Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

serente iterum Suetonio, cap. 23, prædicabat : « Matrem >> suam ex incesto, quod Augustus cum Julia filia com» misisset, procreatam. Credo, ut suum ipsius scelus communicatione hac levius redderet, qui cum omnibus sororibus stupri consuetudinem fecerat. Sed jam ad alteram illam partem calamum verto, quæ de sepulchro agit. Tomos relegatum fuisse manifestum est. Nomen oppidi a fabulosa Absyrti dissectione ex historia Argonautarum arcessit ipse Ovidius, Trist. lib. III, Eleg. Ix, et cum eo multi alii, contra quos ne lusoria quidem arma expedire operæ pretium fuerit intestinis intra se dissidiis laborantes. Confer Notas Thysii ad Medeam Seneca, Act. I, p. m. 108. Verior illorum opinio, qui a Tomo quodam conditum adserunt. In cujus rei fidem adfero verba Davidis Heschelii, Notis ad Bibliothecam Photii, p. m. 962: « Tomi condi» toris nummus æreus Bysantio adlatus exstat apud M. Vel>> serum, parte adversa ipsius Tomi imagine et inscriptione » TOMOC KTICTHS, aversa Hercule stante et literis TOMEITON >> insigni. » Quo autem tempore factum fuerit, reperire nondum potui. Istud tamen miror, ab Herodoto nullam oppidi mentionem fieri, qui tamen reliqua Ponti Euxini circa Istri ostia satis describit. An post illum demum Tomi condita? Viderint quibus instructiores Bibliothecæ. Plinius quident, lib. IV, cap. 17; Mela, lib. II, cap. 2 ; Ammianus, lib. XXII et XXVII, desultorie nominasse contenti, nec verbulum addunt; Strabo oppidulum vocat lib. III; Ovidii certe exsilio nobilitatum fuit. Ita etiam calamitates magnorum virorum, non ortus modo, ad famam urbium faciunt. A Constantinopolitanis deinde imperatoribus contra irruptiones Barbarorum præsidio munita fuisse vi

VIII.

17

detur. Ita enim Zosimus, lib. I, cap. 42, et imprimis lib. IV, cap. 40, ubi Gerontii, Tomorum præfecti, casum suo more satis invidiose Theodosio imperatori exprobrat. Sita fuit, auctore Ptolemæo, in Masia inferiore, Tab. IX Europæ, ad grad. longit. 55, lat. 45, 50; quem merito sequuntur Ortelius et recentiores alii: quod quum ita sit, mirari quis possit, quod de intolerando gelu et sterilitate illius climatis adeo quiritetur Sulmonensis noster, quum parallelus ille per Italiæ et Hispaniæ partes transeat. Aut igitur admodum mollis fuit ille tenerorum lusor amorum, aut ambitum calamitatis auxit excusabili quodam mendacio. Certe qui hodie illas partes videre, mitius loquuntur. Et hæc quidem ideo pluribus, quia sequentibus fidem aut facient, aut adiment. Quum enim de situ loci nemo veterum dubitaverit, et ipse Ovidius optime testari queat ad Pontum Euxinum, prope ostium Istri positum fuisse, factum est tamen superiore seculo, ut Cælius Calcagninus Temeswar, Transylvaniæ oppidum, Ciofanus et alii Kioviam Lithuaniæ, mediterraneas urbes, Tomos veterum esse ridicule crediderint. Ille solius nominis vicinia ductus, hic sepulchri cujusdam detectione, quod prope hanc urbem cum inscriptione Ovidii repertum sit. Sed volupe fuerit de his disserentem audire Laurentium Mullerum, consiliarium quondam ducis Curlandiæ : Wir haben einen Vohlinischen Edelmann mit uns gehabt, Woinusky genannt ; denselben hat uns der Starosta auff Dremblowa mit zugegeben, etc. Dieser beredet unser etliche, dass wir weiter mit ihm zogen, dann er wolle uns das warhafftige Grab des Ovidii zeigen. Derowegen als unser etliche ihm zu folgen willigten, hat er uns auff leichten Pferden des sechsten Tags von Borysthene durch einen ungebahnten

wüsten Weg auf einen hübschen lustigen Platz gebracht, darauf ein frisches grünes bewachsenes Brünnlein. Darnach nicht weit von demselben Brunnen, etwa einen Steinwurf lang, nahm er seinen Sebel, hiebe das lange Gras ab, und wir andern hulffen auch darzu räumen, bis wir durch etliche vestigia des Grabsteins gewahr worden. Als aber auch die Buchstaben voller Mos bewachsen, ingleichen fornen ein Stück vom Stein geschlagen, haben wir die Buchstaben mit den Messern gereiniget, mit Pulver ausgebrandt, und fein rein ausgewischet, und befunden, das solches mit des gedachten Woinusky Rede übereinkommen. Dann auf dem Stein diese vier Vers gehauen stehen:

