomine nota fuit, lib. III, vers. 538 :

Et multi, quæ sit nostra Corinna, rogant,

Idem et v seculo rogantibus plane fuit ignorata, ut docent Sidonii Apollinaris carmina * :

Et te carmina per libidinosa

Notum, Naso, tenet, Tomosque missum,
Quondam Cæsarea nimis puellæ

Falso nomine subditum Corinna.

Nihil enim minus verosimile, quam quod venerandus ille Antistes significat, Juliam nempe Augusti filiam sub Corinnæ nomine ab Ovidio amatam, eamque exsilii causam poetæ fuisse. In Juliam certe cadere nequeunt indicia, quæ Naso de suis cum Corinna refert amoribus. Hanc enim passim ceu puellam sui juris, nec nuptam pingit. Julia vero jam ab anno U. C. DCCXXIX Marcello nupserat, et quum is sub anni U. C. DCCXXXI obiisset, mox anno U. C. DCCXXXIII ineunte, M. Agrippa nuptum ab Augusto data, atque subsequente anno Caium peperit. Unde simul li

Igitur Poetice, nec omnino recte Martialis, lib. V, Ep. x, querens, vivis quod fama negatur, scribit: Norat Nasonem sola Corinna suum. 2 Carm. 23 a vers. 157.

3 Vid. Dionis Hist. ad eos annos.

quet, de Julia non posse intelligi, quod Ovidius de sua Corinna medicaminibus abortum faciente canit, Amor. lib. II, Eleg. xIII et XIV. Adde cum Aldo Manutio, Nasonem de suis cum Corinna amoribus ea non relaturum fuisse, quæ jam in exsilio prædicta, Trist. lib. IV, Eleg. x, scribebat, si quidem illa ejus miseriæ et exsilii causa fuisset. Plura dicemus ad an. U. C. DCCLXII.

[ocr errors]

Anno ante C, xx; U. C. DCCXXXIV; Ovidii, xxiii et xxiv.

M. APULEIO, P. SILIO NERVA COSS.

1

I. QUANDOQUIDEM annus ætatis XXIV recte Lipsio videtur legitimus ad petendam quæsturam, quæ primus in senatu gradus fuit, inde licet ad hæc circiter tempora referre quod Ovidius de sua narrat senatorii ordinis ejuratione, quum jam, honoribus ad eum ordinem necessariis ante peractis, nihil aliud superesset, quam ut interesset curiæ, hoc est, primam in senatu dignitatem susciperet, sicuti significat his Trist. lib. IV, Eleg. x, vers. 35-40:

CURIA restabat : clavi mensura coacta est.
Majus erat nostris viribus illud onus.
Nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,
Sollicitaque fugax ambitionis eram :

Et petere Aoniæ suadebant tuta sorores

Otia, judicio semper amata meo.

Forum autem curia nomine non est cum nonnullis intel

2

ligendum. Sed ut Varro definit : « Curiæ duorum gene» rum; nam et ubi curarent sacerdotes res divinas, ut cu» riæ veteres, et ubi senatus humanas, ut curia Hostilia,

1 Excurs. in Tacit. Annal. lib. III, B. et Lib. de Magistr. Rom. cap. 6. 2 Lib. IV de Ling. Lat., et lib. V: « Curia, ubi senatus remp. curat, » et ubi cura sacrorum publica; ab his curiones. »

« PreviousContinue »