Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

5

DANIELIS HEINSII ELEGIA

IN NATALEM P. OVIDII NASONIS DIEM,

AB EO PROXIMUM QUI NATALIS MINERVÆ.

ANTE duos, fulvi vectorem velleris, ortus,
Sol adiit: medio nata Minerva fuit.
Altera lux oritur festis de quinque Minervæ,

Et Divæ auspicium bella colentis habet.
Quæ, licet uberius Pelignis favit aquosis,
Romanas tamen est inter habenda dies.
Illa dies terris Nasonem contulit; illa

Sidus inocciduum perpetuumque dedit.
Protinus excepit nascentem Æneia mater,
Et pueri cunas ducere jussus Amor.
Nec lucis memor ipsa suæ, Tritonia virgo
Adfuit, et Phœbus, Pieridesque Deæ.

E quibus una soror jam motam sustulit urnam ;
Altera sic monitis illius orsa loqui :

Vive puer, dixit, septemque adsurgite montes!
Infelix Helicon, gloria prima, jaces.
Ingenio vincat Tyberinus, vincit ut armis :
Non alium Graiis fata dedere parem.
Transtulit Æneas huc Vestæ numen et ignes :
Transtulit ille ignes huc, Cytherea, tuos.
Alme puer, puerique parens, adsurgite nato,
Addat et ad festos hunc quoque Roma diem.

Ille verecundis dictabit verba puellis,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Quæ scribat domino quæque relicta suo :

Aut gemet in foribus non exauditus amator,

25

Aut dominæ lentam sollicitabit opem.

Et modo præcipiet, tenerum modo tollet amorem,
Et medici partes conciliator aget.

Nunc species formasque alias inducet, et annum
Lapsaque sub terras ortaque signa canet.

პი

22

Et nusquam deerit facundæ copia linguæ,

Grataque simplicitas, mobilitasque viri;

Nec dulcis quanquam in minimis sapientia rebus,
Quæ vim non rigide præcipientis habet;

Et quidquid longis vix suadet Græcia chartis.

Non alio Delphis Delius ore canit.

Quod superest, Fortuna, favę, sed fata minantur,
Et pluviam cæli discolor arcus agit.

Eloquar, an sileam? lacrymæ sua verba morantur:

Verbaque cum lacrymis mixta fuisse ferunt.

35

Inter Cæsareas atra sit illa dies!

Nec magis infaustum Romæ fuit Allia nomen.

Nec magis aut Cremeræ, Ticini aut cæsa juventus,
Aut clades superis ulla pudenda fuit :

40

[merged small][merged small][ocr errors]

Aut canit, aut fertur, jam moriturus, olor. Hic fati immemorem distringet carmen in Ibin: Archilochi diris dignior ille fuit.

55

Dixerat ingemuit; vocem tenuere sororés.

Flet Venus admonitu, flet male gratus Amor.
Indoluit Phoebus: sublectaque verba sorori

Rettulit, ante oculos visus adesse, mihi.
Dicta dies aderat, primasque Aurora tenebras
Purpureis nondum tota premebat equis.
Ipse Deum vidi, seu tactæ mentis imago,
Seu somnus fuerit:
: nec puto somnus erat.
Læva Dei myrtum, dilectaque serta gerebat;
Compositum fidibus dextra tenebat ebur.
Litoreaque premens leviter mea tempora myrto;
Sacra dies hæc est, et celebranda tibi,
Sacra dies, inquit, quæ primum lucis in auras
Nasonem populis, et tibi, Roma, tulit.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Hanc ego,

seu Lyciam, maternaque litora calco, Seu Boreæ sedes tesquaque, lætus ago.

Nec pudet, et referam, quanquam pudet ( omnia vatem
Scire decet; cælum vatibus omne patet):

Nos quoque læsit Amor, volucrisque potentia Divi,

Et satis in cælo fabula nota sumus.

75

Et quemcumque suo deducit carmine Noster,

Aut veterem Daphnes, aut, Hyacinthe, tuum;

Nec loquar aut Chiones pulchræque Coronidis ignem,

So

Quum facies versas nobile cantat opus.

Pelignis memini vixisse salubribus olim :
Causa fuit facies grataque forma Deæ.

Nympha fuit, vultu (si quidquam credis amanti,)
Digna Deo natis cælicolisque coli:

Clara, genus Solymi, Solymo cognominis: a quo
Sulmonem patriam scis habuisse suum.
Ulteriora sequor; studiis non illa Minervæ

Dedita, nec sylvis arboribusque, fuit.
Non illi juvenes, non illi stamina curæ :
Non radio docte, non bene pingit acu.

Carmen amat tantum, nostrasque amplectitur artes;
Carmen amat tantum, nostraque sacra colit.

