Page images
PDF
EPUB

>>

cophronis carmen legimus sæpe, in quo argumento qui>> dem Ovidio grandior, sed verbis apertior nobis videtur; » et cæci, qui illum interpretantur, in tanta præsertim li>> brorum copia: non tam enim per conjecturam fabulæ, » ut apud illum indagandæ fuerunt, quam colligendæ a di>> versis auctoribus scripta. » Quamobrem nemini mirum videri debet, si tot Ovidianæ mentis interpretes in plerisque locis veluti in circo Andabatarum more decertamus. A versu nimirum 255, unde Naso fabulas et historias auspicatur, ad versum 645, qui libelli postremus est, triginta supra ducentas memorantur. Interdum uno disticho tres continentur, interdum quatuor, ut illo:

Ut fuit Etæo quondam, generoque draconum,
Tisamenique patri, Callirhoesque viro;

ita ut Ovidianum hoc poematium fabularum officina vere dici possit. Causa vero a nobis suo loco afferetur, cur Ovidius obscuritati studuerit; sed et ante illum Cinna poeta, Virgilii præconio celebratus, Smyrnam, poema obscurissimum, elaboravit, quod quum vulgo non intelligeretur, Crassitius grammaticus Commentario luculento, in ipsum edito, adeo inclaruit, ut hoc epigramma de eo scriptum sit, teste Suetonio, libro de illustribus Grammaticis :

Uni Crassitio se credere Smyrna probavit :
Desinite, indocti, conjugio hanc petere.
Soli Crassitio se dixit nubere velle,

Intima cui soli nota sua exstiterint.

Smyrnam autem novennii opus fuisse Catullus et Quintilianus prodiderunt: quo fortasse respexit Horatius in epistola ad Pisones, quum præcipit, duratura poemata in nonum annum premenda esse. Nec omiserim, antiquissimos poetas de industria obscuritatem affectasse, ut Eschyli

scholiastes notavit ad Προμ. δεσμ. his verbis : Οἱ παλαιοὶ τὰ ποιήματα αὐτῶν πρῶτον μὲν αἰνίγμασι γεγράφασιν, ὕστερον δὲ καθόλου φανερῶς ἐχρῶντο τῷ λόγῳ.

CAPUT II.

GERMANUS HUIC OPUSCULO TITULUS ASSERTUS.

ANTVERPIENSIS editio arida, modo pumice Valerii expolita, hoc titulo circumfertur, P. Ovidii Nasonis Dira in Ibin, quemadmodum egregium illud poemation, cujus autorem esse Valerium Catonem grammaticum perspicaciores existimant. Verum ne Dii sinant, ut ab epigraphe recepta deflectamus, nisi libros omnes tum excusos, tum exaratos valere jubeamus; nisi denique Nasoni ipsi affingamus, qui se hoc opusculum, Libellum in Ibin inscripsisse liquido testatur vers. 51, in hunc modum :

Et neque nomen in hoc, nec dicam facta libello;

iterum versu 461:

Hæc tibi tantisper subito sunt missa libello;

qua dictione poematia quæque proprie designantur. Sic enim Ausonius Griphum suum de Ternario numero indigitat: « Latebat inter nugas meas libellus ignobilis; » paulo post << Igitur iste nugator libellus tamdiu secreta : «<

[ocr errors]

quidem, sed vulgi lectione laceratus, pervenit tandem in » manus tuas. >> Idemque Protrepticon suum de puerili studio libellum nominat epistola ad Hesperium : « Libellum, quem ad nepotulum meum, sororis tuæ filium >>> instar Protreptici luseram, venturus tibi præmisi legen» dum. » Sic etiam Papinius Silvulas suas Libellos adpel

[ocr errors]

lat, Præfatione, lib. I ad Stellam; rursus, Præfat. lib. II ad Meliorem Atedium; iterum, Præfat. lib. III ad Pollium ; et lib. IV Hendecasyl. ad Plotium. Quin etiam jurisconsulti ea carmina, quibus alicujus fama proscinditur, cujusmodi sunt ista Ovidiana, famosos libellos vocant. Hæc autem minora fortasse videbuntur, quam ut animadversione digna essent. Parum enim reipublicæ literariæ interest Dira ne, an Libellus hoc poemation inscribatur : verum legitimam scriptionem, atque ipsam Nasonis manum immutare nulli per me licebit. Ut ut sit, Nasonis votum omne in malis, monstris, morbis, exsiliis, suppliciis, plagis, mortibus, cujusmodi carmen diras appellabant, quod illæ scilicet ultrices Deæ putarentur, quarum numina precibus in hostium, aut inimicorum perniciem evocarentur. Priscum illud quidem, atque in scenis primum agitatum, mox ad recentiorum animos accommodatum, ut observatum est a Julio Scaligero, Poetices lib. I, cap. 53. Exornatur autem, ut ipse ait, sententiis non vulgaribus, et variis historiarum ambagibus, qualia scripsit Ovidius in Ibin. In Horatii Epodo aliquid imaginis est : expressior apud Catullum in Ariadna conquestione, et in quarto Æneidos. Item quæ fundit Statianus OEdipus, sumpta de Græcis tragicis, ut et Seneca Theseus ex Euripide.

CAPUT III.

