Page images
PDF
EPUB

Ut quos dux Pœnus mersit putealibus undis,
Et jacto canas pulvere fecit aquas ;
Sex bis ut Icaridos famulæ periere procique,
Inque caput domini qui dabat arma procis;
Ut jacet Aonio luctator ab hospite fusus,

Qui, mirum, victor, quum cecidisset, erat; Ut quos Antæi fortes pressere lacerti;

Quosque feræ morti Lemnia turba dedit;. Ut qui post longum sacri monstrator iniqui

manus. Ut plerique; malo etiam Læstrygonios lares, nisi quod tres scripti Læstry gonias domos, probe. H. Ut Læstrygonias. Antiphates Læstrygonus rex fuit, qui et unum ex Ulyssis sociis comedit, ac naves virosque mersit, præter unam, quæ Ulyssem vehebat ; ut in Met. XIV, 240, ab Ovid. docemur.

391. Ut quos dux Panus. Appianus Alexandrinus, in eo, qui Libycus inscribitur, libro, ostendit Carthaginenses quandoque Acerranorum senatum per inducias fidentem puteis immersisse, atque saxis obruisse. Addit vetus interpres, Amilcarem tunc Pœnorum ducem fuisse, de hac puto poetam loqui crudelitate, licet alii aliter intelligant.

393. Et velut Icaridos famulæ periere. Sextus ut lcaridos Mentel. et unus Vatic. Sectus ut Bononiensis. Optime Sarrav. et Regius Sex bis ut Icaridos famula; sic et Leucothoa bis sex famulas dat, Met. IV. H.~ Sex bis ut Icaridos famula periere; Odyss. X: « Tum substrata procis famularia scorta necantur. Informi tremulum fune pependit onus. » Mǹ natapyy Javáry; Homer. d. 1. vs. 462. 394. Inque caput domini qui dabat arma procis. Hæc omnia reperies in Odyss. X.

395

395. Aonio ab hospite. Ab Hercule. · Luctator etc. Antæus.

297. Ut quos Antai. Multos externos certamine ab Antæo occisos fuisse, auctor est Diodorus.

398. Lemnia turba dedit etc. Lemnienses mulieres, quum Veneris sacra essent aversatæ, irata Dea eis tetrum immisit odorem. Quumque Lemnii viri in Thraces bellum agerent, tandem victores magnam pellicum turbam secum duxere; quam quum uxores ferre non possent injuriam, unanimes decreverunt viros occidere: quos, ut statuerant, ad unum interemere, pariter et Thraces mulieres filiosque, metuentes, ne paternam ulciscerentur injuriam: non tamen tantæ immanitatis fuit Hipsipyle, quæ sola patri Thoanti pepercit, eumque servavit. ZAR.

399. Ut qui post longum. Post nonum unus; sex alii post annum ; tres post annos. Forte post tanto; Pont. III, El. Iv, vs. 47 : « Vix bona post tanto quærenti verba subibant; »> Virgil. Georg. III, vs. 476: « Nunc quoque post tanto videat desertaque regna Pastorum, et louge saltus lateque vacantes ; » Lucretius, lib. V:

Quidve novi potuit tanto post ante quietos Inlicere? » H.- Ut qui post. Prasillus, ut alii cod. habent,

Elicuit pluvias victima cæsus aquas;
Frater ut Antæi, quo sanguine debuit, aras
Tinxit, et exemplis occidit ipse suis;

Ut qui terribiles pro gramen habentibus herbis
Impius humano viscere pavit equos;
Ut duo diversis sub eodem vindice cæsi

Temporibus Nessus, Dexamenique gener;
Ut pronepos, Saturne, tuus, quem reddere vitam
Urbe Coronides vidit ab ipse sua;

Ut Sinis, et Sciron, et cum Polypemone natus,

Thrasius, vel Thrasyllus, Busiridem docuit immolare hospites, quem adfirmasset nece humana pluvias impetrari posse a Jove. Primus occisus est, eandemque servavit crudelitatem Busiris in adventum usque Herculis, a quo domitus fuit.

401. Frater ut Antai. Pygmalion, frater Antæi, hospites suos occidebat ante aras.

403. Ut qui terribiles. Diomedem dicit, qui equos humanis pascebat corporibus; hunc Hercules suis equis tradidit edendum. ZAR.

405. Ut duo. Nessus centaurus, quum ad Evenum fluvium Dejaniram violare vellet, uxorem Herculis, sagitta ab Hercule interemptus est.

406. Dissimanique gener. Dexamenique corrigendum; ut nonnulli codices, quod jam alii viderunt. Dexameni enim filiam sunt qui Dejaniram,non Enei esse contendant. H.-Dexamenique gener. Per quem Eurytionem centaurum intelligo: Ixionis ex nube filium, Nessi fratrem, qui et ipse occisus fertur vindice Hercule, eo quod Dejaniram sibi a Dexameno metu coactus desponsatam, petiisset. Leopard. lib. III Emendat. cap. 4; vide et Hygin.

