Page images
PDF
EPUB

TRANSLATIONS OF ENGLISH VERSES

From the Fables of Gay

LEPUS MULTIS AMICUS

10

Lusus amicitia est, uni nisi dedita, ceu fit,

Simplice ni nexus fædere, lusus amor. Incerto genitore puer, non sæpe paternæ

Tutamen novit deliciasque domûs : Quique sibi fidos fore multos sperat, amicus

Mirum est huic misero si ferat ullus opem. Comis erat, mitisque, et nolle et velle paratus

Cum quovis, Gaii more modoque, Lepus.
Ille, quot in sylvis et quot spatiantur in agris

Quadrupedes, nôrat conciliare sibi;
Et quisque innocuo invitoque lacessere quenquam

Labra tenus saltem fidus amicus erat.
Ortum sub lucis dum pressa cubilia linquit,

Rorantes herbas, pabula sueta, petens, Venatorum audit clangores ponè sequentum,

Fulmineumque sonum territus erro fugit. Corda pavor pulsat, sursum sedet, erigit aures,

Respicit, et sentit jam prope adesse necem. Utque canes fallat, latè circumvagus, illuc,

Unde abiit, mirâ calliditate redit;
Viribus at fractis tandem se projicit ultro

In mediâ miserum semianimemque viâ.
Vix ibi stratus, equi sonitum pedis audit, et, oh spe

Quam lætâ adventu cor agitatur equi!
Dorsum (inquit) mihi, chare, tuum concede, tuoque

Auxilio nares fallere vimque canum.
Me meus, ut nôsti, pes prodit-fidus amicus

Fert quodcunque lubens, nec grave sentit, onus.
Belle miselle lepuscule (equus respondet), amara

Omnia quæ tibi sunt, sunt et amara mihi.
Verum age-sume animos—multi me pone bonique

Adveniunt, quorum sis citò salvus ope.

20

30 Proximus armenti dominus bos solicitatus

Auxilium his verbis se dare posse negat. Quando quadrupedum, quot vivunt, nullus amicum

Me nescire potest usque fuisse tibi,
Libertate æquus, quam cedit amicus amico,

Utar, et absque metu ne tibi displiceam;
Hinc me mandat amor. Juxta istum messis acervum

Me mea, præ cunctis chara, juvenca manet;
Et quis non ultro quæcunque negotia linquit,

Pareat ut dominæ, cum vocat ipsa, suæ ! Neu me crudelem dicas—discedo—sed hircus,

Cujus ope effugias integer, hircus adest.
Febrem (ait hircus) habes. Heu, sicca ut lumina languent!

Utque caput, collo deficiente, jacet!
Hirsutum mihi tergum ; et forsan læserit ægrum;

Vellere eris melius fultus, ovisque venit.
Me mihi fecit onus natura, ovis inquit, anhelans

Sustineo lanæ pondera tanta meæ;
Me nec velocem nec fortem jacto, solentque

Nos etiam sævi dilacerare canes.
Ultimus accedit vitulus, vitulumque precatur

Ut periturum alias ocyus eripiat.
Remne ego, respondet vitulus, suscepero tantam,

Non depulsus adhuc ubere, natus heri?
Te, quem maturi canibus validique relinquunt,

Incolumem potero reddere parvus ego?
Præterea, tollens quem illi aversantur, amicis

Forte parum videar consuluisse meis. Ignoscas oro. Fidissima dissociantur

Corda, et tale tibi sat liquet esse meum. Ecce autem ad calces canis est! te quanta perempto . Tristitia est nobis ingruitura !-Vale !

50

AVARUS ET PLUTUS

Icta fenestra Euri flatu stridebat, avarus

Ex somno trepidus surgit, opumque memor. Lata silenter humi ponit vestigia, quemque

Respicit ad sonitum respiciensque tremit; Angustissima quæque foramina lampade visit,

Ad vectes, obices, fertque refertque manum. Dein reserat crebris junctam compagibus arcam,

Exultansque omnes conspicit intus opes.

20

Sed tandem furiis ultricibus actus ob artes
Queis sua res tenuis creverat in cumulum,

10 Contortis manibus nunc stat, nunc pectora pulsans

Aurum execratur, perniciemque vocat;
O mihi, ait, misero mens quam tranquilla fuisset,

Hoc celâsset adhuc si modo terra malum !
Nunc autem virtus ipsa est venalis ; et aurum

Quid contra vitii tormina sæva valet?
O inimicum aurum ! O homini infestissima pestis,

Cui datur illecebras vincere posse tuas ?
Aurum homines suasit contemnere quicquid honestum est,

Et præter nomen nil retinere boni.
Aurum cuncta mali per terras semina sparsit;

Aurum nocturnis furibus arma dedit.
Bella docet fortes, timidosque ad pessima ducit,

Fædifragas artes, multiplicesque dolos,
Nec vitii quicquam est, quod non inveneris ortum

Ex malesuada auri sacrilegâque fame.
Dixit, et ingemuit; Plutusque suum sibi numen

Ante oculos, irâ fervidus, ipse stetit.
Arcam clausit avarus, et ora horrentia rugis

Ostendens, tremulum sic Deus increpuit. Questibus his raucis mihi cur, stulte, obstrepis aures ?

Ista tui similis tristia quisque canit. Commaculavi egone humanum genus, improbe? Culpa,

Dum rapis, et captas omnia, culpa tua est.
Mene execrandum censes, quia tam pretiosa

Criminibus fiunt perniciosa tuis ?
Virtutis specie, pulchro ceu pallio amictus

Quisque catus nebulo sordida facta tegit.
Atque suis manibus commissa potentia durum

Et dirum subito vergit ad imperium.
Hinc, nimium dum latro aurum detrudit in arcam,

Idem aurum latet in pectore pestis edax;
Nutrit avaritiam et fastum, suspendere adunco

Suadet naso inopes, et vitium omne docet.
Auri at larga probo si copia contigit, instar

Roris dilapsi ex æthere cuncta beat :
Tum, quasi numen inesset, alit, fovet, educat orbos,

Et viduas lacrymis ora rigare vetat.
Quo sua crimina jure auro derivet avarus,

Aurum animæ pretium qui cupit atque capit? 50 Lege pari gladium incuset sicarius atrox

Cæso homine, et ferrum judicet esse reum.

30

[ocr errors]

PAPILIO ET LIMAX
Qui subito ex imis rerum in fastigia surgit

Nativas sordes, quicquid agatur, olet.

TRANSLATION OF A SIMILE IN PARADISE Lost

So when, from mountain tops, the dusky clouds
Ascending, &c.—(ii. 488.)

QUALES aërii montis de vertice nubes
Cum surgunt, et jam Boreæ tumida ora quiêrunt,
Cælum hilares abdit, spissâ caligine, vultus :
Tum si jucundo tandem sol prodeat ore,
Et croceo montes et pascua lumine tingat,
Gaudent omnia, aves mulcent concentibus agros,
Balatuque ovium colles vallesque resultant.

TRANSLATION OF DRYDEN'S EPIGRAM ON Milton.

Tres tria, sed longe distantia, sæcula vates

Ostentant tribus e gentibus eximios. Græcia sublimem, cum majestate disertum

Roma tulit, felix Anglia utrique parem. Partubus ex binis Natura exhausta coacta est,

Tertius ut fieret, consociare duos.

Motto FOR A CLOCK Quæ lenta accedit, quam velox præterit hora | Ut capias, patiens esto, sed esto vigil ! Slow comes the hour; its passing speed how great! Waiting to seize it-vigilantly wait!

NOTES

« PreviousContinue »