ARGUMENTUM LIBELLI. QUARe callimachus APOLLONIUM IBIDIS NOMINE DEVOVERIT, CONTRA MINUTIANI, ALCIATI, BISCIOLE, ET ALIORUM SENTENTIAM. JOANNIS MEURSII LAPSUS. PHILIPPICE. ALIA SCITU DIGNA.

OVIDIUS hoc libello nescio quem sub Ibidis nomine graphice exornatum Diris devovet : causa triplex ab ipsomet affertur. Ibis Ovidii nomen ubique maledictis lacera

bat, ipsumque in invidiam atque odium apud Augustum vocabat, quo diutius Tomis exsulantem remoraretur ; tum ejus uxorem importune sollicitabat. Præterea Ovidii fortunis inhians, ipsum ad extremam inopiam redigere conabatur. Omne votum in suppliciis et mortibus, ut modo dicebam; idque Callimachi imitatione, qui in Apollonium Rhodium, Argonauticorum scriptorem, Ibidis nomine notatum, libellum scripsit, de quo Suidas in Καλλίμαχος. ἔστι δὲ ποίημα ἐπιτετηδευμένον εἰς ἀσάφειαν καὶ λοιδορίαν, εἴς τινα ἴβιν, γενόμενον ἐχθρὸν τοῦ Καλλιμάχου· ἦν δὲ οὗτος Απολλώνιος, ὁ γράψας τὰ Αργοναυτικά. « Est autem poema de in>>dustria compositum obscure, continens contumeliosam » insectationem in quemdam Ibin, qui fuerat inimicus Cal» limachi : erat autem hic Apollonius, ille qui Argonau» tica scripsit. » Quare dejerare ausim Callimachi manes, eundem Apollonium esse, quem ille hymno εἰς Απόλλωνα, ipsam invidiam αύξητικῶς appellat his versibus :

ὁ φθόνος Απόλλωνος ἐπ ̓ οὔατα λάθριος εἶπεν·

Οὐκ ἄγαμαι τὸν ἀοιδὸν, ὃς οὐδ ̓ ὅσα πόντος ἀείδει.
Τον φθόνον Ωπόλλων ποδὶ τ ̓ ἤλασεν, ὧδε τ' ἔειπεν
Ασσυρίου ποταμοῖο μέγας ῥόος, ἄλλα τὰ πολλὰ
Λύματα γῆς καὶ πολλὸν ἐφ ̓ ὕδατι συρφετὸν ἕλκει.
Δηοῖ δ ̓ οὐκ ἀπὸ παντὸς ὕδωρ φορέουσι Μέλισσαι,
Αλλ' ήτις καθαρή τε καὶ ἀχράαντος ἀνέρπει,
Πίδακος ἐξ ἱερῆς ὀλίγη στιβὰς ἡ ἄκρον ἄωτον

Χαῖρε ἄναξ· ὁ δὲ Μῶμος, ἵν ̓ ὁ φθόρος, ἔνθα νέοιτο.

Quos quum alii totidem Latinis expresserint, quid impedit, quominus et nos id tentemus? interdum enim Latias Musas nostras inter Græcas luxuriari sinimus:

Livor Apollineas occulte dixit in aures :

Non miror vatem, qui non canit æquoris instar ;

Livorem pepulit simul ille, simulque locutus.
Assyrius late fluit amnis, at ille palustris
Illuviem terræ sordesque volutat in undis.
Non quovis Cereri libant e fonte Melissæ,
Sed qui limpidus est, et limi prosilit expers,
Sacro fonte latex parvus, flos summus aquarum.
Salve, rex,
abeat quo crux erit invidus ille.

nai

Causam autem profert Nicodemus Frischlinus in vita Callimachi græce conscripta : Εἰς ὃν καὶ ποίημα ἐπιτετήδευκε διὰ τὸ προσποιητικὸν ἐκεῖνον εἶναι τῶν Καλλιμάχου βιβλίων, καὶ ἀλλο τρίων πόνων· ὠνόμασε δ' αὐτὸν κρυπτικῶς ἔβιν, ὡς καὶ Νάσων ὁ ποιη TH'S OUTW пws μaρtupei. « In hunc Callimachus, quod suos ille » libros sibi arrogaret, et alienos labores pro suis vendi

taret, maledicum carmen edidit, ipsumque Apollonium >> suppresso nomine Ibin nominavit, quemadmodum Ovi» dius testatur. » Hæc ille, quod apud alium notæ melioris auctorem non memini me legere, nisi quod hunc versum, qui apud eumdem Apollonium exstat, Argonaut. lib. I, pag. 64 editionis Stephaneæ,

Καὶ τὰ μὲν ὡς ἔμελλα μετά χρόνον ἐκτελέεσθαι,

Callimachi versum esse ab Apollonio usurpatum, vetus ipsius Apollonii scholiastes asserit. Nicodemum autem Frischlinum quum in testimonium adduxi, miseret me acerbissimi ejus fati: nam, quum ob ea, quæ ore nimis libero effutiisset in viros nobilissimos, Moguntiæ in carcerem conjectus esset, indeque deductus foret in Wurtembergici soli arcem Hohenauracensem quo captivitatem effugeret, pannos discidit, ut, his colligatis, se demitteret ; sed hujusmodi funis perfidia in alias aliasque petras præceps datus, confractis membris exspiravit. Cæterum Callimachus Apollonium Ibidis nomine, quæ est avis Ægyptia, notum esse voluit, non propter ejus spurcitiam, cui

« PreviousContinue »