Page images
PDF
EPUB

3) Recensuit Weber, T. I. p. 79 ss. variasque eorum lectiones in Append. T. II. Melanchthonis editioni subjecit. Cf. Foerstemann T. 1. p. 442 ss.

4) Harmonia Confessionis Aug. Studio et opera Andreae Fabricii Leodii, Col. 573. 587. f. Pontificius quidem nominisque evangelici obtrectator, minime tamen vitiatae tabulae suspicionem incurrit. Nullam vero exempli rationem habuimus, quod Coelestinus in Hist. Comit. T. II. exhibuit, descriptum simulans Moguntina Caesaris tabula, quae Moguntiae nunquam fuit. Coelestinum enim e Fabriciano exemplo suum adornasse, Weberus (T. I. p. 62.) convicit. Neque exemplum respeximus, quod Ordo Theologorum Vit. venditavit,,cum ipso prototypo, quod in Archivis Imperii asservatur, ex asse congruens," (Witt. 598. 602. 12.) a Libro scilicet Concordiae suppeditatum, ejus enim praefatio quod de formula Germanica edixerat, Latinitate donata, ad Latinam Confessionem valere incuriosis persuasit.

5) Utriusque codicis lectiones Foerstemann attulit, Wirceburgensis ex exemplo descripto, Ratisbonensem vero ipse examinavit, diligenter enarravit [T. I. p. 446 ss.] ac Gemeinero, qui in eo laudando nimius fuerat, modum imposuit. Cf. Ueber eine sehr merkwürdige, in d. Acten - Registratur des Hochstift Regensb. befindliche echte Abschrift des lat. Urtertes d. A. C. Ein amil. Bericht an d. K. Baiersche Reichsarchiv v. Gemeiner. Regensb. 817. 4.

§. 5.

Melanchthon, immortali etiam opere suo sibi nunquam satisfaciens, quum ad diem usque traditae Confessionis emendasset, Latinum exemplum, auctum praecipueque ad Germanicam editionem principem, cui majorem operam dederat, accommodatum, a. 1531. octonis [A.] edidit 1). Novis vero omnino curis recensionem a. 1540. [B.] exornavit 2), quam tertia non intacta a. 1542. [C.] excepit 3). Germanicam vero formulam a. 1533. auctor recensuit castigavitque *). Quibus in studiis Melanchthon oblitus quidem, liberam auctoris potestatem sanctitate tabulae publicae immergi, nihil tamen immutavit, nisi quod fidem ecclesiasticam suis et aequalium progressibus accommodatius clariusque exposuit, adversarios sagacius refellit 5), aliquid forsitan pacifico cordatoque animo condonans. Ideo ecclesia editionibus variatis promiscue usa est. Latina prior in Corpus Julium) et Thuringicum ') recepta, atque in Conventu Numburgensi a. 1561. ab Ordinibus evangelicis subscripta et subsignata est ). Altera, ut in aliis publicis conventibus, ita praecipue simul cum Germanica editione variata in colloquio Vormatiensi a. 1540. ab Evangelicis solemniter tradita in tabularium inde Moguntinum abiit). Tertia vero Latina in Corpore Philippico 10) simul cum prima exhibetur. Atque illa quidem Germanica in Corpus Philippicum ") ac Pomeranicum 2) adscita, publica Electoris auctoritate ad visitandas Saxonum ecclesias repetita 13), talisque in Conventu Numburgensi simul cum editione principe confirmata est ). Jam vero quod Pontificii, ut inconstantiae crimine pacem subverterent, inie

rant, Melanchthone mortuo, manium obtrectatores exceperunt, quorum machinationibus tota sensim ecclesia, variationes Calvini favore natas esse, persuasum habens, ad editionem principem recessit 15). Formulae Latinae varietatem in altero hujus loci appendice recensuimus, ita ut signis supra significatis, quid suum cuique proprium, quid vel tribus exemplis, vel utrique posteriori, commune sit, indicaretur.

1) Confessio fidei exhibita Invictiss. Imp. Carolo etc. Addita est Apologia Conf. Wit. (Ad extr. Apologiam :) Impr. Viteb. per Georgium Rhau. M. D. XXXI. Repetita est: Aug. 535. 4. Hagenov. 535. 537. Jen. per Thomam Rebart. 568. 12. ib. 570. 577. 588. 12. Principem scilicet editionem opinati inseruerunt Rorarius in Lutheri Opp. T. IV. Jen. 558. f. Peucerus in Melanchthonis Opp. P. I. Wit. 562 f. Selneccerus in Libri Conc. edit. principem, Lips. 580. 4, Ph. Müllerus in eandem repetitam, Jen. 705. 4.

