Page images
PDF
EPUB

rostri aduncitate per eam se partem proluere insitum est, qua redduntur ciborum onera, ut Minutianus grammaticus apud Cœlium Rhodiginum, Antiq. Lection. lib. XIII, cap. 1; Alciatus, Emblemate 86; Zarottus, et plerique grammaticorum existimant; nec etiam, quod libellus Callimachi diris et exsecrationibus esset refertus, quæ serpentium instar, quibus Ibis vescitur, Apollonium morderent ac lacerarent (quæ sententia est Lælii Bisciola in Horis subcesivis, lib. V, cap. 18): sed ut Apollonius, qui Alexandrinus erat, aliqua ex parte indicaretur. Quamvis enim Rhodius diceretur, Alexandrinum tamen fuisse prodidit Strabo, lib. XIV, pag. 45 editionis a Casaubono recognitæ, his verbis : Διονύσιος δὲ ὁ Θράξ, καὶ Ἀπολλώνιος ὁ τοὺς ̓Αργοναύτας ποιήσας, Αλεξανδρεῖς μὲν, ἐκαλοῦντο δὲ ῥόδιοι. « Dio

>>

nysius vero Thrax, et Apollonius, Argonauticorum con>> ditor, Alexandrini quidem fuerunt, sed nominati sunt » Rhodii. » Απολλώνιος Suidas : Αλεξανδρεὺς ἐπῶν ποιητὴς διατρίψας ἐν Ρόδῳ, υἱὸς Σιλλέως. Item anonymus auctor, qui scripsit γένος Απολλωνίου τοῦ Ροδίου: quanquam Ælianus, de Ani malibus, lib. XV, cap. 23, eum Naucratitam facere videtur. Sed utcunque est, Ægyptus patria fuit: Naucratis enim urbs est Ægypti. Quamobrem longe fallitur Joannes Meursius, qui, Syntagmate de Apolloniis, pro diversis habet Rhodium et Alexandrinum, Sillei filium, qui Eratostheni in Alexandrinæ bibliothecæ præfectura successit. Ovidius autem, Callimachi exemplo inimicum suum Ibin appellasse videtur, quemadmodum Tullius Orationes suas in Antonium, Demosthenis imitatione, Philippicas inscripsit, uti etiam Trogus Pompeius historias suas, æmulatione Theopompi, qui Philippicas scripserat. Sed magis est ut credam Nasonis adversarium Ibidis nomine designatum, quod is revera Ægyptius esset, qua de re sequenti capite disseremus:

nam et Aristophanes in Avibus Lycurgum Ibin nominavit, propterea quod genere et moribus Ægyptius esset, ut vetus Aristophanis scholiastes exponit.

>>

CAPUT IV.

IBIDIS NOMEN CONJECTURA PERQUISITUM, FORTE COMPERTUM.

NASCITUR sua sponte obscuritas ex istis privatarum rerum historiis, quibus etiam Naso dedita opera tenebras effundit, ut arduum sit, tam densis nebulis veri scintillam exsculpere. Ego tamen, incusso ad illum tenebricosæ vetustatis pyriten chalybe, non mediocrem lucem expressurum me confido. Sed, antequam sententiam roger, operæ pretium est veterem grammaticum audire, qui, teste Cœlio Rhodigino, Antiq. Lect. lib. XIII, cap. 1, Corvinum esse prodidit, quem hic Naso sale et resina confricat. Ejus verba sunt: << Illub obiter adnotarim, in Cæcilii Minutiani Apu» leii Fragmentis observatum, annis septem in exsilio, consumptis functum esse fato Ovidium, qua die Titus quo» que Livius decesserit; structum item illi a Barbaris per » multas lacrymas tymbon ante januam. Auctor idem Mi»> nutianus est, Corvinum ab Ovidio adpellatum fuisse Ibin, ex avis fœditate, cui ventrem rostro purgare in» situm sit, et hoc ex Callimachi imitatione: pulsum quo>> que in exsilium, quod Augusti incestum vidisset. » Hæc ille, quorum fides esto penes auctorem, qui nondum lucem vidit, unique Cœlio Rhodigino notus fuit, uti jam antea pronuntiavit Lilius Gyraldus, de Poetarum historia, Dialog. 4. An Corvinus, quisquis ille fuerit, in Libya natus est, ubi scilicet Ibin natales habuisse declarat Ovidius in his :

>>

Qui simul impuræ matris prolapsus ab alvo est,
Cinyphiam fœdo corpore pressit humum?

