Page images
PDF
EPUB

cerunt, quum eos libros, quos in exsilio scripsit, uno eodemque volumine cum sex his conjungi solitos, scholiis illustrassem, ut hi eadem quoque diligentia et industria, qua in illis usus eram, mea in lucem prodirent. Quid multa? Et iis, et quibusdam aliis viris, quorum propemodum sub imperio sum (notum enim est, quam legum studio, aliisque negotiis sim occupatus) parendum duxi, quamvis hoc onus meis viribus longe impar esse senserim. Horum tamen causa et impulsu si quid a me præstitum fuerit, quod eruditis placeat, lætabor; sin minus, eos hac mea voluntate, qua præclaram aliquam rem præstare cupiissem, in primis contentos esse decet. De OVIDIO autem ipso, qui a sapientissimo philosopho, Seneca, poetarum ingeniosissimus non immerito vocatur, quid hic dicam? quid de ejus in quacumque disciplina, quæ ejus ipsius ætatis hominibus nota erat, præstantia? Nonne his carminibus, quibus persecutus est quæ ad veteres Romanorum ritus pertinent, quæque (hac quidem in re) exilia, nuda, jejunaque erant, (sic enim iis, qui materia proposita aliquid scribendum suscipiunt, in quo, veluti spatioso campo, vagari nequeant, accidere solet) graviter, ornate, copioseque tractavit? quid de eloquentia, qua alios latinos poetas, ut Gulielmus Sirletus, cardinalis amplissimus; Hippolytus Capilupus, episcopus; M. Antonius Muretus, Petrus Ciacconus, aliique viri doctissimi sentiunt, longe lateque superavit? in qua eum, ut de altera loquar facultate, Cicerone et Livio, quibus apud Latinos copiosius nemo scripsit, inferiorem, si quis vere atque incorrupte judicabit, minime reperiet, sed eis merito comparari posse ac debere confitebitur....

GEORGII BERSMANNI DEDICATIO

IN FASTOS, etc.

...

AMPLISSIMO VIRO,

D. HIERONYMO A KANITZ.

QUAPROPTER quum superiori semestri in communem juventutis scholastica usum Maronem edidissem, aliorum partim, meis quoque scholiis observationibusque illustratum, ac (quod sine arrogantia ostentatione a me dictum sit) multis in locis correctum; operæ pretium me facturum putavi, periclitando idem in Nasonis scriptis ; in quibus, si non tantum difficultatis, non minus profecto, quam in illo mendorum, vel aliquanto etiam amplius inveniretur. Neque vero ab hoc instituto me deterruerunt quorumdam de hoc poeta judicia non admodum honorifica; quum iis opponerem contrariam de hoc ipso quum aliorum doctrinæ eruditione et ingenii acumine præstantium virorum opinionem, tum inprimis Julii Cæsaris Scaligeri, at quanti viri! existimationem valde præclaram. Non enim ignorabam ab ipso in hypercritico hunc nostrum illi poetarum ætati accenseri, in qua, quum cæterarum ætatum alii alias a natura virtutes datas profitetur, cuncta simul inveniri existimat, tum candorem venustatemque absque ulla dictionis affectatione, huic esse peculiarem arbitratur. Quod autem singularis exempli vir, neque suæ duntaxat patriæ, sed totius Germaniæ ornamentum, Joachimus Camerarius, quod Ovidio tribuit elogium? quam in illo laudem emi

[ocr errors]

>>

>>

nere dicit? Liceat mihi, ad minuendam quorumdam de Nasone opinionem sinistram, Joachimi ipsius verba, quæ non facile quivis meliora fecerit, huc adscribere. Quid igitur de Nasone ille? «< Primum ingenii, inquit, tanta vis, >> ac tam agiles tamque celeres motus, tam prompta facultas, tanta bonitas in hac parte naturæ, ut in facili et extemporali genere quodam nihil reperias, non solum quod scriptis illius anteferre, sed ne conferre quidem possis nihil in illis sollicitum, nihil quæsitum, nihil >> anxium. Sententiis verba urgentur, verba sententias in» citant. Nulla copia, nullum ornamentum, nulla insignia » sunt orationis, quæ non investigata quidem, aut conquisita fuerint ab hoc poeta, illi ultro oc>> currerint et suppetierint; ut jam aliquibus, fastidiosis >> scilicet, offensioni magis quam delectationi hæc esse soleant, et dolori invidis, ex quo obtrectatio alienas quasi

>>

[ocr errors]
[ocr errors]

:

sed

» divitias insectans nascitur.... »

quæ non

ANTONII CONSTANTI FANENSIS

IN P. OVIDII NASONIS FASTOS ARGUMENTUM.