2) Confessio Fidei exhibita etc. Addita est Apologia diligenter recognita. Vit. 540. (Ad extr.) per G. Rhau. M. D. XL. 4. Recepta est in Corpus et Syntagma Confessionum fidei. Genev. 617. 654. 4.

3) Confessio Fidei exhibita ete. Addita est Apologia diligenter recognita. Ps. etc. (Inscriptio Apologiae :) Apol. Conf. dilig. recogn. XLI. (Ad extr.) Vit. per G. Rhau. M. D. XLII. Repetita est: Frcf. ex offic. P. Brubachii. 551. 4. Add. Confessio doctrinae Ecclesiar. Sax. scr. a. 1551. ut Syn. Trid, exhiberetur. Witt. ex off. Petri Seitz. 559. Tremoniae exeud. Alb. Sartor. 560. 12. Lemg. 561. Witt. ex off. J. Lufft. 562. 573. Legitur etiam in Melanchth. Opp. a Peucero edit. P. I. Wit. 562. 580. f.

4) Confefsio odder Bekantnus des Glaub. etlicher Fursten vnd Stedte, Vberantw. Keis. Maieft., auff d. Reichst. gehalten, zu Augsp. A. M. D. XXX. Apol. d. C. mit vleis emendirt. (In Apol. titulo :) Ap. d. C. n. v. Latin verdeudscht deh. D. Juft. Jonam. M. DXXXIII. (Ad extr.) Gor. zu Witt. dc. G. Rhau. Repetita est: Lub. dch. U. Morhart, 535. Witt. deh. G. Rbau. 540.8, 4. Lpz. dch. Nic. Wolrab, 540. Witt. dch. G. Rhau, 542 (?). Frkf. an d. Od. dch. J. Eichorn, 553. Witt. 556. Witt. dch. P. Seiß. 558. Heydelb. dch. Joh. Kohlen, 558. 4. Witt. dch. G. Rhau Erben, 561. Witt. dch. H. Lufft. 567. Luthers Werke. Witt. 9. T.

5) Conventus Numburg. in nova Confessionis praefatione ad Ferdinandum I.:,,hernachmals Anno 2e. Vierzig vnnd zwey vnnd vierzig obgemelte Confession etwas statlicher vund Ausfuhrlicher widerholet, Auch aus grund Heilis ger Schrifft erklert vnnd gemehret, Das auch abermals zu Wittemberg in Druck gegeben worden. Diselbe auch auf dem damals angefteltem Colloquio zu Worms von den Stendenn solcher Confession vorwandt den Kays. Collocutorn widerumb vbergeben angenohmen, vnnd darüber Colloquirt worden." Cod. msc. Berol. ed. Weber. T. II. App. II. Camerarius in Vita Melanchthonis: Operam dedit Philippus, ut alicubi expositio esset dilucidior et plenior. Nam praeclare dicitur, multa diem monere et posterioribus cogitationibus priores fieri meliores. Nihil tamen aliter factum, neque ullum mutatum dogma, neque momenta rerum conversa sunt."

6) Chemnitii opus Julii Ducis Brunsu. auspiciis a. 1569. editum saepiusque repetitum est.

7) Quod Corpori Philippico Jenenses opposuerunt. Jen. imp. haer. Th. Rebarthi. 571. f.

8) Weber. T. II. p. 336 ss.

9) Weber. T. II. p. 331 ss. cf. nt. 5.

10) Corpus doctrinae christianae. Quae est summa orth. et cath. dogmatis expl. a. Ph. Melanchth. Lps. 560. f. 561. 8. 563. f. 565. 572. 8. Argent. 580, 8.

11) Corpus doctr. chr. das ist d. ganze Summa d. echt waren chrftl. Lehre. Lpz. 560. 562. Frff. 560. 569. Witt. 570. Zerbft. 588. f.

12) Corpus doctr. chr. welder schall up vnser Barnime Io. Friedrich se.

Hertoge tho_Stettin Vörordening yn alle Pomersche Kercken → geleret werden. Witt. 565. f.

