Page images
PDF
EPUB

patribus, ut Macrobius refert, tantam plebis gratiam adeptus, quæ antea cogebatur rationem dierum petere a principibus civitatis, ut natus ipse libertino patre, sicut Plinius scribit. creatus sit ædilis curulis, præteritis C. Petilio et Domitio, quorum patres consules fuerant; quo tempore ob dolorem omnis nobilitas dicitur annulos abjecisse. Nec nos lateat, fastum, quum pro annali libro accipitur, frequentius secundæ declinationis esse; ut, Instabatque dies, qui dat nomina fastis; et, Tempora si fastosque velis evolvere mundi. Invenitur tamen et quartæ apud Lucanum; ut, Eudoxi vincetur fastibus annus. Quod ejus errore prolatum Servius putat, qui a Prisciano merito deprehenditur, quum antiquiores quoque inveniantur iden similiter protulisse; Varro : « Virtutum causa Julii Cæsaris,

>>

qui fastus correxit, mensis Julius appellatus est. » Columella: «< Verum in hac ruris disciplina, sequor nunc Eudoxi et Metonis, antiquorumque fastus astrologorum. Sciendum sane, Ovidium scripsisse duodecim Fastorum libros, quorum hodie sex tantum exstant: non posteaquam est relegatus in Pontum, ut quidam adserunt, adducti in eam opinionem his versibus, qui leguntur in quarto illius operis libro, vers. 81:

Sulmonis gelidi, patriæ, Germanice, nostræ : (mœnia)
Me miserum! Scythico quam procul ille solo est!

sed ante relegationem. Inscripserat enim hoc opus Augusto, cujus editionem illa indignissima relegationis calamitas impedivit; quod planum est horum carminum argumento, quæ legimus in Trist. II, vers. 547 :

Ne tamen omne meum credas opus esse remissum ;

Sæpe dedi nostræ grandia vela rati.

Sex ego Fastorum scripsi, totidemque libellos,
Cumque suo finem mense libellus habet:
Idque tuo nuper scriptum sub nomine, Cæsar,
Et tibi sacratum sors mea rupit opus.

Ea scripsisse Ovidium constat anno primo sui exsilii nondum impleto, ut facillime quivis diligens lector inveniet; quo tempore nihil nisi flebile a se scriptum fatetur : ut,

Carmina scripta mihi sunt nulla, aut qualia cernis,
Digna sui domini tempore, digna loco.

Cæterum Naso relegatus in Pontum, plerisque additis ac mutatis, inscripsit hoc opus non Tiberio, ut docebimus, sed Germanico, Drusi privigni Augusti filio, ut ejus intercessione aliquando consequeretur veniam vel reditus, vel exsilii mitioris; quæ spes eum fefellit: nam ut Augustum inexorabilem habuit, ita et postquam is humanis rebus excessit, non dissimilem Tiberium nactus est. Fuit autem Germanicus, ut ait Suetonius, «< ingenio in utroque eloquentiæ doctrinæque genere præcellenti, et adeo lenis atque innoxius, ut ejus virtutibus motus Augustus, diu >> cunctatus fuerit, an eum sibi faceret successorem, quem demum adoptandum Tiberio dedit. »>

[ocr errors]

>>

www

BARTHOLOMEI MERULÆ DEDICATIO

ANTE LIBROS TRISTIUM,

GENEROSO AC DOCTO ADOLESCENTI

MARCO.

POETICAM facultatem, quam primam quamdam philosophiam fuisse legimus, sunt qui hoc nostro ævo tanquam

esse,

rem exilem, aridam, conscissam, minutam et abjectam adspernentur; censeantque non modo non legendos poetas sed ne attingendos quidem : quum præsertim ad solutæ orationis uberius, ut dicitur, filum deducendum, eos dicant nihil omnino nobis conducere, neque aliud legentibus, quam meram voluptatem adferre. Quorum sententiam falsam esse, semper arbitrati sumus: poetica enim disciplina ea complectitur, quæ ad bellum pertinent, quæ ad consuetudines bonorum invicem et malorum, privatorum atqne opificum. Necnon de Deo atque inferis elegantissime tractat, ut Plato non minus scite quam vere existimavit. Ea nos ab ineunte ætate ad vivendi rationes adducit; ea mores, ea adfectiones docet; ea etiam res gerendas cum jucunditate præcipit. Unde non immerito ingeniosissimæ illæ Græciæ civitates liberos proprios in ea erudiendos non nudæ voluptatis, sed casta moderationis gratia, optimis præceptoribus tradiderunt. Summos quoque oratores veterum poemata, vel ad fidem causarum, vel ad ornamentum eloquentiæ, adsumpsisse legimus; nam præcipue quidem quum apud alios, tum apud Ciceronem videmus, Accii, Pacuvii, Lucilii, Terentii, Cæcilii, et aliorum inseri versus summa gratia et jucunditate. Adde quod oratori a poetis in rebus spiritus, in verbis sublimitas, in adfectibus motus omnis, et in personis decor petitur. Ideo Theophrastus, qui divinitate loquendi nomen invenit, non sine causa lectionem poetarum plurimum dixit oratori conferre ; et Marcus Cicero, facundiæ literarumque parens, in eorum lectione requiescere illum debere existimavit. Quid Ennius? nonne sanctos adpellabat poetas ? quod quasi Deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur.

Majores etiam solum poetam ipsum sapientem esse adseruerunt... Perge igitur, ut cœpisti, et, ut facis, ad mansuetiores poetas interdum redeas : sed in præsentia ad Ovidium de Tristibus, quod opus elegantissimum subsecivis temporibus, te hortante, interpretati sumus. Labores autem nostros tuo nomini quam libentissime dicamus, ut dialectices salebris et adspectu horrido fatigatus, quemadmodum alii ad pilam se, aut ad calculos, aut ad tesseras conferunt; sic tu, tanquam feriatus, ad carmen poetæ legendum facilius accedas. Invenies tu quidem opus varia multiplicique refertum doctrina, plenum adfectibus et mi

seratione.

H. CIOFANI, SULMONENSIS, PRÆFATIO

IN P. OVIDII NASONIS LIBROS DE PONTO,

CESARI RANALDO RADIANENSI.

ACCIPE eos Ovidii libros, quos de Ponto a loco adpellavit, a me veterum exemplarium ope emendatos, et observationibus illustratos... De Ovidio autem ipso, deque ejus in pangendis carminibus felicitate, quæ in eo, natura rerum omnium magistra adjutrice, mirifice eluxit, quid hic commemorem? quid de facilitate, qua quidquid dicere tentavit, dilucide, pure, ornate copioseque expressit, enuntiavit, et quo voluit, inflexit? quid de pathetico genere, in quo omnium maxime excelluit? quid de crebris, quibus usus est, sententiis, quas summa cum dexteritate et elegantia explicavit? Hos vero libros, in quibus nihil

turpe, nihil obscœnum deprehendes, (qua utinam labe alia aliorum auctorum opera carerent!) si studiose leges, confido fore, ut brevi quum ingenio satis acuto, quo præditus es, tum tui patrui, viri docti, deque me optime meriti, Frederici Ranaldi auxilio, qui animi causa subsecivis horis tibi, et Æmilio Florio, amitæ tuæ filio, interdum operam dare solet, non parvos in poetica facultate processus sis facturus. Vale. Romæ, Iv Id. Mart. M. D. LXXX.

« PreviousContinue »