PRAEFATIO. Quid in edendis et nunc iterum repetendis ecclesiae nostrae Libris Symbolicis egerim, in prolegomenis ad singulos libros observatum est, illud quidem, quod per arctos hujus negotii fines licuit, ut scilicet angustioribus quoque studiosae juventutis rebus consuleretur, numerique paginarum Rechenbergiani in hac ipsa editione retinerentur. *) Quibus tamen quum loci singuli non accuratius designati essent, utpote in libris, quorum singulae inprimis sententiae testimoniorum loco laudantur, haec potissimum opera superesse videbatur, quam Robertus Stephanus in Codice Sacro et Antonius Contius in Corpore Juris Canonici digerendo collocaverunt, ut capitum particulae [versus] numeris distinctae in margine nota *) Quapropter uterque etiam numerus in editione Christiani II. prima post paginam 640. operarum vitio repetitus, ut per omnes Rechenbergii editiones, ita etiam in nostris retinebatur. In his autem particulis, quas editiones Rechenbergianae, non prorsus sibi constantes, nunc in hanc nunc in alteram paginam receperunt, sextae editionis, quae a. 1725. prodiit, vestigiis institimus. rentur. Quod vero curis primis ipsissimum scribendi cujusque verbi modum, qui in editione cujusque libri principe exstat, religiose ac laboriose servavi, nunc redeundum esse videbatur ad receptum nostratibus scribendi morem, nam saeculi decimi sexti homines tam incuriose in literis verborum exscribendis versati sunt, ut talis scripturae inconstantia in dogmatico tabularum ecclesiae publicarum usu oculos quasi offenderet, nec video, cuinam usui esse possit scire et oculis cernere, Melanchthonem nunc justitiam nunc justiciam scripsisse. In his tamen antiquitatis documentis, quae meo jure prolegomenis inserui, priorem sedulitaten literariam retinere placuit. Caeterum ut in toto libro, ita in prolegomenis exarandis hoc tantummodo spectavi, ut, omnibus de rerum usu et intellectu disputationibus missis, fidi editoris partibus satisfieret ea religione, quae par est publicis ecclesiae monumentis. PROLEGOMENA. Koecher, Bibl. theol. symb. et catech. Guelph, et Jen. 751-69. 2 T. Feuerlini Bibl. symb. evang. Luth. Goett. 752. locupl. ed. J. B. Riederer. Nor. 768. 2 T. — J. B. Carpzov, Isag. in Libros Ecc. Luth. symb. Op. posthum. a J. Oleario contin. ed. J. B. Carpzov, [filius] Lips. 665. 75. 91. 99. 725. 4. B. v. Sanden, Theol. symb. Luth. Fref. 688. 4. J. G. Walch, Introd. in Libros Ecc. Luth. symb. Jen. 732. 4. S. 3. Baumgarten, Erleutr. d. im chr. Concrdnb. enth. symb. Schriften. Hal. 747. 761. C. G. F. Walch, Breviar. Theol. symb. Goett. 765. 784. Semler, Appar. ad Libros symb. Hal. 775. Jens Moeller, Comp. Theol. symb. Stockh. 793. J. A. H. Tittmann, Institt. symb. Lips. 811. Velin, Verf. e. hist. literar. Darst. d. symb. Schriften d. chriftl., bef. der luth. K. Nürnb. 829. E. Köllner, Symbolik der luth. K. Hamb. 837. Add. quae Rechenberg, Pipping, Pfaff et Mich. Weber Libris symb. ab ipsis editis adjecerunt. Loc. I. DE TRIBUS SYMBOLIS CATHOLICIS. C. G. F. Walch, Bibl. symb. vetus. Lemg. 770. A. Hahn, Bibl. d. Sym bole u. Glaubensregeln d. apoft. kath. K. Bresl. 842. — J. G. Voss, Dss. de trib. Symb. Amst. 642. 662. 4. in Opp. T. VI. Usserius, Diatr. de Rom. Symb. Lond. 647. Ox. 660. 4. recus. c. Annal. Gen. 722 f. Kiesling, de usu Symb. Lips. 753. Rufinus, Expos. in Symb. Ap. in Ejusdem, Cypriani et Hieronymi Opp. Augustinus, de fide et Symb. Opp. ed. Bened. T. VI. p. 111. De Symb. ad Catech. srm. I. T. VI. p. 399. L. Danaeus, Expl. Symb. Ap. Gen. 587. 592. J. Pearson, Expos. on the Creed. Lond. 659. ac saep. f. (Lat. intrp. S. J. Arnoldo) Fref. ad Viad. 691. 4. ed. P. E. Jablonsky. 741. 4. M. Amyrald, Exercitt. in Symb. Ap. Salm. 663. H. Witsius, Exercitt. scr. in Symb. Ap. et Or. Dom. Franeq. 681. 689. Amst. 697. 4. Bas. 739. 4. [P. King] History of the Ap. Creed with critical obss. Lond. 702. 