LUCULENTUM opus Nasonis, quod explicandum adsumpsimus, Fastorum titulum ac nomen adcepit, non a Fastis diebus, id est, festis, ut multi ætatis nostræ homines, et quidem eruditissimi, falso arbitrantur, , quos Festi Pompeii traditio non intellecta decepit: sed a Fastis, hoc est, libris annalibus, unde magnam partem hujus operis excerptam esse, auctor ostendit; ut, Sacra recognosces an

[ocr errors]

<<

>>

nalibus eruta priscis ; et idem: Sacra cano... signataque tempora Fastis. Nam Isidorus nullam fidem meretur, qui a fastibus, id est, potestatibus (ut idem ait) Ovidii Fastis nomen inditum putat. Sunt autem Fasti, auctore Servio, libri dierum computationem habentes; ubi (teste Porphyrione) per consules annorum numerum colligebant. Erit autem plenior diffinitio, si secundum Acronem dixerimus, « Fastos » esse annales, in quibus memoria temporum continetur, quique ad commemorationem honorum, rerumve gesta>> rum inventi dicuntur virtutis indices. » Horat. in 4 Carm. Tuas, Auguste, virtutes in ævum Per titulos memoresque >> Fastos æternet. » Idem in eodem : « Non Coæ referent jam tibi purpuræ, Nec clari lapides tempora, quæ semel >> notis condita Fastis Inclusit volucris dies. >> Proprie igitur Fasti sunt annales, secundum Sempronii Asellionis opinionem, ab Aulo Gellio traditam lib. V, Noctium Atticarum, addita dierum computatione. Ii quum per annos singulos scriberentur, ex quo Janum parentem dixere Fastorum, tantummodo quod factum quoque anno gestum esset, demonstrabant : quorum nonnulli veluti funesti, nihil præter nomina consulum suggesserunt, ut Livius scribit. Differunt autem a diurnis urbis actis, quæ vel humilia recipiebant, quum Fastis tantum illustria mandarentur. Unde illud legimus apud Cornelium Tacitum : «Nisi cui >> libeat laudandis fundamentis et trabibus, quis molem amphitheatri apud campum Martis Cæsar exstruxerat, » volumina implere : quum ex dignitate populi romani re>> pertum sit, res illustres annalibus, talia diurnis urbis » actis mandare. » lidem (auctore Prisciano) Fasti a fastis diebus nominati sunt ; non quia festi, hoc est, diis

[ocr errors]

fastos dies

pro

dicati sint (quum constet, teste Macrobio, festis, sive negotiosis inesse, qui festis ac sacris adversantur), sed quia ejusmodi annales, quum dies fastos nefastosque contineant, decuit a diebus candidioribus ac melioribus nominari. Fastos autem dies nefastis præstare nemini dubium est; unde a Festo Pompeio festi dicuntur nefastorum comparatione: fastis enim diebus, eodem auctore, jucunda fari licebat; nefastis quædam non licebat. Quam ob causam Eusebius eos tristes adpellare non dubitat; ii enim dies, quamvis proprie atri non sint, ut recte Aulus Gellius docet, pro abominandis tamen interdum accipiuntur, teste Porphyrione. Horat. Ille et nefasto te posuit die. Statius, in Theb. 6: Prospectu visus interclusere nefasto. Sane Fastorum inventionem nonnulli Eudoxo Gnidio astrologo tribuunt, Socratis auditori, sodalique Platonis; quod verumne sit, aliorum sit judicium. Hunc certe Servius scribit primum annum deprehendisse : quem tamen dubitandum non est, eum hausisse ab Ægyptiis disciplinis. Scriptorem autem Fastorum fuisse Lucanus testatur; ut, Nec meus Eudoxi vincetur fastibus annus. Eum Laertius refert in Ægypto annum unum et menses quatuor moratum, mento attonso atque supercilio, octo annorum historiam scripsisse qui, ut Aulus Gellius meminit, non multo post Romam a Gallis captam, obsessumque Capitolium, in Græcia nobilitatus est. Illud planum est, priscis temporibus ad Curiam Calabram, ubi tantum sacrorum ratio gerebatur, senatum vocari solitum, et populum a rege Sacrificola: ut (quoniam adhuc fasti non erant) sacrificiorum prænoscerent dies, ac ludorum. Primus autem Fastos in volumen redactos publicavit Cn. Flavius, Appii Cæci scriba, invitis VIII.

[ocr errors]

21

« PreviousContinue »