Page images
PDF
EPUB

ante hunc annum editos esse, ex lib. II, ubi poeta TIBERIUM laudat ceu templorum restitutorem, a vers. 55:

Principio mensis, Phrygiæ contermina matri

Sospita delubris dicitur aucta novis.

Nunc ubi sunt, illis quæ sunt sacrata kalendis,
Templa Dea? longa procubuere die.
Cætera ne simili caderent labefacta ruina,
Cavit sacrati provida cura ducis:

Sub quo delubris sentitur nulla senectus.
Nec satis est homines; obligat ille Deos.
Templorum positor, templorum sancte repostor,
Sit Superis, opto, mutua cura tui.

Hîc nempe quum Ovidius notasset, Junonis Sospita templum, quod olim conterminum ædi Phrygiæ matris', id est, Cybeles, dicatum kalendis Junüs fuerat, ita funditus periisse quando hæc scribebat, ut tunc temporis ne vestigia quidem illius templi superessent; addit, providam sacrati ducis, hoc est, imperatoris Tiberi tum rerum summam gerentis, curam cavisse, ne talis ruina cæteris quoque Deorum templis obtingeret; quæ proinde jam restituerat: unde Nasoni dicitur templorum positor et repositor.

«

2

Jam vero Tacitus in hujusce anni actis hæc de Tiberio recitat: << lisdem temporibus Deum ædes vetustate aut igni >> abolitas, cœptasque ab Augusto, dedicavit : Libero, Liberæque et Cereri juxta circum maximum, quam A. >> Posthumius dictator voverat : eodemque in loco ædem Flora, ab Lucio et Marco publiciis ædilibus constitu>> tam et Jano templum, quod apud forum olitorium

>>

>>

I Quod erat in monte Palatino, ut ipsemet Augustus testatur in monumento Ancyrano: Ædem Matris magnæ in palatio feci. Ibidem et jam ante simulacrum matris Deum fuisse, scribit Dio lib. LXVI ad an. U. C. DCCXI. Idcirco hallucinatur Nardinus, censens Ovidium de altero Junonis Sospita templo in foro olitorio intelligendum esse, de Ant. Roma, lib. VI, cap. xiv, pag. 398, et lib. VII, cap. IV, pag. 432, edit. Ital. in-4°. Vide hac de re cl. Boherelli notas in caleberr. Grævii Præf, tom. IV Ant. Rom. 2 Annal. lib. II, cap. 49.

» C. Duilius struxerat, etc. » En plures Deorum ædes, quas hoc anno restitutas dedicavit Tiberius, ut eo respicere prorsus Naso videatur.

Equidem hunc Ovidii locum ad Augustum, non vero Tiberium, solent non modo commentatores, sed et alii complures doctissimi viri referre. At Noster, Augusto jam mortuo, Fastorum libros certissime recensuit ac vulgavit, ut supra pluribus demonstravimus. Igitur sacrati ducis nomine nullus alius venit intelligendus, præterquam ipse Tiberius; siquidem eum ceu viventem laudat, ipsique mutuam Deorum curam exoptat, sicut et longævos annos, dum subjungit, vers. 65:

Dent tibi Cælestes, quot tu Cælestibus, annos,

Proque tua maneant in statione domo.

IV. Si vero poeta noster, post illum Germanici triumphum, Fastos ad umbilicum perduxit, ac in lucem emisit; hinc necesse fuerit, ut ante medium huncce annum ininime decesserit. Etenim Hieronymus in Chronico ejus obitum refert ad annum Abrahæ MMXXXIII, qui a Septembri superioris anni decurrebat : « OVIDIUS, ait, poeta in exsilio diem obiit, et juxta oppidum Tomos sepelitur. » Quæ procul dubio, non secus ac alia de viris illustribus plurima, mutuatus est a Suetonio.

>>

[ocr errors]

Quoad Ovidii sepulchrum spectat, grave non erit hîc adposuisse, quæ Stephanus Zamosius in Analectis Dacia Antiquitatum profert : « Eusebius scribit in Chronicis. Ovidium Tomis, oppido Masiæ inferioris, esse sepul»> tum, quod nunc Tomes-Var esse putatur, in finibus Daciæ, etiamsi in eo describendo varii sint veteres. Pon>> tanus autem, in libro de Magnificentia, cap. 15, tradit,

[ocr errors]
[ocr errors]

1 Cap. IV, pag. 17, ad calcem Wolfgangi Lazii Commentar. de Rep. Rom. an. 1598.

>>

[ocr errors]

>> ex ore Georgii Trapezuntii, Tomitanos Scythas Ovidio poetæ vita defuncto, collata e publico pecunia, propter ingenii nobilitatem tymbon magnifice struxisse, ante oppidi portam, in loco maxime celebri : quamvis ille, et >> peregrinus esset, et ab Augusto Cæsare proscriptus. Ve>> rum hanc utriusque conjecturam recentiorum experientia » emendavit. Scribit enim Gaspar Bruschius, anno 1508, » Ovidii sepulchrum, lapideum, cameratum, epitaphioque >> ornatum, in oppido Sabaria, patria Divi Martini episcopi, esse inventum. Id oppidum in Pannonia superiore >> Ptolemæus ponit, cujus meminit Plinius, Antoninus in Itinerario, Ammianus et alii. »

>>

>>

[ocr errors]

Ortelius vero, ut hoc inseramus, de Sabaria scribens:

Sabaria, inquit Lazio, Austriæ oppidum est ad Angrum » fluvium nomine Stain. Gaspar Bruschius dicit hic anno » MDVIII sepulchrum OVIDII NASONIS inventum, testu» dine magnificum, et hoc epitaphio ornatum :

FATUM NECESSITATIS LEX.

