Page images
PDF
EPUB

APOLOGIE PRO POETIS LATINIS,

POST GIFANII OBSERVATIONES IN LATINAM LINGUAM, pag. 484.

<< TANTAE semper omnibus admirationi Ovidius fuit, ut non ingeniosus, sed ingenium ipsum; non latinus, sed ipsa latinitas; non Musarum sacerdos, sed ipsum Musarum numen sit habitus. Quis enim plura? quis elegantiora hoc poeta scripsit? Nec velim porro ex scriptorum multitudine summam esse Nasonis auctoritatem; sed quum perrarum apud nostros fuerit, ut qui absolute, multa idem scripserit; hinc certe Ovidium summum in suo genere fuisse colligitur, quod infinita et absolutissima ingenii sui monumenta nobis dedit: sed in divino Metamorphoseon opere tale suî specimen exhibuit, ut diversas fabulas diversissima temporum ratione ac serie gestas tam admirabili ordine explicarit, ut non variæ, sed una videri possit, et ab eo illius inventores Græci tanquam ab aliis accipiant, Maximusque Planudes unum ex Latinis omnibus Græciæ donarit (vide volumen quintum ejus editionis.) Quod autem ad latinam linguam adtinet, eruditi omnes uno ore confitentur, si funditus illa esset amissa, unius autem Ovidii scripta exstarent, ex illis commodissime posse restitui. »

:

EX DANIELIS HEINSII libro de Constitutione Tragœdiæ, secundum Aristotelem.

<< Omnes Ovidius transcendit, sive falsa probabiliter, sive obscura perspicue, sive utraque ornate, sive omnia simpliciter sint exponenda. Falsa, ut in Metamorphosi; obscura, ut mathematica, et antiquitatis arcana in Fastis; quæ ad mores pertinent, ubique: etiam quum ludit, aut lascivit; idque verbis et oratione vulgari. Ut et dicat quæ

velit, et doceat quæ quisque intelligat; tam admirabili felicitate, ut quum quivis idem posse videatur, nemo possit ; nemo, nisi magni animi et excitati, tentare idem ausit; sapientes etiam desperent. Ubique sententiæ, ubique loci communes de ignavia, de disciplinis, brevitate formæ, opum contemptu : neque semper falsa narrat. Ut in jam dicto, in quo plurimas historias exponit, ut Lucretia; nam quid cum simplicitate illa comparandum? quam indocti et rustici fastidiunt; urbani et ingenui sine ulla imitationis adorant. Ecce celeritatem, Fast. II, 735 sqq:

spe

Nox superest: tollamur equis, urbemque petamus.

Dicta placent: frenis impediuntur equi.
Pertulerant dominos : regalia protinus ipsi
Tecta petunt ; custos in fore nullus erat.

opere

Nullus equus, ac vix cogitatio humana, hanc celeritatem adsequatur. Tale est illud, Fast. lib. II, vs. 771 sqq:

Sic sedit; sic culta fuit; sic stamina nevit:

Injectæ collo sic jacuere comæ.

Hos habuit vultus : hæc illi verba fuerunt ;
Hic color, hæc facies, hic nitor oris erat.

Numerorum autem tanta in hoc scripto, cujus partem alteram habemus, paritas, simplicitas, ac invidenda suavitas, ut, quid magni viri velint, quum mutari quosdam posse existiment, neque ipsi, nisi fallor, neque nos intelligamus. Nondum enim cuiquam id probarunt, quum in simili scribendi genere versati sunt. Libri Tristium, et qui de Ponto inscribuntur, quo ab omni adfectatione ( quanquam iis cum plerisque illius scriptis hoc commune est) magis alieni sunt, eo magis commendari juventuti debent; et ubique latinitas, vel inter prima. Ut non temere Muretus, quo, post literas renatas, nemo sine adfectatione elegantius scripsit, quemdam, qui auctori tanto hanc de

traheret, prodigii instar, ovis et sulphure lustrandum existimet; ut et Josephus Scaliger. Julius autem, in Rhetoricis (qui illius libri cum aliis non paucis perierunt), tanquam absolutum et perfectum omni ex parte exemplum, scripta ejus proponebat. Neque temere alia auctoritate quæ docebat, quod non semel ex divino ejus viri filio audire memini, ubique confirmabat. Sed natura ejus viri, candor, ingenuitas, velocitas, quæ in narrationibus potissimum elucet, supra votum est. Proximum est ergo, recte de iis judicare.

