Page images
PDF
EPUB

præ

genii ac suavitatis scriptum!) imitatio affectuum in quibus semper regnat, in Amorum libris, vigor et luxuries beata, quæ futurum spondet quantus tandem exstitit; in Arte ac Remedio Amoris, disponendi ac dicendi ratio, gravissimæ sententiæ, narrationes, ac communes loci, quos cum maxima dexteritate ac jucunditate inserit; in Transformationum libris, præter alia non pauca, summum orbis, sive cycli, quem perpetuum contexit, artificium, facundia, ac candor, quantum sua ac peculiari indole excellunt, tantum admirationem et ingenium cujusque excedunt. Et ubique, quot narrationes, tot Sirenum cantica ac voces, habes. Nemo poetarum, argumenta graviora, quod ex iis quæ interierunt patet; nemo leviora aut humiliora, exornanda sibi sumsit. Neminem dexteritate simili versatum in utrisque, fidem faciunt cæteris quæ exstant. Ad philosophiam, cujus domos omnes ac familias lustrarat, aut mathematum scientias, quum transit vel divertit, quo obscuriora sunt quæ docet, eo minus hæret, magis candide ac simpliciter exponit quicquid didicit aut docet: nam in ea parte, quam moralem dicunt, ita creber est aut totus, ut oracula ubique ad vitam necessaria effundat: neque sine causa Ethicen ex ejus scriptis quidam jam formarint : semper suî similis, aut major; etiam ætate illa, qua nonnulli desinunt, aut languent. Ut fecunditatem, quam licentiam nonnulli aut lasciviam dixerunt, infelicitas poetæ aut senectus castigasse, suavitatem etiam auxisse, videatur. Quod in libris Tristium, et quos de Ponto scripsit, quivis videt. In quibus cultum qui desiderant, judicium in hoc judicio desiderari etiam a nobis patientur : quum neque hoc spectaret, cui satis esset, nihil ostentare in luctu; neque cultus semper absit qui non ostentatur. Qui non deest in his libris, sed simplicitati ac candori, hoc est,

instituto maximi poeta, cedit. Illud autem, quantum sit, paucissimi intelligunt. Quanquam, in posterioribus præsertim, neque vigor idem semper adsit, et nonnunquam manum potius injiciat fortuna viro quam senectus. Accedit summa morum amabilitas ac candor: summa amicorum observantia ac cultus summa erga conjugem benignitas. ac amor : maxima parentum reverentia ac studium: summa denique animi integritas; quæ similem colorem scriptis quoque affundunt, et imaginem in iis suì repræsentant. Quæ, quo propius a fine vates abest, clarius elucent, ideoque vehementius delectant:

Ut esse Phoebi dulcius lumen solet

Jam jam cadentis; astra quum repetunt vices,
Premiturque dubius nocte vicina dies.

HERCULIS CIOFANI SULMONENSIS

PRÆFATIO

IN EPISTOLAS HEROIDUM,

ILLUSTRISSIMO ATQUE EXCELLENTISSIMO

DOMINO SCIPIONI GONZAGÆ.

QUANTUM doctrinæ et elegantiæ in his Epistolis adhibuerit OVIDIUS, non invitus, si mihi per occupationes liceret, ostenderem, et ni doctissimis quibusque perspectum atque exploratum esset. Quid de artis poeticæ præceptis dicam, quæ in his insunt una cum variis affectibus, quibus, qui amant, excruciantur, optime et prudentissime expressis? In quibus hæc omnia ita efficta et expressa leguntur, vix ut apud nos liber sit, qui cum his merito conferatur : quamvis non bonum plane fatum sortitæ esse videantur,

Quum enim pueris (licet a fabulis cum priscis illis auctoribus incipiendum esse sentiam), latinis literis operam daturis, in ipso limine exponi solitæ sint, leve quiddam ac nugatorium esse vulgo existimantur. In errore huic simillimo ii etiam versantur, qui Æsopi fabulas, opus sane elegantissimum, nullius, aut parvi admodum momenti esse putent, quod item pueris, qui Græcis literis tradendi sunt, explanantur. Quas tamen a Platone et Aristotele, duobus et loquendi et sentiendi magistris præclarissimis, qui earum testimoniis frequentissime utuntur, plurimi factas esse certum atque exploratum est. ...

GUID. MORILLONII DEDICATIO

AD EPISTOLAS HEROIDUM,

CLARISSIMO VIRO,

FRANCISCO A CAMPOGIRALDO.