Hic situs est vates, quem divi Cæsaris ira
Augusti patria cedere jussit humo.
Sæpe miser voluit patriis occumbere terris,
Sed frustra; hunc illi fata dedere locum.

At, ne de horum carminum elegantia disputemus, vix credibile videtur, Ovidium Sabariæ, quæ fuit a Tomis haud parum dissita urbs, sepulchrum habuisse, maxime quum Hieronymus diserte scribat, eum juxta oppidum Tomos sepultum fuisse. Nec id verisimile efficit quod Zamosius subjungit : « Credo autem eum (Ovidium) non uno in loco

[ocr errors]
[ocr errors]

constitisse, sed in Pannonias quandoque divertisse, ut » tædium solitudinis levaret, doctorum virorum consortio, qui isthuc ex Italia frequentes adventabant, ubi eum tandem mors insperata oppresserit. » Absurdum enim 1 Comment. Reip. Rom. lib. XII, cap. 2.

[ocr errors]

>>

prorsus est, Ovidio licuisse tam longe ab exsilii loco divertere, vel etiam dum exsularet, commercium cum aliis Romanis illuc adventantibus habuisse; siquidem hoc nusquam verbulo innuit. Verisimilior esset Lazi1 conjectura de Sabaria scribentis : « Relatum, ait, est mihi denique a >> fide digno sene, Friderici tertii Cæsaris ætate tumulum >> effossum cum ossibus, in cujus saxis P. Ovidii Nasonis adscripta fuissent; eaque a Jauriensi episcopo, cujus » illa est diœcesis, ablata esse. Ut credendum sit, exsulem >> Ovidium, posteaquam impetrata gratia, e Ponto rediisset, Sabariæ rebus humanis exemptum esse, et sepultum. Sed hæc non secus ac illa cum Hieronymi testimonio adversa fronte pugnant; nec ullus dubito, quin illa de Nostri tumulo Sabaria reperto narratiuncula sit ad fabulas ex mala fraude natas ableganda. Quis etiam vix credere posset, Ovidium Tomis sepultum fuisse, quum animum adverterit ad hæc poetæ verba, Trist. lib. III, Eleg. III, vers. 61-77:

Nam si morte carens vacuam volat altus in auram

Spiritus, et Samii sunt rata dicta senis;

Inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,
Perque feros manes hospita semper erit.
Ossa tamen facito parva referantur in urna :
Sic ego non etiam mortuus exsul ero.

Non vetat hoc quisquam; fratrem Thebana peremptum
Subposuit, tumido rege vetante, soror.

Atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,

Inque suburbano condita pone solo;

Quosque legat versus oculo properante viator,
Grandibus in tumuli marmore cæde notis :

HIC EGO QUI JACEO TENERORUM LUSOR AMORUM

INGENIO PERII NASO POETA MEO.

AT TIBI, QUI TRANSIS, NE SIT GRAVE, QUISQUIS AMASTI,

DICERE, NASOnis molliter ossa cubent.

Hoc satis in tumulo est.....

1 Lib. cit. pag. 967.

[ocr errors]

>>

[ocr errors]
[ocr errors]

Nec certe quicquam in Nasonis operibus occurrit, quod nos ad ejus vitam ulterius promovendam cogat. Immo temporum signa, superius exinde discussa, huc tantum nos ducunt, hicque prorsus deficiunt. Ut ratione testeque omnino careat, quod idem Zamosius habet : « Mortuus (Ovidius) esse fertur ingravescente jam ætate, anno v Tiberii, kalendis Januarii, anno ab urbe condita DCCLXXI, » quum servator Christus esset annos natus XXI. » Neque sane v Tiberii annus cœpit, nisi die mensis Sextilis XIX, anni U. C. DCCLXX Capitolini, seu DCCLXXI Varroniani, quocum currebat annus æræ vulgaris sive christianæ XVIII. Idcirco Zamosius scripserat, vel saltem scribere debuit, Christum XIX, non vero XXI annos natum fuisse, illo labente anno U. C. DCCLXXI, Capitolino nempe, ac DCCLXXII Varroniano, cujus kalendis Januaris poetam obiisse, gratis adfirmatur. Nec certior est hæc Ciofani assertio : « Vixit >> annos LVII, menses IX, dies XI. In exsilio mansit annos » septem, et dies XXI. Periit kal. Januarii, qua die Titus » quoque Livius decessit. >> Omnes enim hi numeri sunt erronei, facileque ex superioribus diligenter discussis diluuntur; siquidem exinde constat, NASONEM LIX annos, et aliquot insuper menses vixisse, atque VIII exsilii anno decessisse, ante nimirum Septembris initium, quo juxta Eusebiani Chronici calculos exiit annus ille Abrahæ MMXXXIII, cui Hieronymus, ejusdem Chronici interpolator, OVIDII obitum adsignavit.

1 Loco sup. cit.

2

2 Quod male negat Scaliger, ad Ix annum deducens Nasonis exsilium, Animad. in Euseb. Chron. pag. 182, et quidem invitis, quas ipsemet ante adposuit, rationibus, ut statim attento lectori patebit.

FINIS VITE OVIDII.

« PreviousContinue »