Page images
PDF
EPUB

reprehendendo et objurgando formidabilis, in docendo et exhortando, blandæ linguæ et amabilis. Gratia miranda vultus, cum gravitate. Vel semel eum ridentem nemo vidit, sed flentem imo. Protra'cta statura corporis, manus ejus rectæ et erectæ, brachia ejus delectabilia. In loquendo ponderans et gravis, et parcus loquela. Pulcherrimus vultu inter homines satos.

XV.

MELLITUS DE PASSIONE

S. JOANNIS EVANGELISTE.

Mellitus servus Christi episcopus Laudociæ, universis episcopis, et ecclesiis Catholicorum in Domino æternam salutem. Volo solicitam esse fraternitatem vestram de Leucio quodam, qui scripsit apostolorum acta Joannis Evangelistæ, et Sancti Andreæ, vel Thomæ Apostoli. Quædam de virtutibus quidem quæ per eos Dominus fecit, vera dixit; de doctrina vero multa mentitus est. Dixit enim docuisse eos duo principia, quod execratur Ecclesia Christi; quum ipse S. Joannes apostolus 10 in capite evangelii sui unum testetur principium, in quo semper fuerit verbum, a quo universa creata sunt visibilia, et invisibilia. Leucius autem dicit eos docuisse duo principia boni, et mali, et bona a bono, mala vero a malo principe substitisse, quum constet malum nihil esse substantiale, et penitus nullam creaturam, neque visibilem, neque invisibilem, quæ possit mala intelligi per naturam; sive angelus malus, sive homo malus, a Domino bonus factus est, et ideo malus, quia contra creatoris sui 20 voluntatem præsumpsit; nam et angeli, et homines qui mali esse noscuntur, a justo Deo damnantur. Justus autem injustitiam ponit, quam non oriendo

15

10

15

angeli, vel homines, sed injuste agendo incurrisse noscuntur; prohibita enim a Domino servus si perpetraverit, et jussa non fecerit, juste puniendum se esse cognoscit, quodque quum se ipsum pro sua 'præsumptione humiliaverit, et ex toto corde dixerit, Peccavi tibi Domine, miserere mei, subvenit ei pietas Domini, et qui per justitiam justi judicis puniendus extiterat, per misericordiam ad indulgentiam revocatur. Ergo ut vere te peccatorem ostendas, Deum 1o creatorem honora; honoras autem creatorem, si te solum culpaveris, quum delinquis, et non adscripseris Creatori quum peccas; ut ex omni parte tua præsumptionem arguas, non tui queraris opera conditoris. Si enim vere te negligentem accusaveris delinquentem, ad veram poteris indulgentiam pervenire. Hæc Leucii causa memoraverim, qui mendacio plenus apostolos Domini asseruit docuisse, duo principia hominis extitisse, ut animam a bono Deo editam, carnem a malo, et necessitate carnis 20 animam involvi peccatis. Quod si ita esset, qui non peccat omnino non viveret; sic qui non manducat, aut non bibit, aut non digerit, aut non dormit, sine dubio vivere non potest. Ita et qui non fornicatur, aut qui non videt, aut qui non furatur, aut qui non 25 aliquid crimen admittit, non posse vivere monstraretur. At vero quum doceatur homo sine fornicatione vivere, qui sine victu, et vestitu, vivere non potest, constat eum ita conditum a bono Creatore, ut sine criminibus viveret, quum absque 30 alimoniis non possit omnino constare. Denique clausum carcere, tentum in vinculis, deportatum exilio, absque criminibus vivere posse cognoscimus, quum absque cibo, et potu, et digestione, et somno non posse vivere comprobetur.

35

His agnitis ad beati Joannis Evangelistæ actus

flectamus articulum, et ad Dominum de hac luce qualiter migravit explicemus.

Secundam post Neronem persequutionem Christianorum Domitianus exercuit, unde factum est ut Sanctus Joannes Apostolus tolleretur de Epheso, et s in Pathmos Insulam in exilium mitteretur, in qua insula Apocalipsim, quam ei Dominus revelavit, manu sua conscripsit. Domitianus autem eodem anno quo jussit Sanctum Joannem exiliari, a Senatu Romano interfectus est, et quoniam Deo cura fuit 10 de Apostolo suo, ex totius Senatus consulto hoc definitum est, ut quicquid Domitianus fieri voluit, cassaretur. Hinc factum est, ut Sanctus Joannes, qui voluntate Domitiani exilio cum injuria fuerat deportatus, cum honore ad Ephesum remearet. Occurrit 15 autem illi omnis populus virorum, ac mulierum, omnes exultantes, et dicentes, Benedictus qui venit in nomine Domini. Quum autem ingrederetur civitatem, Drusiana, quæ semper sequuta eum fuerat, et adventus ejus desiderio fuerat fatigata, effere- 20 batur. Tunc sanctus Joannes videns flentes pauperes, et parentes, ac viduas simul cum orphanis clamantes, et dicentes, "Sancte Joannes Apostole, ecce Drusianam efferimus, quæ sanctis monitis tuis obtemperans nos omnes alebat serviens Domino in 25 castitate, et humilitate, et quotidie desiderabat reditum tuum dicens, Ecce videam apostolum Domini oculis meis antequam moriar. Ecce tu venisti, et te videre non potuit.".." Dominus Jesus Christus excitat te. Drusiana, surge, et pedibus tuis rever- 30 tere ad domum tuam, et præpara mihi refectionem." Ad hanc vocem surrexit, et cœpit ire sollicita de jussione apostoli, ita ut videretur ipsi Drusianæ quia non de morte, sed de somno excitâsset eam. Factus est autem clamor populi per tres horas dicentes,

35

5

[ocr errors]

"Unus est Deus, quem prædicat Joannes, unus est Dominus Jesus Christus." Altera autem die Craton Philosophus in foro proposuerat de contemptu mundi spectaculum, ut duo juvenes fratres ditissimi, quos fecerat distracto patrimonio suo gemmas emere singulas, quas in conspectu omnis frangerent populi. Quod quum facerent pueri, contigit transitum habere apostolum, et convocans ad se Cratonem philosophum ait, "Stultus est iste mundi 10 contemptus, qui hominum ore laudatur, sed condemnatur divino judicio. Sicut vana medicina est, ex qua non absciditur morbus, ita vana doctrina est, ex qua non vitia curantur animorum, et morum.' Magister itaque meus juvenem cupientem ad vitam 1 æternam attingere his verbis instruxit, quibus diceret, ut si vellet perfectus esse, venderet omnia sua, et daret pauperibus; quo facto thesaurum in cœlo acquireret, et vitam æternam, quæ finem non habet, inveniret." Craton dixit, " Humanæ cupidit20 atis fluctus in medio positus est, sed si vere Deus magister tuus, et vult hoc fieri, ut pauperibus erogetur census pretii harum duarum gemmarum, fac eas redintegrari, ut quod ego feci ad famam hominum, tu facias ad gloriam ejus fieri, quem tuum 25 magistrum esse commemoras."

Tunc beatus Joannes colligens fragmenta gemmarum ponens in manu sua elevavit oculos suos ad cœlum, et ait, "Domine Jesu Christe, cui nihil impossibile est, qui fractum mundum per lignum 30 crucis tuæ in tuis fidelibus restaurâsti, qui nato cœco oculos, quod natura negaverat, reddidisti, qui mortuum Lazarum et sepultum, post quartum diem ad superos revocâsti, et omnes morbos, omnemque ægritudinem virtutis tuæ verbo curâsti; adesto nunc super istos lapides pretiosos, quos ignorantes fruct

35

« PreviousContinue »