703. In lat. transl. (B. G. Olearius) Lips. 706. Bas. C. Crucigeri Enarr. Symb. Nyc. c. praef. Melanchth. Vit, 548. Melioris notae edt. posterior Bas. s. n. et à. J. C. Suiceri Symb. Nic. Const. expos. Traj. ad Rh. 718. 4. - Venant, Fortunati Exp. fidei cath. in Muratori Anecdot. T. II. Bruno Herbipol. Cmimtr. in Symb. Ath. in Bibl. PP. max. T. XVIII. p. 345. Parei Notae in Symb. Ath. 618. G. E. Tenzeli Judicia eruditorum de Symb. Ath. Goth. 687. 12. Montfaucon, de Symb. Quicunque, in Opp. Ath. 698. T. II. D. Waterland, critical hist. of the Ath. Creed. Camb. 724. D. M. Speroni, de Symbol. vulgo Ath. Patav. dss. II. 750 sq. 768. SYMBOLUM APOSTOLICUM), a Baptismi formula profectum, sensimque studiis privatis ac provincialibus ad haereticos discernendos auctum, tota in ecclesia post Synodum Nicaenam convaluit, singulis etsi formulis Graecis Latinisque fluctuans, quarum quae nunc obtinet, S. VI. in ecclesia Rom. firmata est, exemplo, quod Usserius e Psalterio Papae Gregorii protulit [U.], maxime consentanea. Formulae huic publicae praecipuam lectionis varietatem subjecimus, con ferentes fidei regulam Tertulliani [T.] alteram ; Novatiani [N.] fragmentum; Orientale [0.], Romanum antiquius [R.] et Aquilejense [A.], Symbola per Rufinum conservata; Ecclesiae Hispanicae [H.] antiquum et Symbolum Graecum Marcelli Ancyrani [M.], ab Epiphanio traditum2). SYMBOLUM NICAENUM Secundum Nicaena decreta a. 325. et Constantinopolitana a. 381. exeunte S. compositum, et Conciliis posterorum oecumenicis ratum est. In Romana, quam expressimus formula, quae Patres Constant. contra Macedonium praecipue, jam antea non ignota3), addiderunt"), necnon quod ecclesia Rom. ab Hispanis Germanisque post S. VIII. adoptavit), [illud C. hoc R.] notavimus. SYMBOLUM ATHANASIANUM ficto Athanasii nomine veraque fidei ecclesiasticae designatione publicam e S. VII. auctoritatem sibi conciliasse videtur). Ad Nestorium Eutychemque respectus habitus saeculum post V. natale significat, originem Latinam exemplorum Latinorum consensus, Graecorum varietas prodit. Formulam receptam typis exscribi ita jussimus, ut variae nonnullae lectiones, quas e codicibus melioris notae Montfaucon et Waterland attulerunt, subjicerentur. Haec tria Symbola oecumenica, usu ecclesiae Rom. solemni recepta, ecclesia evangelica, ut catholicam se profiteretur, sacrosancta retinuit. 1) Nomen ab incorrupta doctrinae apostolicae integritate tractum apostolicae compositionis fabulam peperit, alto antiquitatis silentio formularumque varietate explosam, quam primus a majoribus scilicet traditam Rufinus 1. c. commemoravit, Pseudo-Augustinus exposuit, (August. Opp. ed. Bened. T. V. p. 280.) Laurentius Valla (Antidt. in Poggium. L. IV. p. 223.) et Erasmus (Praef. ad Matth. ac Declaratt. ad censuram Facult. Paris. tit. 11. decl. 36. Opp. T. IX. p. 700.) dubia moverunt, Baronius (ad a. 44. §. 17.) adhuc et Centuriatores Magdeb. (C. L. L. II.) strenue defenderunt. Cf. J. A. Fabricii Cod. apoc. N. T. T. III. p. 339 sqq. 2) Ex formulis, quas Walchius et Hahnius in Bibll. recensuerunt, illas selegimus, Twestenii (Die öfum. Symb, u. d. A. Conf. Kiel, 816.) vestigiis ingressi, qui tamen Rufini Symbolum Romanum ac Marcelli Graecum exscribendum curavit, quippe antiquiora. At in Libris symbolicis auctoritas ecclesie, non antiquitatis, spectanda est, quae si praevaluisset, ulterius usque ad Baptismi formulam recedendum esset. 3) Leguntur in Epiphanii Ancorato a. 374. conscripto. 4) Symbolum Nicaenum integrum, quod quominus evulgaret, se religione impeditum esse, Sozomenus (1, 20.) fatetur, ex Eusebii ad Caesareens. Ep. apud Theodor. I, 12, et Socrat. I, 8, ex Athanasii Ep. ad Jovian. aliisque patet. 