Item vers. 513, ubi leænas, quibus scatet Africa, Ibidis populares vocat. Verum enim vero, si conjecturæ locus detur, dicam quid ego sensero, et, ut apud Plautum Trachalio, promittam capillum, incipiamque hariolari. Neque enim cymbalum illud mundi Appionem grammaticum imitandum mihi proposui, qui teste Plinio, lib. XXX, cap. 2, prodidit, se evocasse umbras ad percontandum Homerum, qua patria, quibusve parentibus genitus esset; non tamen ausum profiteri, quid sibi respondisset. Non Georgium Joachimum Rheticum, Copernici discipulum, quem ferunt, dum in motu Martis hæreret mirabundus, neque se explicaret, ad Genii familiaris oraculum confugisse : atque hinc exasperatum Dæmona sciscitatoris importuni caput ad imminens laquear afflixisse, iterumque dimissi corpus ad pavimentum proturbasse, addito responso; hunc esse motum Martis, ut refert Joannes Keplerus, epistola dedicatoria ad Rudolphum imperatorem. Tota res conjecturis peragetur. Itaque suspicor C. Julium Hyginum esse, quem Ovidius ficto nomine Ibin appellat. Illum inquam, de quo Suetonius, libro de Illustribus Grammaticis, retulit in hæc verba «< Caius Julius Hyginus, Augusti libertus, >> natione Hispanus, etsi nonnulli Alexandrinum putant, >>. et a Cæsare puerum Romam advectum Alexandria capta; >> studiose et avide imitatus est Cornelium Alexandrum, grammaticum græcum, quem propter antiquitatis notio» nem Polyhistorem multi, quidam Historiam vocabant. » Præfuit Palatinæ bibliothecæ, nec multo secius plurimos docuit, fuitque Ovidio poetæ familiarissimus, et Caio >>> Licinio consulari historico, qui eum admodum paupe>> rem decessisse tradit, et liberalitate sua, quoad vixit, sus

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

» tentatum. Hujus libertus fuit Julius Modestus, in studiis atque doctrina vestigia patroni secutus. » Hæc ille, cujus verba diligenter et acri judicio perpensa non levem suspicioni meæ ansam præbere videntur. Quum enim Hyginum Ovidio familiarissimum fuisse dicit, ubi modo vel in omnibus utriusque monumentis tantæ necessitudinis vestigium exstat? Ovidius ad uxorem, ad Carum, ad Perillum, ad Brutum, ad Maximum, ad Rufinum, ad Græcinum, ad Messalinum, ad Severum, ad Flaccum, ad Germanicum, ad Solanum, ad Atticum, ad Cottam, ad Cotim, ad Suillium, ad Albinovanum, ad Gallionem, ad Tuticanum epistolas mittit, ad Hyginum vero nullam. An forte ille est ad quem suppresso nomine toties scribit? neutiquam. Hyginum enim admodum pauperem decessisse Tranquillus ait; alterum divitem, atque opibus abundantem fuisse, Naso diserte prodidit his versibus, quos ad amicum mittit, cujus nomen consulto præterit, Tristium, IV, El. v: O! mihi dilectos inter sors prima sodales,

Unica fortunis ara reperta meis;

Cujus ab adloquiis anima hæc moribunda revixit,

Ut vigil infusa Pallade flamma solet;

Qui veritus non es portus aperire fideles,

Fulmine percussæ confugiumque rati;

Cujus eram censu non me sensurus egentem,
Si Cæsar patrias eripuisset opes.

Deinde in ea epistola uxor, liberi et frater ejus, ad quem scripta est, commemorantur, quorum Suetonius, cæteroqui non omissurus, nullam mentionem habet. Unum autem et eumdem esse animadverto, ad quem Ovidius tacito nomine literas iterum atque iterum dedit. Ipsemet enim testis est, de Ponto, lib. III, Eleg. VI, ubi familiarem quemdam his verbis adloquitur:

Ipse ego, quod primo scripsi sine nomine vobis,

Vix excusari posse mihi videor.

[ocr errors][merged small]

Una tamen est quæ ad Hyginum scripta videtur, nempe tertia, de Ponto, lib. IV: amicum enim quemdam taxat, et eum nota levitatis inurit, quod, quum a teneris annis secum arctissimo necessitudinis vinculo junctus fuerit, tandem in adversa fortuna non modo eum deserat, sed nequidem cognovisse simulet. Ejus est initium, Conquerar, an taceam? Qua quidem epistola facile crediderim eumdem ab Ovidio notari, in quem ipse nunc invehitur; nam quod ait: Sed et insultare jacenti

Te mihi, nec verbis parcere fama refert;

repetere videtur in Ibin, hoc modo:

Vulneraque immitis requiem quærentia vexat,
Jactat et in toto verba canina foro;

et paulo post :

At tibi, calcasti qui me, violente, jacentem,
Qua licet, heu! misero debitus hostis ero.

Hanc autem elegiam in Hyginum conscriptam esse verisimile est, quum enim inquit :

Ille ego sum, quanquam non vis audire, vetusta
Pæne puer puero junctus amicitia.

Dixit pane, quia, teste Suetonio, Hyginus Alexandria puer advectus erat, et Ovidio familiarissimus fuit. Rursus ubi sic: Ille ego judiciis unica Musa tuis.

Illum apprime literatum, atque etiam criticum esse innuit, qualem fuisse constat Hyginum, cujus in Virgilium Commentaria laudantur ab A. Gellio. Jam vero quum nullam apud Ovidium apertis verbis Hygini mentionem fieri liqueat, subortum equidem inter ipsos dissidium suspicari licet, quod Hyginus Ovidii exsulantis uxorem, ob pristinam cum illo consuetudinem procul dubio sibi notissimam, sollicitare ausus esset, ejusque facultates ab Augusto, cujus libertus erat, impetrare conaretur. Proinde

« PreviousContinue »