Page images
PDF
EPUB

Anno ante C. XI; U. C. DCCXLIII; Ovidii, xxx11 et xxxiii.

Q. ÆLIO TUBERONE, P. FABIO MAXIMO COSS. I. TERTIUM Romæ theatrum hoc anno dedicatum ' ab Augusto Marcelli, jam duodecennio ante denati, nomine fuit, si quidem Plinio credamus. Is enim narrat, Augustum, Q. Tuberone, Fabio Maximo consulibus, IV Nonas Maias, theatri Marcelli dedicatione tigrim primum omnium Roma ostendisse in cavea mansuefactam. Hanc tamen dedicationem Dio ad annum U. C. DCCXLI, quo et Balbi theatrum ex ejus calculis dedicatum fuerat, refert. Verum Plinio potius fides habenda videtur, ut qui rei propior fuit, ac non modo consules, sed et mensem diemque notavit, quæ majorem demonstrant diligentiam; ut vix liceat hasce temporis notas falsi arguere, vel etiam suspicari.

3

Quum vero Pompeii theatrum Romæ solum ante fuisset, quam ista duo, Balbi ac Marcelli, construerentur; hinc liquet non nisi post hæc tempora Nasoni licuisse ea canere, quæ profert Art. Amat. lib. I, ubi varias recensens porticus quibus Romanæ solebant puellæ spatiari, Pompeianam primum memorat, deinde Octavianam, simul et Marcelli ejus filii theatrum designat, vers. 67-70:

Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra,
Quum sol Herculei terga leonis adit:
Aut, ubi muneribus NATI sua munera MATER
Addidit, externo marmore dives opus.

Postremis, scilicet versiculis, indicat, Octavia porticum

Et quidem Commissione Ludorum, ut habet Sueton. lib. II, cap. 43, et indicat Plinius loco seq.

2 Hist. Nat. lib. VIII, cap. 17.

3 Lib. LIV, pag. 539.

4 De quibus Martial. lib. II, Ep. XIV: « Inde petit centum pendentia tecta columnis, Illinc Pompei dona nemusque duplex. »

juxta filii ejus, scilicet Marcelli theatrum fuisse; quod et Trist. lib. III, Eleg. I, confirmat, dum bibliothecam in ista porticu reconditam indigitat, vers. 69:

Altera templa1 peto, vicino juncta theatro etc.

Ad eadem porro tria Roma theatra Noster spectat Art. Amat. lib. III, vers. 394:

Visite conspicuis TERNA THEATRA locis.

Sic et Trist. lib. III, Eleg. XII, vers. 24.

3

II. Alius est insuper Nasonis locus, qui ex Dionis ad hunc annum narratione hic venit illustrandus. Is nempe tradit, his consulibus, ut alibi ostendimus, primum post Merulam, flaminem dialem creatum esse. Ovidius autem de prioribus suæ filiæ nuptiis narrat, eas ex consilio conjugis flaminis dialis aliquot diebus dilatas esse, Fast. lib. VI, vers. 219-234:

I

1 Delubrum Apollinis ad Porticum Octavia, in quo Latonæ quoque signum fuit, teste Plinio, lib. XXXVI, cap. 5. Theatro item Marcelli proximum fuisse, probat etiam Cl. Fabretti (Inscript. pag. 455) ex kalendarii fragmento, quo legitur: APOLLINI. LATON. AD THEATR. MARC. etc. Laudat et Festum testem, lib. XIII. Eam, ut idem observat, male Dacierus adfirmat Octavia Porticum nominare porticum Marcelli; quum hoc nusquam apud Festum occurrat; quibus robur addit, uti et simul hinc illustratur, Augusti hac de re testimonium in lapide Ancyrano, ex Apographo, quod Paul. Lucas vulgavit tanquam suum, at quod habuerat Smyrnæ a vidua Fabri, mercatoris Galli, qui plures annos Ancyre degerat; prout narravit Cl. V. Gul. Sherard nuper Smyrna pro gente Britannica consul, quique idem apographum aliquandiu domi habuerat. Scilicet ibidem hæc, quæ facile supplentur, habemus: MARTIS TEMPLVM fORVMQVE AVGVSTVM : THEATRVM AD AEDEM APOLLINIS IN SOLO MAGNA EX PARTE A me EMPTO FECI QVOD SVB NOMINE M. MARCELLI GENERI meI ESSET.

2 Dio, lib. LIV, pag. 546.

3 Jani Templ. Reser. pag. 201-203.

Is anno U. C. DCLXVII interfectus est. Tacitus autem Annal. lib. III, cap. 38, inducit Servium Maluginensem, qui Flamen Dialis, dictitantem, duobus et septuaginta annis post Corn. Merulæ cædem neminem esse suffectum. Quos calculos alibi cum Dionis rationibus conciliamus.

Est mihi (sitque, precor, nostris diuturnior annis)

FILIA ...

Hanc ego quum vellem genero dare; tempora tædis
Apta requirebam, quæque cavenda forent.
Tum mihi post sacras monstratur Junius idus
Utilis et nuptis, utilis esse viris.

Primaque pars hujus thalamis aliena reperta est;
Nam mihi sic conjux sancta Dialis ait, etc.

quæ si historica fide fuerint dicta, hinc manifestum erit, Nasonis filiam haud ante hunc annum genero datam esse; quæ tamen prima juventa bis Ovidium,

Sed non ex uno conjuge fecit avum,

prout Noster habet Trist. lib. IV, Eleg. x, vers. 75 et 76.

Anno ante C. II; U. C. DCCLII; Ovidii XLI et XLII.

