Page images
PDF
EPUB

VETERUM ET RECENTIORUM,

DE P. OVIDIO NASONE.

VELLEIUS PATERCULUS, lib. II, cap. 36: « Tibullus » et Naso perfectissimi in forma operis sui. >>

SENECA, Natural. Quæst. lib. III, cap. 27 : « Insularum >> modo eminent montes, et sparsas Cycladas augent, ut ait >> ille poetarum ingeniosissimus, sicut illud pro magnitudine rei dixit, Omnia pontus erant : deerant quoque litora ponto, nisi tantum impetum ingenii et materiæ ad pue>> riles ineptias reduxisset, Metam. I, 304:

Nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones.

» Non est res satis sobria, lascivire devorato orbe terra>> rum. Dixit ingentia, et tantæ confusionis imaginem cepit, dixit:

» quum

>>

Exspatiata ruunt per apertos flumina campos,

...

pressæque labant sub gurgite turres.

Ibidem.

Magnifice hoc, si non curavit quid oves et lupi faciant. » Natari autem in diluvio et in illa rapina potest? aut non >> eodem impetu pecus omne, quo raptum erat, mersum >> est? Concepisti imaginem, quantam debebas, obrutis » omnibus terris, cælo ipso in terram ruente. Perfer; dices >> enim quid deceat, si cogitaveris orbem terrarum natare. » (De hac Seneca censura, vide Schelium ad Dialogi de Oratoribus cap. 23.)

IDEM, Controversia XXVIII: «< Propter hoc et alia, quibus

>> orator potest poetæ similis videri, solebat Scaurus Mon» tanum inter oratores Ovidium vocare; nam et Ovidius » nescit, quod bene cessit, relinquere. Non multa refe>> ram, quæ Montaniana Scaurus vocabat. Uno hoc con>> tentus ero: quum Polyxena esset abducta, ut ad tumu» lum Achillis immolaretur, Hecuba dixit, Metam. lib. » XIII, vers. 503:

[blocks in formation]

>> Aiebat autem Scaurus rem veram : non minus magnam >> virtutem esse, scire desinere, quam scire dicere. »

>>

IDEM, Controversia XXXIII : « Vinicius, summus amator Ovidii, hunc aiebat sensum disertissime apud Naso>> nem Ovidium esse positum, quem ad fingendas similes >> sententias aiebat esse memoria tenendum. Occiso Achille >> hoc epiphonema adponit, Met. lib. XII, vers. 607:

[ocr errors]

Quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,
Hoc fuit.

QUINTILIANUS, Instit. Orat. lib. X, cap. 1 : « Lascivus >> in Heroicis quoque Ovidius, et nimium amator ingenii sui; laudandus tamen in partibus. » Et mox : « Ovidius » Tibullo et Propertio lascivior. >> >> Et iterum : « Ovidii » Medea videtur mihi ostendere, quantum vir ille præstare potuerit, si ingenio suo temperare, quam indulgere

[ocr errors]

» maluisset. » Vide Quintil. nost. edit. vol. IV.

MARTIALIS, lib. I, Epigr. 62 :

Apollodoro plaudit imbrifer Nilus,
Nasone Peligni sonant.

lib. III, Epigr. 38 :

Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
Sunt tibi, Nasones Virgiliosque vide.

lib. V, Epigr. 10:

Rara coronato plausere theatra Menandro;
Norat Nasonem sola Corinna suum.

lib. VIII, Epigr. 63:

Non me Pelignus, nec spernet Mantua vatem,
Si qua Corinna mihi, si quis Alexis erit.

AUCTOR de Causis corrupta Eloquentiæ, cap. 12: « Nec ullus Asinii aut Messalæ liber tam illustris, quam Me» dea Ovidii. »>

STATIUS, lib. II, Silv. VII, vers. 75:

Cedet Musa rudis ferocis Enni,

Et docti furor arduus Lucreti,

Et qui corpora prima transfigurat.