13) Confeffio od. Bekentnis v. Glaub., Durch d. durchleuchtigft. — Herrn Johans Herzogen zu Sachsen- Vnd dieser Conf. Repetitio, geschr. von wegen b. Conc. zu Trident A. 1551, Vnd dch. d. durchl. ➡ Herrn Augustum Herz. zu Sachs. Churf. von wegen der Vifitation jßt wider in druck verordnet, A. 1555, Wittemb. 4. (Ex adverso Insigne Saxonicum. In extr. :) Gev. zu Witt. vch. G. Rhawen Erben. Denuo: Witt. 558. 4.

14) Dissentiente quidem Joanne Friderico Vimariensi, Conventus Numburgensis:,,Es ist aber Vnser gemuet vnnd meinung gar nicht Das Wir durch diese widerholung vnnd Subscription obgemelter ersten Abgedruckten Confession Von obberürtter anderweit Anno 2c. 40. vbergebenen Bund erklerten Confesfion mit dem Wenigften wolten abweichen, oder Vnns dauon führen lassenn, Dan weill diselb off mehrmall gehabte Vnderredt vnnd mit dem gegenteill gehaltene Disputationen in eßlichen Artickeln derhalben desto Ausfhurlicher gestellet, Das mit die Göttliche Wahrheit vmb so viel desto mehr an den Tag kommen - So konnten Wir eben so wenig von derselben als von der Erften Unserer Vorfahren vnnd zum theill Vnferer vbergebener Confeffion abweichen Darzu Wir dan bestos mehr bewogen Weill solche erklärte Conf. So Anno sc. Vierzig vnnd zweyonds vierzig in Druck gegeben jeßund den mehrern theill bei Vasern Kirchen vnd Schulen in gebrauch." Cf. nt. 5.

15) Weber, T. II. p. 291 ss.

EDITIONIS PRINCIPIS PRAEFATIO.

Ad Lectores.

Haec Confessio, prorsus ignorantibus Principibus, qui eam Caesari exhibuerunt, ab avaro aliquo typographo ante duos menses") publicata est. Et ita excusa est, ut multis in locis appareat de industria depravatam esse. Cum autem Principes, nee si velint, queant eam nunc e manibus hominum extorquere, et tamen periculum sit, ne mendae illae primae editionis pariant novas calumnias, necesse fuit recognitam et emendatam denuo edere, quia non solum ad existimationem Principum, sed etiam ad religionem pertinet, praestare, ne ipsorum titulis spargantur in vulgus hujus generis mendosa scripta. Quare nunc emittimus probe et diligenter descriptam Confessionem, ex exemplari bonae fidei. Addidimus et Apologiam, quae etiam Caes. Majestati oblata est. Verebamur enim futurum, ut alibi ederetur non foelicius, quam edita est Confessio. Quanquam autem adversarii placari nolint, tamen speramus omnes bonos ac prudentes viros ubique gentium, his libellis leetis, intellecturos esse, quod nullum dogma contra autoritatem Scripturae Sanctae et Catholicae Ecclesiae profiteamur: sed quod nostri optimo jure quosdam abusus reprehenderint, et praecipuis locis doctrinae Christianae, qui ad id tempus perniciosissimis opinionibus obruti fuerant,

*) Editio a. 1531. posterior, accuratam temporis rationem retinens, exhibet: ante semestre. Haec vero lectio in editione etiam a. 1542. remansit.

lumen attulerint. De justicia fidei omnia templa, monasteria, scholae, denique libri omnes Theologorum recentium antea muti erant. In doctrina poenitentiae nusquam

tradebatur certa et firma consolacio conscientiarum. Nemo docebat peccata remitti per fidem in Christum. Doctrina satisfactionum carnificina erat conscientiarum. Sacramenta impie prophanata sunt, postquam recepta est opinio, quod ex opere operato justificent. Et haec opinio doctrinam fidei prorsus oppressit, et multiplicem Idolatriam peperit. Traditiones humanae plus quam labyrinthi erant, quia partim Judaicis ac supersticiosis, partim tyrannicis interpretacionibus, in infinitum auctae fuerant. Postea relaxatio traditionum collata fuit ad questum. Haec vicia nostri reprehenderunt, non ut Ecclesiasticam politiam dissolverent, sed ut gloriam Christi illustrarent, ut Evangelium nativae puritati restituerent, ut piis conscientiis consulerent. Neque nunc possunt deserere patrocinium veritatis, cum Christus dicat: Omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est. Qui autem negaverit me coram hominihus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est. Nunc igitur rogamus omnes bonos viros, ne de nobis tantum ex adversariorum scriptis aut clamoribus judicium faciant, qui miris technis et calumniis veritatem obruere conantur, sed quod aequissimum est, audiant nos quoque et causam totam cognoscant, quae cum ad gloriam Dei, ad religionem, et ad salutem animarum pertineat, nemini debet esse ignota.