C. CÆSARE AUGUSTO XIII, M. PLAUTIO SILVANO COSS.

I. ARTEM AMATORIAM, a Nasone hoc anno vulgatam invicte primum conficitur ex Naumachia, quam ceu MODO celebratam memorat lib. I a vers. 171:

esse,

Quid MODO, quum belli navalis imagine Cæsar

Persidas induxit, Cecropiasque ' rates?

Nempe ab utroque mari juvenes, ab utroque puellæ
Venere ; atque ingens orbis in urbe fuit, etc.

[ocr errors]

Jam vero ex Velleio novimus, hocce Naumachiæ spectaculum hoc anno ab Augusto fuisse datum; siquidem de Julia relegatione agens : « At, inquit, in urbe eo ipso » anno, quo magnificentissimi gladiatorii muneris, Naumachiæque spectaculis Divus Augustus, abhinc annos

>>

1 Unde liquet, ut et aliis jam animadversum est, Naumachia spectaculum tunc temporis ab Augusto exhibitum, repræsentasse navalem Persarum cum Atheniensibus pugnam ad Salaminam.

2 Lib. II, cap. 100.

[ocr errors]
[ocr errors]

triginta, SE et GALLO CANINIO coss. dedicato Martis templo, animos oculosque populi Romani repleverat, » fœda dictu memoriaque horrenda in ipsius (Augusti) domo tempestas erupit, etc. » Scilicet si triginta retro numeres annos ab exordio consulatus Vinici, cui libros inscribit suos Velleius, id est, ab anno U. C. DCCLXXXIII, sponte in annum U. C. DCCLII, incidere ea spectacula videbis. Hoc autem anno consulatum XIII, ac ultimum Augustus gessit, Silvano quidem per priorem anni partem collega, at post eum Gallo Caninio, qui suffectus Silvano fuit. Deinde Caninius, Augusto sese abdicante, collegam Q. Fabricium habuit, uti vel ex Ancyrano monumento constat; ubi etiam, si Dan. Cossonii schedas a Cl. Jac. Gronovio editas, sequamur, immeditate præcedebant consules anni U. C. DCCLI, quum ibi post coss. anni DCCL, legatur: ET N.... M. MESSALA CONSULIBUS, ET L. CANINIO ET Q. FABRITIO CONSULIBUS. In exemplari autem Pauli Lucæ legitur: ... MESSALIA... CONSVLIBVS ET L. CANINIO ET Q. FABRICIO... Unde simul, non secus ac ex Velleio, liquet, Caninium hoc anno, in quo versamur, U. C. DCCLII, consulem fuisse, ac proinde tum prædicta spectacula reapse edita.

2

II. Obscurior non erit anni tempestas, qua hæc spectacula fuerunt exhibita, si Velleium cum Nasone nostro conferamus. Etenim in Martis templi dedicatione Naumachiam

I Memor. Cosson. P. 62.

2 Coss. anni U. C. DCCLI vulgo dicuntur L. Corn. Lentulus et M. Valerius Messalinus; quod confirmant anonymi Fasti a Norisio editi, quibus legitur: Lentulo et Messalino. His si potius fides adhibeatur, corrigenda sunt scheda Cossonianæ; alias ex iis vulgares Fasti erunt emendandi. Quo in dubio nihil nos juvat Reinesii Inscr. xxix, Clas. V. L. LENT. M. MES. cos. K. JUN. Melius P. Lucæ exemplar MESSALIA, manifeste pro MES

SALINO.

aliaque spectacula fuisse ab Augusto edita, clare satis Velleii contextus indicat; ex more nimirum recepto id factum, ut plura id genus consecrationum exempla comprobant. Sic ipse Augustus in theatri Marcelli dedicatione ludos dedit; quemadmodum et paulo ante Balbus suum dedicans theatrum spectacula exhibuerat, narrante Dione '.

Clarissime vero Ovidius significat, ludos solemnes Marti sacros, et quidem ob templum ab Augusto in suo Foro ei constructum, IV IDUS MAIAS in circo celebratos esse, uti jam alibi nobis observatum. Fastorum enim lib. V, ad eum diem Noster canit a vers. 550:

[ocr errors]

MARS venit; et veniens bellica signa dedit.
ULTOR ad ipse suos cælo descendit HONORES,
Templaque in Augusto conspicienda foro.
Et Deus est ingens, et opus : debebat in urbe
Non aliter nati Mars habitare sui, etc.

Deinde quum templi

3

ornamenta fuse complexus esset, enumerassetque arma et spolia de hostibus capta, affixa postibus, atque explicasset unde Mars cognomen Ultoris habuerit, curque templum eidem in Augusti foro constructum; quod nempe Mars Augusto patris necem, Crassique et Antonii clades ulciscenti adfuerat : tandem addit,

1 Lib. LIV, pag. 539.

2 Jani Templ. Reser. p. 323.

3 Ejus effigies in variis Augusti nummis cernitur, quales jamdudum complures viri docti exhibuerunt; Ant. Augustinus, Sebast. Erizzo, Goltzius, Torrentius ad Sueton. Aug. cap. 29, aliique. Nec rari sunt in hodiernis rem antiquariam colentium Cimeliis, præsertim Anglicanis. Repræsentant nonnulli templum in fastigio rotundum sex columnarum cum tribus signis militaribus, ac his hinc inde verbis ; MAR. ULT. Aliorum Postica Martem exhibet cernendum in medio templi quatuor coll. stantem, dextra signum legionis, sinistra signum aliud militare sine aquila tenentem; in imo MART. ULT.

:

4 Vers. 569 sqq ea prosequitur : « Voverat hoc juvenis tunc, quum pia sustuli t arma, etc. Templa feres, et me victore vocaberis Ultor etc. Nec

« PreviousContinue »