5) Conc. Aquisgranense a. 809. a Leone III. impetrare nondum potuit, ut verbum filioque in Symbolum insereretur. Cf. Mansi, Concill. Collectio. T. XIV. P. 18 sq. 6) Primum monumentum adhuc ambiguum canon exstat, quem S. Leodegarius in Conc. Augustodunensi a. 670. sanxit:,,Si quis Clericus Symbolum, quod S. inspirante Spiritu Apostoli tradiderunt, et fidem S. Athanasii Praesulis irreprehensibiliter non recensuerit, ab Episcopo condemnetur." J. Sirmondi Conc. antiq. Gall. Par. 629 sq. T. I. p. 507. Loc. II. DE CONFESSIONE AUGUSTANA. Förstemann, Urkundenbuch zu d. Gesch. d. Reichst. zu Augsb. im J. 1530. Hal. 833-5. 2 B. Heinse, genannt Brüd, Gesch. d. Handlungen in d. Sache d. heil. Glaubens a. d. Reichstage z. Augsb. 1530. [Förstemann, Archiv f. b. Gesch. d. Ref. Hal. 831. B. I. §. 1.] Luthers Werke, hrsg. v. Walch. B. XVI. S. 734-2143. Luthers Briefe, hrsg. v. de Wette. B. IV. S. 1-180. Melanchthons Briefe im Corpus Reff. ed. Bretschn. T. II. Beitrag z. Gesch. d. Reichst, zu Augsb. [Sirobels Miscell. B. II. S. 3 ff. B. III. S. 193 ff.] - Wigand, Hist. de A. C. Regiom. 574. Kilon. 713. Chyträus, Hift. v. A. C. Roft. 576. 4. Frff. 577. 580, 600. f. Gisl. 599. 4. Ipso interp. Hist. C. A. Fref. 578. 587. 4. G. Coelestini H. Comitior. aug. Frcf. ad Viad. 577. 4. 599. 4 T. f. 3. 3. Müller, Hift. v. d. evang. Ständte Proteft. in suppl. Seckend. Jen. 705 4. . . Cyprian, Hift. d. A. C. Goth. 730. 731. 4. Salig, vollst. Hift. d. A. C. u. brs. Apel. Hal. 730-5. 3 T. 4. Rotermund, Gesch. d. zu Augsb. übergeb. Glaubensbek. Hann. 829. Rudelbach, d. A. T. aus u. nach d. Quellen. Lpz. 829. u. hist. krit. Einl. in d. A. C. Dresd. 841. Facius, Gesch. d. Reichst. zu Augsb. Lvz. 830. Fikenscher, Gesch. d. Reichst. z. Augsb. Nürnb. 830. Hane, Hist. crit. A. C. Hmb. 732. 4. . . Weber, krit. Gesch. d. A. C. Frlf. 783 f. 2 T. Danz, d. A. C. nach Gesch., Inhalt u. Bedeutung. Grundr. 3. Vorleff. Jen. 829. Eichstadius, de A. C. orig., consil. et usu. Jen. 830. §. 1. CONFESSIO AUGUSTANA, Apologiae nomine primum veniens, per Melanchthonem, Actorum Marpurgensium1), Articulorum Saxonicorum) atque imprimis Suobacensium 3) et Torgaviensium) vestigia secutum, conscripta est, quae publica fidei professio ad componenda religionis dissidia, Carolo V. jubente), ab Ordinibus protestantibus exhiberetur. Adumbratio certe Luthero laudata), expolita deinde formula Magistratibus ac Theologis, quotquot aderant, evangelicis comprobata, in Comitiis, a 1530. Augustae celebratis, d. 25. Junii per Ch. Baierum, Cancellarium Saxonem, patrio sermone recitata, Latinum vero Germanicumque exemplum per G. Pontanum, Baieri collegam, Imperatorí traditum est, nominibus Ordinum Imperii evangelicorum subscriptis utrumque confirmatum. 1) Was zu Marpurgk in Heffen, vom Abendtmal, vnd andern ftrittigen artickeln, (a. 1529.) gehandelt vnd vorgleicht seh worden. (E cod. msc. primario ed.) Andr. Osiander. 4. 2) (Melanchthon) Articuli de quibus egerunt per (del.) Visitatores in regione Saxoniae. Witt. 527. (Ad extremum lib.) Witt. per N. Schirlentz a. 1227. (1527.) (Ipse auxit, Lutherus recensuit ac praefatus est:) Bnterricht der Visitatoren an d. Pfarhern im Kurf. zu Sachs. Vuitt. M.D.XXVIII. (ad extr.) durch N. Schirleng. 4. Germ. et Lat. ed. G. Th. Strobel, Alt. 776. 3) Articuli XVII a Luthero collegisque, tum ad componenda Ordinum protestantium foedera, tum ad excludendos Helvetios concinnati, Conventui Suobacensi d. 16. Oct. et Smalcaldico d. 3. Decemb. a. 1529. facem praetulere. Ed. quidam suo Marte: Die bekentnuß M. Luthers auff d. ib. angefillt. Reichstag z. A. eyn zu legen, In fiebenz. Art. vrf. Im XXX Jar. (Ad extr.) zu Coburgk deh. Hans Bern. 4. Quum Pontificii oblocuti essent, Lutherus articulos ipse typis exscribendos curavit: Auf das schreven etlicher Bapiften vber d. fleben zehn Art. Antw. M. Luthers. Witt. M. D. X. X. X. 4. Quod monumentum ad fidem codicis msc. principis e tabulario Ulmensi A* |