SPARTIANUS, in AElio Vero, cap. 4 : « Ælius Verus » Ovidii libros Amorum in lecto semper habuit. >>

>>

LACTANTIUS, lib. I, de falsa Religione, cap. 5: « Ovidius » quoque in principio præclari operis, sine ulla nominis dissimulatione, a Deo, quem fabricatorem mundi, quem >> rerum opificem vocat, mundum fatetur instructum. »> HIERONYMUS, in Oseam, cap. 11 : « Hujus Beli Semi>> ramis, de qua multa et miranda referuntur, muros Babylonis exstruxit, de qua insignis poeta testatur, Met. lib. IV, vers. 55:

[ocr errors]

quam dicitur olim

Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbém.

JULIUS SCALIGER, in Hypercritico, p. 788: « Jam vero >> ad eum pervenimus locum, in quo ingenii magnitudo et >> acumen judicii exercenda sunt. Quis enim de Ovidio >> satis digne dicere possit, nedum ut audeat eum reprehendere, etc. >>

>>

EX JOSEPHI SCALIGERI Prolegomenis Manilianis, etc. << Uno vincitur (nimirum Manilius) quod non potest manum » tollere de tabula, et (quod tam falso, quam immerito, » Ovidio objectum olim) nunquam scit desinere, etc. » Ibidem: «< Hoc ut non mediocre vitium est in nitido scriptore, ita puri sunt ab hac labe (nimia earumdem >> vocum iteratione) principes poetæ, Virgilius et Ovidius. » IDEM, in lib. III Poetices, pag. 261 : « In omnibus illud » in primis cavendum est, ne inepte discurras, nisi libros >> componas eam ad rem destinatos: quemadmodum Ovi» dius fecit in libris Transformationum, et Lucanus. »

>>

VICTORIUS, lib. XII Var. cap. 5 : « Ovidius, ut oratione » ac versibus, ita vita et moribus enervatus. »

COMPARATIO TIBULLI ET OVIDII,

EX ELEMENTIS RHETORICÆ

JOACHIMI CAMERARII.

DICAMUS et de leviorum artium studio, ut Ciceroni placet, et ex illo nobiles poetas duos veluti in medium producamus, Tibullum atque Ovidium. Utrumque mollem, ac tenerum, et facilem: qui ambo et amores cecinere, et versiculis illos inclusere, quasi remissi et solutioris cujusdam modi, quos elegiacos vocant. De his inter veteres contentio fuit, uter alteri præferendus videretur. Ego vero,

quoties Tibulli carmina lego, nihil amplius requiro neque venustatis, neque elegantiæ doctrinam autem et eruditionem admiror. Omnia arte studioque summo elimata mihi videntur. Itaque in maxima facilitate, illa tamen cura elaborationis et diligentiæ conspicitur. Verba optima, sententiæ exquisitæ, compositio omnibus, ut aiunt, numeris perfecta. Ex quo necesse est hoc consequatur, carmina ut sint et canora, et splendida, et concinna. Quid autem in Ovidio, quæve laus eminet? Primum ingenii tanta vis, ac tam agiles, tamque celeres motus, tam prompta facultas, tanta bonitas in hac parte naturæ, ut in facili et extemporali genere quodam, nihil reperias non solum quod scriptis illius anteferre, sed ne conferre quidem possis; nihil in illis sollicitum, nihil quæsitum, nihil anxium. Sententiis verba urgentur, verba sententias incitant. Nulla copia, nullum ornamentum, nulla insignia sunt orationis, quæ non investigata quidem aut conquisita fuerint ab hoc poeta, sed quæ non illi ultro occurrerint et subpetierint; ut jam aliquibus fastidiosis scilicet, offensioni magis, quam delectationi hæc esse soleant, et dolori invidis, ex quo obtrectatio alienas quasi divitias insectans nascitur.

POETE ELEGIACI,

(AUCTORE GEORGIO FABRICIO.)

EST gravis et cultus, puroque simillimus amni,
Dulciaque eloquio verba Tibullus habet.
Mollis et abstrusus, tenerique Propertius oris,
Interdum Baccho sed trahit ille pedem.
At facilis NASO, sulcans pleno æquora velo,
Pectore Castalias divite fundit opes.
Hos celebrat blandos Elegeia docta poetas :

Diversi quamvis, laus sua quemque manet.

« PreviousContinue »