[ocr errors]

BARTHIUS, ad Papinii lib. II, Silv. IV, 19: « Rem nitidissimis verbis, et plane Calliope cantatrice dignis, narrat Ovidius, Metam. lib. V. »

Ad lib. III, Silv. II, 38 : « Quomodo Anthedon formam perdiderit nimis eleganter et poetice describit Ovidius. » Ad lib. III, Silv. IV, 40 et 41: « Narcissi fabulam pæne ultra humanum, ingenium comiter et venuste describit Ovidius. >>

Ad lib. I Theb. 150 : « Nimia properantia sæpe peccat Ovidius, quem tamen contestatio propria excusabiliorem facit, de opere a busto velut auctoris rapto. »

Ibid. vers. 219: « Ovidius ingeniosissimus poetarum, tamen raro cautissimus. >>

Ad lib. II, 92: « Sane ego Valerium Flaccum Argonautica scribentem legere malo, quam vel Ovidium vel Papinium, quorum ille tenuem materiam lascivia utique violasset, aut depudicasset, hic magniloquentia contrivisset. »

Ibid. vers. 212: « Famæ domus descriptionem ingeniosissimam (Metam. lib. XII), qua acutiorem et venustiorem nulla ope humanæ mentis excogitaveris.

>>

Ibid. vers. 172: « Mira suavitate et celeritate inimita

bili, qui est genius Nasonianus, fabula reponitur. » Vide et ad lib. III, 290.

IDEM, ad lib. III, 192: « In Niobes magniloquentia pœnaque describendis, seipsum vicit Ovidius, quem suspicor non pauca ex tragicis sumsisse, hodie non exstantibus, magna cum nostra dolentia. >>

Ad lib. IV, 756: « Librarii non solum tautologum fecerunt Ovidium, sed majoribus dictis inepte minora subdere fecerunt Ovidium, poetam cautissimum, et alia omnia potius quam tautologiæ notam meritum. »>

Ad lib. V, 367 : « Virgilii gravitati si facilitatem Ovidii incomparabilem composueris, miraberis ingeniosissimorum hominum differentiam. Papinius ad eos nihil. »

Ibid. V, 481: « Quæ divinitus dicta sunt, nec ope ullius ingenii humani fieri possunt præstantiora.

>>

Ad lib. VI, 536 : « In descriptione pugnæ Lapitharum cum Centauris, inventionum copia, et sermonis nitidi celeritate seipsum superavit. »

Ad lib. XI, 42: « Ovidius verus Phœbi olor, quo nemo suavius, et, ut ita loquar, penetrantius unquam infortunia sua, vel aliena dequestus est. Et omni lapide durior fuit Augusti animus, qui, si non plane condonare, quod utique et poterat et debebat, culpam, remittere tamen exsilii atrocitatem uno verbo debebat, illiquenti tam ingenuis lamentationibus tanto ingenio.

>>

Ibid. 400 : « Longa serie res ibi narratur, versibus plane Musarum manuscriptis, et ore canendis. >>

IDEM, Advers. LVIII, cap. 9, dicit «< universum ejus opus (Metam.) ingenium potius referre quam curam, quo ipso longe Marone est inferior. » Vide reliqua.

MANUTIUS, ad Cicer. lib. IV in Verr. cap. 48 : « Ele

gantissimus poeta, nulli veterum aut ingenio, aut doctrina concedens, mira brevitate dixit, etc. »

TANAQ. FABER, lib. I, Epist. 37: « Ubique ingeniosus est Ovidius, quod nemo unquam, nisi qui ipse ingeniosus non esset, negavit. Ubique doctus est Ovidius, de quo non minus apud omnes constat? sed haud equidem scio, an alibi doctior sit et ingeniosior, quam in secundo Tristium : neque adeo mirum est; causam suam apud Augustum agebat, principem doctum, principem poetam. »

IDEM, Epist. 71: « Haud equidem scio, sitne aliquid in toto Latio, quod elegantius, et ingeniosius scriptum ab ullo poeta fuerit, quam Elegia VIII libri II Ponticorum; ita sunt ibi omnia tersa, ita omnia varia et moλuwabń, zai πάσας ἰδιάς κινεῖ γλαφυρὸν ποίημα.

>>

MORHOF. de Patavinitate Liviana, cap. 5 : « Sunt nonnulli, qui eadem injuria Ovidium adficiunt, ut in narrationibus prolixum et declamatoriis argutiis indulgentem; ac fuere non inter veteres tantum, sed et inter recentiores, qui hoc illum cavillo feriunt, in quibus Vavassorem reperiri indignor sane: nam quod Barthius ante ipsum idem quoque in Ovidio reprehendit, non moror; erat minime istarum rerum idoneus judex, longe ab illis elegantiis semotus, quales in Ovidio deprehendimus. Ab hac vero injuria illum vindicavit Heinsius, ut non sua tantum, sed Mureti, Josephi Scaligeri et Julii Cæsaris patris sententia, qui tanquam absolutum et omni ex parte perfectum dicendi exemplum commendavit, prodigii instar, ovis ac sulphure lustrandos existimet, qui auctori tanto detra

herent. >>

« PreviousContinue »