Hic situs est vates, quem divi Cæsaris ira
Augusti Latia cedere jussit humo.
Sæpe miser voluit patriis occumbere terris,

Sed frustra: hunc illi fata dedere locum.

sey,

Wir haben von den Bäumen Hartz genommen, dasselbe mit Pulver in Feuer schwartz gemacht, und die Buchstaben damit ausgeflült, auf das sie nicht leichtlich wieder bemosen sollten. Der Ort, da der Grabstein liegt, ad fines Græciæ, ist bewohnt gewesen, das siehet man an alten Steinhauffen, und an dem lustigen Brünnlein. Der Voinusky bericht ete, dass nicht weit zum Ponto aber wir haben uns nicht weiter wagen dürffen. Vide Zeilerum, Epist. CD, pag. 677. Cum hoc autem ratione loci ferme convenit Michalo Lithuanus in Fragminibus, pag. 35, « Ibi, inquiens, Borysthenes involvitur » mari duodecim ostiis divisus, etc. unde haud procul ostia >> Dnestri cognomen habent Vidono, ab Ovidio poeta, qui ea in parte Ponti exsulasse creditur. » Quæ deinde idem Michalo addit de Troja ruderibus prope Kioviam etiam Heracliti splenem movere possent. Lazius autem,

[ocr errors]

lib. XII, fol. 967, tempore Frederici III, imperat. aliud illius poetæ monumentum repertum scribit Sarwariæ in Ungaria, quod episcopus Jaurinensis jure diœceseos sibi vindicaverit, putatque indultu impetrato Ovidium ex Ponto Sabariam se contulisse, ibique mortuum esse. Quæ res tantumdem fidei mereri videtur, atque illud, quod Isabella, regina Ungariæ, Petro Angelo Bargao ostendisse calamum argenteum Ovidii traditur Belgradi repertum. (Hoffmannus in Lexico, sub nomine Ovidii.) Sed ut meum quoque, si quod est, judicium interponam, ficta mihi videntur hæc omnia; nam et Eusebii opinio, Ovidium Tomis sepultum, antiquitatis præscriptione se tuetur, et majorem habet veri similitudinem vid. Scaligerum in Eusebium. Fabulæ autem Lithuanica incunabula facile deprehenderit, qui cogitaverit, quo ambitu hæc gens a Romanis originem suam arcessere soleat. Vide Lansium, Consult. pro Polonia, et imprimis Michalonem, Fragmine quarto. Nec novum est supposititias inscriptiones vulgari post fraudem Annii Viterbiensis. Qui autem Tomos hodie Baba a Turcis dici putant, oppidum adhuc munitum et capaci portu instructum, aut rem acu tangunt, aut proxime absunt a veritate. Situs enim loci convenit, licet recens Danubii tabula Tomos paulo meridionaliores faciat. Sed contenti simus hoc Catone.

N. B. Sequens discursus gallice conscriptus probabit nos in hac quæstione solvenda difficiliores. ED.

S. P. D.

N. E. LEMAIRE.

Tot inter diversas opiniones, tibi haud satis plana adparet, Lector eruditissime, causa exsilii Ovidiani: neque puto ullum unquam huic, non indigno tamen, nodo vindicem interfuturum. Quamdiu vero sub judice lis erit, plurimos sibi adsentientes habebit hæc, quam tibi libenter subjicio, argutissima profecto, si non omnino vera, nostratis VILLENAVE enodatio: qui vir doctissimus, dignus jam Nasonis interpres, poetæ sui vitam conscripsit nuperrimeque edidit, tum varietate disquisitionum, tum acumine argumentationis, commendabilis historicus.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

LA CAUSE DE L'EXIL D'OVIDE.

(Biographie universelle; Vie d'Ovide.)

La mort avait enlevé les principaux écrivains du siècle d'Auguste. Depuis long-tems Cicéron, Varron, Salluste, Pomponius Atticus ne vivaient plus que dans leurs ouvrages. Ovide avait donné d'inutiles regrets à Gallus et à Virgile; il avait pleuré Catulle, Horace et Properce, et il était le dernier vivant des grands poètes de ce siècle fameux. Parvenu au faîte de la puissance, après avoir soumis Rome et l'univers, Auguste avait perdu ses principaux

« PreviousContinue »