Negligit et formam; facies sine cultibus ullis.

Et magis hoc ipso, cultibus orba, placet.

85

66

Hoc quoque jam ( quis enim propria non tangitur arte?) 95 Materies nostri magna furoris erat.

Sæpe canit vultuque ipsum commendat Homerum,

Quique suas Ascræ gramine pavil oves!

Sæpe lyra dulcem digitis accommodat artem,
Alcæique animos, Stesichorique modos.

100

Nondum hæc Ausoniæ celebrabant numina Nymphæ:

Vix Musas Latii tum coluere viri.

Cura viri lituus, clypeusque, et cassis, et hasta.

Pars propriam, positus rure, colebat humum.

Matre sub immiti ducebant pensa puellæ :

Aut plus aut solitum quæque trahebat opus.

Incalui, fateor : nec spes affulsit amanti.

Hæc quoque quo minor est, hoc magis urget amor.

Deserui cælum, Pelignaque saucius arva

Ingredior, forma dissimulante Deum.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Et modo cantantem sequor, et modo plectra moventem;
Nunc plectrum moveo, nunc prior ipse cano:
Et placui, sensi : nisi si placuisse putavi,

Scis quam de facili cornua sumat amans:
Nil tamen obtinui, vixque oscula frigida carpsi;

dedit.

Hæc quoque luctando, nec, nisi victa,
Atque aliquid volui; sed enim, probitasque pudorque
Ingenuus tenuit, simplicitasque Deæ.
Festa dies aderat, Phrygiis qua vectus ab oris
Constituit Solymus moenia prima suis.
Conveniunt matres ex ordine virque paterque
Quilibet, et quævis festa celebrat anus.
Nec pudor hic positis in vino ludere mensis,
Nec pudor instabiles nocte referre pedes.
Nympha petit latebras, prætentaque fontibus antra.
Forte illi in manibus docta Corinna fuit,
Aut aliquid Sapphus ; nec enim suus ardor amanti
Singula noscendi tempora longa dabat.
Collis humo surgit, quem cingunt undique rivi:

Sylva tegit collem, frigore grata suo.

Hortus inest sylvæ latissimus; altera pendet,

Altera pars plana est, utraque juncta sibi.

Omnis ab arbitrio locus est seclusus : ab omni,

Halantes Zephyros excipe, ventus abest.

115

129

125

130

Sol quoque abest omnis: nisi quum jam cedit, et auro 135
Illudit foliis arboribusque suo.

Fons strepit in medio, lapsusque e culmine summo,
Per flores trepidat, quos suus humor alit.
Densa salix fontem, fontem viridissima myrtus,
Rosque maris cingit; nec mea laurus abest.

Nympha petit fontem, siccaque in margine vestem

Ponit; humi vestem, cætera tingit aquis.
Membra nivem vincunt, quæ nondum sole tepescit,
Impuri nondum quam tetigere pedes.

Quæque superfuso commendant omnia rore,
Commendant speciem sponte nitentis aquæ.
Subsequor ignaram; vulgoque remotus ab omni,
Solvor in amplexus, Nympha Latina, tuos.
Sumque Deum fassus; falso negat; ultima restant:
Nec nisi cessisset viribus illa meis.

140

145

150

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

Victa pudore gemit, patriamque relinquit et urbes,
Errat et in solis incomitata locis.

Luna latet novies, totiesque recolligit ignem,

Et Solyme pretium virginitatis habet.

Mota meis favit precibus Lucina puella.

Sponte, suo blandum tempore solvit omus.

Negligit infantem, gelidaque sub arbore ponit:
Et potuit quemvis ille movere Deum.

Venit ovis, jussuque meo lac præbuit is:
Multaque mel flenti suppeditavit apis.

Indolui læsus: puerumque, altricis egentem,
Lactanti, patrio tactus amore, dedi.

Forte illic Phrygiæ matrona e sanguine gentis
Enixa est; una quæ fuit orba die.

Strix puerum rapuit : nutrixque doloribus ægra
Supposuit fœtumn, matre juvante, meum.
Deserui Nympham : visa est indigna parentis
Nomine, visa meo non satis apta toro.
Calliope sacra genitum circumtulit unda,
Et quæ de tenero nomen Amore gerit.
Nec semel ad cunas cecinit Cythereia mater,
Et puero somnos conciliavit Amor.

Vix septem addiderat bis denis mensibus annes,
Quum patrio cœpit dulcius ore loqui.
Sponte sua versus tenero decurrit ab ore,

Ad numeros veniunt verba ligata suos.

Et calet, et quovis primævus tangitur igne.
Uno hoc dissimilis, cætera matris habet.

157

160

165

1-3

[blocks in formation]
« PreviousContinue »