[ocr errors]

VETERES illi, quorum auctoritas cum sapientia ad hæc nostra usque tempora provecta est, Francisce nobilium eruditissime, non minus docte quam eleganter tres Gratias quas Græci Xápiras vocant, ita depingebant, ut una earum veluti a nobis profecta, aversam faciem teneret, reliquæ vero duæ nos adspicerent. Quo quidem exemplo monemur, accepti beneficii nunquam immemores esse debere: verum illud aliquo cum fœnere rependere. Ego itaque priscos æmulabundus, quum attentiuscule mecum pensitarem quantum in me tua benignitas contulisset, ne id in ingratum projecisse videaris, exigua compensatione, aut saltem aliquo argumento animum nostrum, tuis beneficiis pæne obrutum tantillum levare constitui. Idcirco quum superioribus diebus a dialecticorum mæandris mentem relaxarem,

[ocr errors]

sacrum illud Musarum diversorium repetens, in Heroidas illas Ovidianas forte incidi. Dii boni quam multiplici eruditione refertas, quam lepidissimis salibus concinnatas!

[ocr errors]

Omne tulit punctum, ut inquit Flaccus, qui miscuit utile dulci. » Quod quidem aut nemo, ut puto, aut noster hic Naso est adsecutus: qui ita seria mellitis figmentis, figmenta seriis miscet, ut satis nescias, plusne utilitatis, aut voluptatis præ se ferat. Quod quum nonnunquam egregie fecerit, in Epistolis præsertim singulari quodam modo mihi fecisse videtur. ...

JOANNIS PASSER ATII

PRÆFATIUNCULA

IN OVIDII CONSOLATIONEM AD LIVIAM.

.....

INVETERAVIT opinio, vulgique fama percrebuit, Ovidium esse non multæ doctrinæ, humilisque et nimium luxuriantis styli; atque etiam, si Diis placet, latinæ linguæ elegantiam nitoremque in eo requiri: adeo ut Italus quidam vel hac re inprimis nobilis, quum humanioribus literis unicum gnatum imbueret, illa miro artificio contexta mutata ter quinque volumina forma in patrium sermonem converterit, ne, si latine legeret, ex Ovidii scriptis sordes et barbariem colligeret beata pueri vena, quæ jam tum ad exemplum Maronis properabat, ut plerique Italorum prope ab incunabulis, meri existunt judicio suo Marones. Delicias hominis! quas an gens sua riserit nescio, Musas profecto ipsas, quamlibet nunc tristes, arbitror risum non tenuisse in tam delicato et sybaritico fastidio..... Levabit melius ægritudinem nostram, quæcumque ex publicis vel privatis malis continget, is qui Liviæ mororem tam bene

permulcet Ovidius : rationibus argumentisque pervincet, humana omnia esse humane et moderate ferenda molli objurgatione querelas, muliebresque ejulationes excutiet; virorum fortium exemplis singultus premet, ac recondet gemitus; adlocutione blanda lacrymas abstergebit ; et verum esse demonstrabit, quod ait in oratione epi pvc disertissimus ac suavissimus rhetor Isocrates : ταῖς ψυχαῖς ταῖς νοσούσαις οὐδὲν ἐστὶ ἄλλο φάρμακον πλὴν λόγος. Quibus consentiunt hac in scenis et scholis decantata : Ψυχής νοσούσης εἰσὶν ἰατροὶ λόγοι· λόγος γὰρ ἐστὶ φάρμακον λύπης μόνος· ὁ λόγος ἰατρὸς οὗ κατὰ ψυχὴν πάθους. Nempe ut canes vulnera sua lambendo sanant, illisque pro medicamento est lingua ; sic animo ægroto, et ictu doloris saucio, salutaris est tempestive adhibita orationis medicina. Memoriæ prodiderunt Democritus et Theophrastus viperarum hominumque morsus quibusdam tibiarum infractis modulationibus curari : quod et ischiadicis existimant prodesse plurimum. Contra quum Phrygios modos tibicen incinebat, quasi repentino furore ac rabie perciti, Galli Cybeles, ferrum in se stringebant, et membra sua laniabant, quæ utinam insania tanto intervallo ad eorum gentiles non pervenisset. Non dissimilis est vis orationis et facultas, quæ si vehementius in aures audientium infunditur, quantumvis quietas et sedatas mentes concitat ac perturbat : sin levius influit, perturbatas et concitatas sedat, oleoque tranquilliores reddit. At istæ philosophorum, non oratorum, sunt consolandi partes? Quid si philosophos ipsos ostendero suos hortulos, unde remedia morbis animorum petunt, Ovidii fontibus irrigasse? Optime, ut mea fert opinio, de luctu minuendo scripsit L. Annæus Seneca. Perlegite ejus consolationes ad Polybium, Claudii Cæsaris libertum; ad Martiam, Cordi Cremutii filiam; ad Helviam matrem : nisi mihi con

« PreviousContinue »