407. Ut pronepos, Saturne, tuus. De

400

405

Peripheta intellige, quem a clava, quam gestare solebat, Corynetam dixere. Hic a Theseo circa Epidaurum occisus est, quo loco Esculapius colebatur: unde ab urbe sua cædem illius prospexisse ipsum dicit poeta. Est enim reddere vitam, mori; non, ut quidam accepisse videntur, reviviscere. Fuit autem Coryneta pronepos Saturni, hoc pacto: Saturni filia Juno fuit; Junonis Vulcanus; hujus Peripheta; quod et Pausanias testatur in principio Corinthiorum.

408. Urbe Coronides vidit ab ipse sua. Hæc vera lectio, quam scripti codices agnoscunt. Adi notas Epist. IX, 96. H.-Coronides. Esculapius, Coronidis ex Apolline filius. ZAR.

409. Ut Scinis. Sinis tam hic, quam Met. VII, vs. 440, et Epistola Phyllydis, vs. 70; Eis est apud Græcos. H.-Sinis.Qui (ut scribit Diodorus) adligata corpora curvatis arboribus in altum emittebat, unde curvabantur. D. Et cum Polypemone. Procrustes Polypemonis filius in eo loco terræ Atticæ, quæ dicitur Curdalus, viatores inusitato supplicio sustollebat. In lectica namque eos ponebat : quod si longiores erant, parte supereminente amputaban

Quique homo parte sui, parte juvencus erat;

Quique trabes pressas ab humo mittebat in auras,

410

Equoris adspiciens hujus et hujus aquas;

Quæque Ceres vidit læto pereuntia vultu

Corpora Thesea Cercyonea manu.

Hæc tibi, quem meritis precibus mea devovet ira,
Eveniant, aut his non leviora malis:

415

Qualis Achæmenides Sicula desertus in Ætna,
Troica quum vidit vela venire, fuit:
Qualis erat nec non fortuna binominis Iri,
Quique tenent pontem, quæ tibi pejor erit.

tur si vero breviores, pedibus di-
stendebantur. ZER.

410. Quique homo. De Minotauro intelligit, , quem Theseus interfecit.

411. Quique trabes pressas etc. Pityocampten intelligit poeta, qui ab eo nomen habuit, quod hospites a se certamine victos, diversis pinibus in terram curvatis adligabat, atque ita ligatos, iisdem arboribus sursum iterum ac pariter emissis, lacerabat. Hic Isthmi angustias obsidebat, quare hic a poeta dicitur, hujus et illius æquoris aquas, hoc est, Ionium et Ægeum mare adspexisse. Cæterum eundem hunc alii faciunt cum eo quem Sinim supra vocari diximus. Ovidius autem, diversos, Sinin et hunc, de quo hic dicitur, Pityocampten facere videtur: quum supra Sinin, suo ac proprio nomine, hic autem, eum qui arbores in terram curvatas, rursum in auras emisit, subpresso nomine posuerit.

412. Equoris adspiciens. Forte adspergens, laceris nempe corporibus, vel infestans; nam in multis veterum est adspectans, adspectes et cxspectans. HEINS.

[ocr errors]

420

413. Quæque Ceres vidit. Cercynem Arcadem in palæstra Theseus juxta Eleusiniam Cererem superavit, ut Plutarchus scribit, et ab Ovidio in Met. lib. VII, 439 tangitur: Cercyonis lethum vidit Cerealis Eleusis. » Quæque Ceres vidit lato pereuntia vultu. Propter sublata latrocinia scilicet, quibus ille viam atque aditum ad Eleusinem, ubi Ceres præcipue colebatur, infestarat.

415. Quem precibus justis. Meritis precibus plerique scripti. HEINS.

416. Evenient. Lege, Eveniant. CONST. FAN. Et veniant, unus Heinsii; Et venient, alius Gallicus.

419. Qualis erat. Irus Ithacensis mendicus, celebris carmine Homeri. Hic in mendicitatis objurgationem semper objicitur.-Binominis dicitur, quoniam Arneus olim est adpellatus a matre: sed dictus Irus ab aliis, a loquacitate mendicandi.

420. Quique tenent pontem, qui tibi major erit. Tenent scripti magna ex parte; et recte, nam mendicos intelligit; iidem cod. quæ tibi major. Scribe quæ tibi pejor erit, et ad fortunam refer. Frustra se exercuerunt

Filius et Cereris frustra tibi semper ametur,
Destituatque tuas usque petitus opes.
Utque per alternos unda labente recursus
Subtrahitur presso mollis arena pedi;
Sic tua nescio quo semper fortuna liquescat,
Lapsaque per medias effluat usque manus.
Utque pater solitæ varias mutare figuras,
Plenus inexstincta deficiare fame.

