Page images
PDF
EPUB

Tempus ad hoc, lustris jam bis mihi quinque peractis,
Omne fuit Musæ carmen inerme meæ, etc.

quibus ætatem designat, qua fuit in exsilium missus, ut ad superiorem annum exposuimus.

I

VI. Quum hoc anno Tiberius ædem Concordia dedicaverit, inscripto suo et fratris Drusi, vita pridem functi, nomine, juxta Dionis testimonium; atque Ovidius ejusdem ædis, ceu jam consecrata, meminerit ad XVI Januarii diem, Fast. lib. I, vers. 637-650; hinc iterum liquet error cl. Bucherii, existimantis Fastos anno U. C. DCCLIX editos fuisse.

Hac occasione data supervacuum non erit, Suetonii locum de istius templi dedicatione agentem elucidare, siquidem doctissimis viris ansam errandi præbuit. Scilicet historicus ille quum narrasset, Tiberium a Germania in urbem post biennium regressum, triumphum, quem distulerat, egisse; addit inter ea, quæ Tiberius post perfecerit, et dedicationem Concordiæ ædis, item Pollucis et Castoris, et quidem de manubis. Unde sequeretur pro Suetonii rationibus, utramque adem anno citissimum U. C. DCCLXV, quo triumphus ille ductus, dedicatam fuisse. Idem forte quis putaret ex Nostro confirmari, quum recitata causa cur primum a Furio votum fuerit Concordiæ templum, mox exponens quamobrem iterum a Tiberio sit ædes huic Dea consecrata, sic canat, vers. 645-650:

Causa recens melior: passos Germania crines
Porrigit auspiciis, dux venerande, tuis.

Inde triumphatæ libasti munera gentis ;

Templaque fecisti, quam colis ipse, Dex.
Hæc tua constituit genetrix 3 et rebus et ara,

Sola toro magni digna reperta Jovis.

1 Lib. LVI, pag. 586.

a Sueton. in Tib. cap. 20.

3 Livia nempe Augusto nupta, Tiberiique mater, de qua Noster, Trist.

quibus manifestum quidem est, Tiberium, de Germania jam triumphata, atque etiam de ejus triumphi manubiis ædem Concordiæ construxisse. At vero hæc sunt de triumpho intelligenda, quem ille pluribus ante hæc annis ducto, scilicet an. U. C. DCCXLVII, quo ipsemet cum Pisone consul iterum, ipsisque kalendis Januariis templum Concordiæ sibimet ipsi reficiendum injunxit, ut suo et Drusi nomine id inscriberet, ac deinde triumphavit, narrante Dione. Suetonius ergo videtur duos confundere Tiberii triumphos. Sed de his jam satis.

[ocr errors][merged small]

M. ÆMILIO LEPIDO, T. STATILIO TAURO COSS.

I. AD hunc annum adtinet Tristium liber IV, quem Romam misit, quum in Ponto sollicita jaceret novus incola sedis, Eleg. I, vers. 85. Deinde liquido indicat, Eleg. VI ac VII secundo exsilii anno conditam esse. Illa enim, vers. 19 et 20, ait :

Ut patria careo, bis frugibus area trita est ;

Dissiluit nudo pressa bis uva pede.

quibus significat, se haud ante hujus anni autumnum id carmen scripsisse; siquidem ab anno U. C. DCCLXII exspirante, quo patria pulsus est, uva bis pressa dici non potuit, nisi demum post hujusce anni vindemias. Elegia vero VII scribit, vers. 1 et 2:

Bis me sol adiit gelidæ post frigora brumæ,
Bisque suum tacto Pisce peregit iter, etc.

[ocr errors]

lib. II, vers. 161: « Livia sic tecum sociales compleat annos,

Quæ,

nisi

te, nullo conjuge digna fuit; » et ex Ponto, lib. II, Ep. vIII, vers. 29

"

Perque tori sociam, quæ par tibi sola reperta est, etc. »>

1 Lib. LV, pag. 553.

ut hæc etiam nequiverit ante vernum hujus anni tempus canere, quo Sol ex antiquorum calculis novum anni cursum redintegrabat, quum jam Piscium subiisset signum. Etenim, ut Noster habet, Fast. lib. I, vers. 39:

Martis erat primus mensis, Venerisque secundus.

Anno C. XII; U. C. DCCLXV; Ovidii LIV et LV.

GERMANICO CÆSARE, C. FONTEIO Capitone coSS.

I

I. QUINTUS Tristium liber superiorem proxime secutus huic anno venit adscribendus. Elegia certe III concinnata fuit die Baccho sacra:

Illa dies hæc est, qua te celebrare poetæ,

Si modo non fallunt tempora, Bacche, solent, etc.

Ea autem erat tertia post Idus Martias, seu XVII mensis Martii, ex Fast. lib. III, vers. 713 et 714:

Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho.

Bacche, fave vati, dum tua festa cano.