CONFESSIONIS VARIATAE VARIETAS.
[Pars I.]

II. BC: Item docent, quod post lapsum Adae omnes homines, naturali modo propagati, nascentes habeant peccatum originis. Intelligimus autem peccatum originis, quod sic vocant Sancti Patres, et omnes Orthodoxi et pie eruditi in Ecclesia, videlicet reatum, quo nascentes propter Ādae lapsum rei sunt irae Dei et mortis aeternae, et ipsam corruptionem humanae naturae propagatam ab Adam. Et haec naturae humanae corruptio, defectus justiciae, seu integritatis, seu obedientiae originalis, et concupiscentiam complectitur.

Estque defectus, horribilis coecitas et inobedientia, scilicet carere illa luce ac noticia Dei, quae fuerat futura in natura integra, item carere illa rectitudine, hoc est perpetua obedientia,

vera, pura ac summa dilectione Dei, et similibus donis integrae naturae. Quare defectus illi et concupiscentia sunt res damnata et sua natura digna morte. Estque vicium originis vere peccatum, damnans et afferens nunc quoque aeternam mortem his, qui non renascuntur per Baptismum et Spiritum Sanctum.

Damoant Pelagianos, qui negant peccatum originis, et sentiunt defectus illos seu concupiscentiam esse res indifferentes seu poenas tantum, nec esse res sua natura damoatas, et somniant hominem Legi Dei satisfacere posse, et propter hanc propriam obedientiam coram Deo justum pronunciari.

III. 5, 6. BC: misso in corda eorum Spiritu Sancto, et sanctificatis det vitam aeternam. Idem Christus palam est rediturus, ut judicet vivos et mortuos resuscitatos, juxta Symbolum Apostolorum.

IV. BC: Ut autem consequamur haec beneficia Christi, scilicet remissionem peccatorum, justificationem et vitam aeternam, dedit Christus Evangelium, in quo haec beneficia nobis proponuntur, sicut scriptum est, Lucae ultimo: Predicari poenitentiam in nomine ejus, et remissionem peccatorum inter omnes gentes. Cum enim omnes homines, naturali modo propagatj, habeant peccatum, nec possint vere Legi Dei satisfacere, Evangelium arguit peccata, et ostendit nobis Mediatorem Christum, et sic docet nos de remissione peccatorum.

Cum Evangelium arguit peccata nostra, corda perterrefacta statuere debent, quod gratis nobis propter Christum donentur remissio peccatorum et justificatio per fidem, qua credere et confiteri debemus, haec nobis donari propter Christum, qui pro nobis factus est hostia, et placavit Patrem. Quanquam igitur Evangelium requirit poenitentiam, tamen ut remissio peccatorum certa sit, docet eam gratis donari, hoc est, non pendere ex conditione dignitatis nostrae, nec dari propter ulla praecedentia opera, aut dignitatem sequentium. Fieret enim incerta remissio, si ita senciendum esset, tum demum nobis contingere remissionem peccatorum, postquam eam praecedentibus operibus meriti essemus, aut satis digna esset poenitentia.

Conscientia enim in veris pavoribus nullum invenit opus, quod possit opponere irae Dei, et Christus nobis donatus et propositus est, ut sit Propitiator. Hic honos Christi non debet transferri in nostra opera. Ideo Paulus dicit: Gratis salvati estis. Item: Ideo ex fide gratis, ut sit firma promissio; hoc est, ita erit certa remissio, cum sciemus eam non pendere ex conditione nostrae dignitatis, sed donari propter Christum. Haec est firma et necessaria consolatio piis et perterrefactis mentibus. Atque ita docent et S. Patres, et extat apud Ambrosium memorabilis et insignis sententia, his verbis: Hoc constitutum est a Deo, ut qui credit in Christum, salvus sit, sine opere, sola fide gratis accipiens remissionem peccatorum.

Et fidei vocabulum, non solum cognitionem historiae de Christo significat, sed etiam credere et assentiri huic promissioni, quae

« PreviousContinue »