Nec dapis humanæ venient fastidia; quaque

[ocr errors]

magnus Turnebus aliique in hoc
loco. H.
Quique tenent pontem.
Sic Martial. lib. X, Epigr. v in ma-
ledicum : «< Pontes per urbis erret
exsul, et clivos, Interque raucos
ultimus rogatores, Oret caninas
panis improbi buccas. » Et Juvena-
lis, Sat. V, egenos in pontibus con-
sidere solitos, adserit. Qui tibi
major erit; Turneb. Advers. lib. IX,
cap. 25, videbatur dicendum qui te
major erit: sed significat, qui in tuis
majoribus numerabitur : vel potius,
qui judicio tuo, in majoribus nume-
rabitur, et quem præ te magnum
dices, quamvis aliis sit infimus et
abjectissimus. Dessel.

421. Filius et Cereris. Hunc omnes locum meo quidem judicio, falso interpretantur, quum de Triptolemo, aut Asterio intelligunt. Plutum enim intelligit, cujus in Theogonia Hesiodus hanc fabulam refert. Cum Jasio, in templo, quod fuit in Tripoli Cretæ civitate, Ceres .concubuit: : ex quibus Plutus natus est, qui opulentia interpretatur. Dives, quicunque hunc adibat, efficiebatur. Ideo nunc poeta imprecatur mendicam in inimicum vitam : et quod si forte Plutum adiret, cupit ut ab eo spernatur, cui et odio sit. ZAR.

VIII.

425

422. Usque petitus. Sæpe Sarrav. et duo alii. Heinsius conjiciebat, Destituatque sua sæpe petitus ope, vel, suam opem.

424. Mollis arena pede. Pedi ex melioribus. HEINS.

425. Sic tua nescio qua. Quo ex iisdem. HEINS.

427. Utque pater. Erisichthon, succisa quercu, Dryadum precibus a Cerere irata tanta fame torquebatur, ut coactus sit vendere filiam, Dryopida: vel ut alii volunt Me-stram. Vendita modo pro virgine, modo pro aliis animantibus, patri alimenta diu subministravit : sed tandem coactus est miser morsu proprios artus lacerare.

428. Conficiare. Destituare nonnulli; deficiare codex Jureti, bene; vide Notas Epist. V, vs. 150. H.

429. Nec dapis humanæ. Tydeus Enei regis filius, vel, ut alii, Martis et Altheæ, in bello Thebano a Menalippo lethali vulnere percussus est moribundus Tydeus, Menalippi caput ad se deferri jussit: quod Capaneus e vestigio in ipsius Tydei conspectum portavit: quo viso lætatus Tydeus, cerebrum dentibus corrosit, ut Statius in octavo Thebaidos scribit. ZAR.-Tibi erunt fastidia. Tibi sint Juret. et quin

3

Parte potes, Tydeus temporis hujus eris.

Atque aliquid facias, a vespere rursus ad ortus
Cur exsternati Solis agantur equi.

Fœda Lycaoniæ repetes convivia mensæ,

Tentabisque cibi fallere fraude Jovem :
Teque aliquis posito tentet vim numinis opto;
Tantalides tu sis, Tereidesque puer.

Et tua sic latos spargantur membra per agros,
Tanquam quæ patrias detinuere vias.
Ære Perilleo veros imitere juvencos,

Ad formam tauri conveniente sono:
Utve ferox Phalaris, lingua prius ense resecta,
More bovis, Paphio clausus in ære gemas.
Dumque redire voles ævi melioris in annos,

Ut vetus Admeti decipiare socer.

Atque eques in medii mergare voragine cœni,
Dummodo sint fati nomina nulla tui.
Atque utinam pereas, veluti de dentibus orti
Sidonia jactis Graia per arva manu.

que alii; unus Vaticanus veniant.
Lege venient. HEINS.

431. Aut aliquid. Adludit ad fabulam Thyestæ et Atrei, a quorum mensa Sol dicitur avertisse currum; vide Hygin. Fab. 68, et Tragoed. Seneca Thyest.

434. Tentabisque cibi fraude. Aliqua fraude Juret. et tres alii, forte dapis fraude; quamquam hunc et proximum versum suspectos habeo.

436. Tantalides. Pelops, filiusTantali, numinibus hospitio susceptis, a patre adpositus est, experiente anDii essent. Reliqui abstinuerunt : Una Ceres humerum absumpsit, quem postea reddidit eburneum divinitas. Tu Tereusque puer. Ityn

[ocr errors]

430

435

440

445

filium Terei designat, patri adpositum. Threiciusque puer. Tereique multi veteres. Constantius Tereos atque. Lege Tercidesque cum Petaviano. HEINS.

445. Atque eques. Dehiscente terra in urbe, aruspices responderunt, Postulionem manium Deum poscere virum fortissimum : qui nisi daretur, interitum urbi imminere. Curtius inventus est, qui armatus eum in locum se dejecit. Nomen datum est, ut Curtius lacus adpellaretur; vide Val. Maxim. lib. V, cap. 5. DOM.

446. Facti tui. Fati duo veteres. H. 448. Sidonia jactis. Sparsis multi veteres ; nostri jactis.

« PreviousContinue »