Page images
PDF
EPUB

Nulli nempe Dii fratres templa tenebant proxima Divi Julii templo, præterquam Castor et Pollux; quos supra vidimus dictos Ovidio Ledæos Deos, ac Fratres Deos, atque Albinovano Ledæos Fratres, uti et concordia sidera. His autem fratribus Noster canit adsimiles esse, concordia nimirum, Tiberium ac Germanicum, quos hoc loco laudat : ut inde perspicuum sit, legendum cum vulgatis non esse adsimilis, sed plurali voce adsimileis, seu adsimiles.

Anno C. Ix; U. C. DCCLXII; Ovidii LI et LII.

C. POPPEO SABINO, Q. SULPICIO CAMERINO COSS. I. AD hunc exeuntem annum Nasonis exsilium, relegationemve, cum doctissimis viris Jos. Scaligero', ac Ægid. Bucherio, referimus; quanquam id alii doctrina præclari proxime præterito demandant. Anni tempestatem, qua contigerit, primum demonstrabimus, quum sit controversiæ minus obnoxia.

Eam, hyemem nempe, Noster dilucide satis indigitat tota Trist. lib. I Eleg. x, ac ultima, præsertim initio : Litera quæcumque est toto tibi lecta libello,

Est mihi sollicite tempore facta viæ.

Aut hanc me, gelidi tremerem quum mense Decembris,
Scribentem mediis Hadria vidit aquis, etc.

quæ docent, Ovidium jam mense Decembri suum in exsilii locum iter suscepisse, atque per maris Adriatici aquas tum navigasse.

His non contenti Calvisius ac Bucherius, mensem insu

1 Animad. in Eus. Chron. pag. 182.

2 Belg. Rom. pag. 102.

3 Calvisius, Annal. ad an. Ch. vIII; Norisius, de Cenot. Pisan. p. 201, et novissime Flottemanvillæus, Annal. tom. I, pag. 204, n. 2, etc.

VIII

12

[ocr errors]

per quæsiverunt', quo Noster Roma profectus est. Illi mensis Octobris initium placuit ex Trist. lib. I, Eleg. IV : << Refert enim, ait Calvisius, Arcturum tum occidisse, quod factum est vesperi, quando sol occidebat, cum >> gradu XII Scorpionis, tum temporis circa diem VII Oc>>tobris. Addit præterea quum Lucifer oriretur, Lunam >> fuisse fere in medio cælo: quo innuit discessum ejus » incidisse post aliquot dies, quum Luna plena fuisset. » Plena autem fuit hoc anno (C. VIII, U. C. DCCLXI), » die II Octobris. >>

Loca tamen, quæ cl. vir ob oculos habebat, rem non evincunt. Prior quidem vers. 1 et 2:

Tingitur Oceano custos 2 Erymanthidos Ursæ3,

Equoreasque suo sidere turbat àquas :

ostendit Arcturum tum occidisse, quum hæc Naso scriberet; id est, non certe quum Roma proficisceretur, sed quum jam in mari esset, ac proinde mense citissimum Decembri, ex modo dictis. Addit enim Noster, vers. 3 et 4 :

Nos tamen Ionium non nostra findimus æquor
Sponte; sed audaces cogimur esse metu, etc.

Quin imo tum Italia adhucdum cernebatur, vs. 17-20:

Quod nisi mutatas emiserit Æolus auras,
In loca jam nobis non adeunda ferar.
Nam procul, Illyricis læva de parte relictis,
Interdicta mihi cernitur Italia.

Sic et ante ipse Scaliger, qui Prolog. ad Chron. Euseb. pag. 16, probare conatur, Ovidii discessum ex urbe contigisse VIII aut VII Idus Novemb. non longe a plenilunio.

2 Alias Arctophylax, ex græca origine, uti et Arcturus, ac Bootes

vocatur.

Hos versus profert Scalig. J. C. indeque colligit, mensem discessus Ovidiani fuisse, in quo Arcturus matutino tempore occidit, id est, VIII Id. Novemb.

Ad idem navigationis, non vero profectionis, tempus spectat, quod de Arcturo, Hadis etc. habet Trist. lib. I, Eleg. ult. vers. 13-16:

Sæpe ego nimbosis dubius jactabar ab Hadis;
Sæpe minax Steropes sidere pontus erat :
Fuscabatque diem custos Erymanthidos Ursæ ;

Aut Hyadas seris auxerat Auster aquis, etc.

[ocr errors]

Idcirco ad verum profectionis Ovidianæ tempus eruendum, nihil est opus, ut magno molimine horum siderum ortus, vel occasus discutiamus; quum poeta noster hisce caracteribus signaverit, non suum Roma discessum, sed navigationis cursum, cujus mensem diserte notavit. Satis ad ea Nasonis carmina melius intelligenda sit, hæc ex Plinio adnotasse. Is igitur lib. XVIII, cap. 31: « Sexto, ait, kal. » Novemb. Succulæ vespere exoriuntur. Pridie kal. Cæ>> sari Arcturus occidit, et Succule exoriuntur cum sole. >> Lib. II, cap. 47: « Post id æquinoctium (autumni) diebus >> fere quatuor et quadraginta Vergiliarum occasus hyemem >> inchoat: quod. tempus in III Idus Novembris incidere >> consuevit. » Paria tradit lib. XVIII, cap. 25, 29, 30 et 31, sicut et Vegetius, lib. IV, cap. 39, cujus etiam verba subjungere lubet : « A Novembri autem mense crebris tempestatibus navigia conturbat Vergiliarum hye» malis occasus. Ex die igitur tertio Iduum Novembris, » usque in diem sextum Iduum Martiarum maria clau» duntur. »

[ocr errors]

Alter, quem Calvisius profert, locus non melius ejus sententiam juvat, scil. Trist. lib. I, El. III, vs. 27 et 28: Jamque quiescebant voces hominumque canumque, Lunaque nocturnos alta regebat equos, etc.

