In codice poematiorum veterum longe antiquissimo, quem apud V. C. Petrum Scriverium vidi, Ovidio hoc epigramma ineditum adscribebatur: Jam nitidum liquidis Phœbus jubar intulit undis, Emeritam renovans Tethyos amne facem. Adludunt teneri tremulis cum matribus agni, In eodem codice argumenta librorum Virgilianorum nostro nomen ostentabat : Quum foderet ferro castum Lucretia pectus, Ante virum sanguis, spiritus ante Deos. Sed jam satis: nam illas ineptissimorum hominum de Pulice, Philomela, et his similes nugas quis Ovidio adscribi patienter aut æquo animo ferat? Carmen etiam panegyricum ad Pisonem ad alia jam castra jure optimo transivit. FINIS FRAGMENTORUM. APPENDIX OVIDIANA QUE CONTINET VITAM OVIDII A VARIIS CONSCRIPTAM ET ALIA QUÆ VIRI DOCTI DE OVIDIO SCRIPSERUNT. P. OVIDII NASONIS VITA, EX VETUSTO CODICE POMPONII LÆTI, CUJUS APOGRAPHUM EXSTAT IN VATICANA BIBLIOTHECA. PUBLIUS OVIDIUS NASO a. d. XII kal. April. Sulmone in Pelignis natus est, quo anno bello Mutinensi P. Hirtius et C. Pansa coss. diem obiere: honoribus Romæ functus; fuit enim arbiter et triumvir, et judicium inter centumviros dixit. Sub Plotio Grippo literis eruditus: deinde apud Marcellum Fuscum rhetorem, cujus auditor fuit, optime declamavit. Admirator plurimum Porcii Latronis fuit, quem adeo studiose audivit, ut multas ejus sententias in versus suos transtulerit. Bonus declamator, et ingeniosus habitus est; et carmine et licenter scripsit, prosa ingenii sui adeo amator, ut ex iis, quæ dixit, etiam precantibus amicis nihil mutaverit. In carminibus vitia sua non ignoravit, sed amavit. Militavit sub M. Varrone. Julio Græcino Grammatico familiaris. Tandem, quùm venisset in suspicionem Augusti, creditus sub nomine Corinna amasse Juliam, in exsilium missus est : exsulavit Tomis ibique decessit annum agens LX novissimum. P. OVIDII NASONIS VITA AB ALDO PIO MANUTIO, EX IPSIUS OVIDII OPERIBUS COLLECTA. FUIT Ovidius Sulmonensis: quod ipse sic testatur in Tristibus, lib. IV, Eleg. IX: Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, Millia qui novies distat ab urbe decem; et in Fastis, ubi etiam a Solymo Sulmonem denominatum dicit, lib. IV: Hujus erat Solymus Phrygia comes unus ab Ida, A quo Sulmonis mœnia nomen habent. "Sulmonis gelidi patriæ, Germanice, nostræ : Me miserum, Scythico quam procul illa solo est! Est autem Salmo in Pelignis, quod ipse sic in Amor. lib. II, Eleg. I: Hæc quoque composui, Pelignis natus aquosis, Ille ego nequitia Naso poeta meæ ; et in tertio, Eleg. XV: Mantua Virgilio gaudet, Verona Catullo; Pelignæ gentis gloria dicar ego. Fuit ex equestri natus familia, ipso dicente in Trist. lib. IV, Eleg. x: Si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres, et Fastorum, lib. VI: Sancte pater patriæ, tibi plebs, tibi curia nomen Idem ait et in Ponto, lib. IV, Eleg. VIII: |