Elegiam vero x scriptam tertio exsilii anno fuisse diserte auctor docet, sic exorsus:

Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Ister;

Facta est Euxini dura ter unda maris, etc.

quæ hyemem hujus ineuntis anni designant. Eadem tempestate exarata est Elegia XIII, ubi querens se mente et corpore ægrum esse, addit, vers. 5 et 6:

Perque dies multos lateris cruciatibus uror,
Sed quod non modico frigore læsit hyems.

II. Quum Noster amicos, quibus plerasque librorum nomine Tristium Elegias misit, non ausus esset veris in

Eleg. 1 init. « Hunc, quoque de Getico, nostri studiose, libellum Litore, præmissis quatuor adde meis. »

terpellare nominibus, ne illis ingratum foret officium, aut noceret ; (Trist. lib. III, Eleg. III, vers. 63-68; lib. V, Eleg. IX, vers. 31-34; ex Ponto lib. III, Ep. VI, vers. 45-55) tandem hoc anno aperte cœpit illis epistolas inscribere, quas IV libri, ex Ponto in vetustissimis codicibus dicti, complectuntur. De quorum titulo discrepante ab illo quinque priorum, sic lib. I, Epist. I, vers. 15-20:

Invenies, quamvis non est miserabilis index,

Non minus hoc (opere) illo triste, quod ante dedi.
Rebus idem, titulo differt : et Epistola cui sit

Non occultato nomine missa docet, etc.

quibus addere lubet hasce epistolas ordine temporis editas non esse, ipsomet fatente, lib. III, Ep. IX, vers. 51-53:

Nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur
Litera, propositum curaque nostra fuit:

Postmodo collectas, utcumque sine ordine, junxi.

Primum quidem librum Bruto transmittens, ait Ep. 1:

Naso Tomitanæ jam non novus incola terræ

Hoc tibi de Getico litore mittit opus.

Attamen Epist. II Fabio Maximo, hyemem modo quartam exsilii memorat, vers. 27 et 28:

Hic me pugnantem cum frigore, cumque sagittis,

Cumque meo fato, quarta fatigat hyems.

atque Ep. VIII autumnum itidem quartum jam initum indicat, vers. 27 et 28:

Ut careo vobis Stygias detrusus in oras,

Quatuor autumnos Pleias orta facit.

quibus hujusce anni autumnus ac subsequens hyems manifeste designantur. Etenim quum Ovidius autumno anni U. C. DCCLXII Roma discesserit, quartus ab illo autumnus nequit alius, præterquam hujusce anni, in quo versamur, intelligi. Hoc autem loco Noster notat autumnum per ortum

Pleiadum, sed ortum acronicum; at Virgilius eamdem anni partem designat per Pleiadum occasum, sed cosmicum ; prout viris doctis jam observatum. Pleiades vero, juxta Plinium occidebant III Idus Novembris.

2

III. Hoc itidem anno exeunte triumphum de Pannoniis Dalmatisque a Tiberio ductum esse, constat inter recentiores doctrina temporum celeberrimos. Quod paucis ostendisse, proposito nostro consentaneum erit, quum Ovidius illum aliquot Epistolis libri II ex Ponto laudet.

Igitur Velleius Paterculus testis oculatus, quum lib. II, cap. 104, narrasset, se ab adoptione Tiberii missum cum eo præfectum equitum in Germaniam, cælestissimorum ejus operum, per annos continuos novem, spectatorem et adjutorem fuisse; deinde cap. 121 scribit, Tiberium ex Germania in urbem reversum, jam pridem debitum, sed continuatione bellorum dilatum, ex Pannoniis Dalmatisque egisse triumphum. Isti autem novem anni, ab anno U. C. DCCLVII, et quidem v kal. Julias, quo die Tiberius ab Augusto fuit adoptatus, deducti, si labentes duntaxat intelligantur, ut plane judicio cl. virorum debent; hinc necesse erit, ut triumphus ille hoc anno U. C. DCCLXV, jam adulto et ad finem vergente ductus sit.

Cl. Bucherius 3 illos novem annos veluti labentes adsumens, eosdem ad sextum aut quintum mensem promovet, atque proinde colligit, triumphum illum vix ante Decembrem aut Novembrem hujusce anni potuisse duci. Alibi ta

1 Gassendi Instit. Astron. lib. I, cap. 20, et ante illum Joan. Sacro de Bosco Sph. cap. 3. Ad quem locum Clavius : « Tempore, ait, autumni, » sole videlicet existente in Scorpio, oriuntur Pleiades vesperi sub solis » occasum, id est, chronice.

[ocr errors]

2 Lib. II, cap. 47; lib. XVIII, cap. 25, 31, etc. Vide sup. pag. 179.

Belg. Roman. lib. III, cap.

3.

4 Eod. lib. cap. 2, §. 13, pag. 103.

« PreviousContinue »