I

<< In cauda Tauri septem, quas adpellavere Vergilias, in fronte Suc>>culas, etc. » Plin. lib. II, cap. 41; Aul. Gellius, lib. XIII, cap. 9: « Quas,

[ocr errors]

ait, Græci Mreźdes, nos Vergilias vocamus etc. »

[ocr errors]

Hæc enim male cl. vir conjungit cum vers. 71 et 72:

Dum loquor, et flemus, cælo nitidissimus alto,

Stella gravis nobis, Lucifer ortus erat ;

quibus sane significat, jam adventasse diem, uti et vers. 47 et 48:

Jamque mora spatium nox præcipitata negabat,

Versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat 1.

At Noster carminibus hæc antecedentibus clare indicat, longum satis more spatium ad Luciferi usque, seu diei exortum fuisse, postquam prece Lunam jam altam veneratus fuerat vide vers. 27-46.

Præterea licet Calvisio daremus, Ovidium illo loco innuere, discessum incidisse post aliquot dies, quam Luna plena fuisset; inde tamen non sequeretur, hoc plenilunium ad Octobrem potius quam alium mensem spectare; ne dicam, plenilunium alio fuisse ejusdem mensis die 2, an. U. C. DCCLXII, quo mox demonstrabimus Nasonis exsilium contigisse.

[ocr errors]

Hinc est quod Bucherius ex eodem loco deducat, Ovidium circiter xx Novemb. hujus anni Roma discessisse. Quin, ait, et ipse quosdam sui ex urbe Roma discessus >> caracteres indicat. Primum Trist. lib. I, Eleg. III, quum >> Luna nocturnos alta regebat equos, id est, plenilunio, uti » volunt, quod circa xx Novembris hoc anno (in quo ver>> samur) contigit. Item quum Lucifer, seu Venus 3, ori

1 Vide Lucan. lib. IV, vers. 523.

2 Scilicet XXI circiter Octobris.

3

3 Vix mihi poeta videretur adeo stricte intelligendus, ut ad hujus stella ortum spectaverit; siquidem passim Luciferi nomine diem, solisve lucem in genere indigitat Noster, non secus ac alii poetæ. Nec etiam in tanto luctu domi, suis et amicis valedicens aliter potuit, quam lucis dieive exortu novisse, Luciferi seu Veneris stellam fuisse jam exortam. Suo tamen unusquisque fruatur judicio; quum id parvi sit hac in re momenti.

[ocr errors]

>> retur mane; quod tunc tribus ante Solem ortum, dua» bus ante Auroram horis (ut ibidem indicatur) factum plane videtur. Denique quum Tomos versus navigaret, » mari se jactatum mense jam Decembri, diserte canit Elegia ejusdem libri decima. Prorsus ut Ovidius Novembri præcipitante, Roma discesserit, tum Brundusio De»cembri solverit. »

[ocr errors]
[ocr errors]

Verum, nostro quidem judicio, Nasonis verba, de Luna nocturnos alta regente equos, non adeo clara sunt, quin per ea liceat existimare, poetam Roma ante, æque ac post, plenilunium abiisse. Deinde quum nonnisi decem minimum diebus petere Brundisium potuerit, atque ibidem aliquam facere moram, donec ventus navigationi faveret ; ideo potuit etiam Ovidius vel labente Octobri, vel ineunte Novembri Romæ valedicere. Satis igitur sit, certo novisse, eum mense Decembri jam navim ascendisse, ac in Adriatico mari fuisse; atque sub autumni finem, vel hyemis initium in exsilium patria pulsum.

III. Annum quod attinet, eum sequentibus argumentis definimus, quibus etiam cl. Norisius ad suam opinionem confirmandam abusus est. Primum ex Pont. lib. IV, Ep. VI, desumitur, ubi vates Fabi Maximi ac Augusti mortem deplorans, ait vers. 5 et 6:

In Scythia nobis quinquennis Olympias acta est ;

Jam tempus lustri transit in alterius.

<< Illi vero, notat eminentissimus ille vir, e vita discesse» runt anno U. C. DCCLXVII, quo Ovidius, ante octo fere » menses, lustrum in exsilio expleverat; etenim Olympia» dem pro Romano lustro intelligit.

>>

Scilicet Augustus XIX Sextilis die obiit; ac proinde si Naso in exsilium abierit anno U. C. DCCLXI mense Decembri, ut cl. vir censet, tum poeta lustrum expleverit De

« PreviousContinue »