Page images
PDF
EPUB

Tirason. sicut et Nos etiam habemus quartam integram omnium fructuum decimalium Civitatis Tirasonæ. Et attentis similiter, et consideratis, quod in alijs tribus partibus dictarum Decimarum dicti loci de Borja, Ego et Capitulum Canonicorum prædictæ Ecclesiæ Tirason. ut Rectores et Domini ipsarum Decimarum, habemus omnimodam potestatem disponcndi de eisdem quomodocumque; et rei veritas sic se habeat, quod in perceptione, administratione, et divisione dictorum fructuum decimalium dicti Loci de Borja et suorum terminorum, dicti Decanus, Canonici, et Beneficiati ac Officiales dictæ Ecclesiæ Tirason. præmissam quartam partem prædictorum fructuum decimalium, pro partitione carnium, ex antiqua consuetudine, inter ipsos dividant; Archidiac. Tirason. solummodo deciman hujusmodi quartæ solvendo, et de reliquis tribus partibus ante dictis dicti Decanus et Capitulum Canonicorum, pro suo vestuario, videlicet Canonicorum solummodo, et pro Canonicis præsentibus, sub certis modo et forma, inter se dividant etiam ex antiqua consuetudine. Et quia exinde possent oriri graves et diversimodæ quæstiones inter me et dictum Capitulum Canonicorum dictæ Ecclesia Tirason. successoresque meos et suos, si præmissa sine declaratione, decreto, et voluntate remanerent. Quare Ego Garsias Episcopus supradictus, videns omnia prædicta, et desiderans obviare litibus et dissensionibus quibuscumque, et quia omnia in tranquillo statu et perpetua pace permaneant, Ego, et Capitulum Canonicorum dictæ Ecclesiæ Tirason. gratia, et intuitu etiam charitatis, volui facere prædicto Capitulo Canonicorum, præsentem et infrascriptam concessionem et gratiam. Concedo itaque futuris, perpetuisque temporibus prædicto Decano, et Canonicis, Capituloque Canonicorum dictæ Ecclesiæ omne dominium, titulum, denominationem, omnemque partem et portionem, quam ego in dictis decimis prædicti Loci de Borja habeo, et habere valeo, et mihi seu Prædecessoribus meis pertinet ac pertinent, causis, juribus et actionibus supradictis, aut alijs quibuscumque, seu in posterum mihi et successoribus meis pertinebunt; Ita quod dicti Decanus, et Capitulum Canonicorum præfatæ Ecclesiæ Tirason., ut veri Rectores et soli domini dictarum decimarum dicti Loci de Borja, et ipsius terminorum, de cætero disponere valeant, et quiete, sine ullius contradictione. Et volo, quod pro anima mea, atque Prædecessorum et Parentum meorum, fiat in quolibet anno unum anniversarium in Ecclesia Tirasonæ. per omnes Canonicos et Beneficiatos dictæ Ecclesiæ Ti

rasonæ. et pro pitantia ipsius solvant dicti Canonici viginti solidos, et dividantur mense anniversariorum, inter omnes Canonicos, et Beneficiatos dictæ Ecclesiæ. Et quod si dictis Decano et Capitulo Canonicorum deinde videbitur alia pia opera et devota orationes pro me et prodictis animabus facere, sit in electione eorum, recommendando sibi animam meam, tali modo, quod semper valeant reperire similes benefactores. Si quis autem huic facto contradicere præsumpserit, Omnipotentis Dei et Beatissimæ Virginis Mariæ, sub cuius invocatione præfata Ecclesia existit, et aliorum Sanctorum iram incurrat, cum iniquis portionem in die iudicij recepturus in igne gehennæ perpetuæ puniendus. Actum est istud apud dictam Ecclesiam Tirasonæ. Era M.CC. XXXVII. Incarnatonis Anno M.CC. die autem XX. mensis Novembris. EGO G. Frontinus Episcopus Tirasonensis confirmo, et hoc signum facio. Ego D. Prior eiusdem Ecclesiæ conf. et hoc signum facio. Ego D. Guillermi Arnaldi Sacrista conf., et hoc signum facio. Ego lo. Præcentor conf. et hoc signum facio. Ego P. Abbas conf. et hoc, signum facio. Ego M. de Artosiella confirmo, et hoc signum facio. Ego D. de Calatayub confirmo, et hoc signum facio. Ego G. de Grisel confirmo, et hoc signum facio. Ego S. de Cascant confirmo, et hoc signum facio. Ego P. de Donapalatiana conf. et hoc signum facio. Ego Magister Bernaldus confirmo, et hoc signum facio. Ego G. Frontin confirmo, et hoc signum facio. Ego Augustinus conf. et hoc signum facio. Ego I. Gasenat conf. et hoc signum facio. Ego L. Petri conf. et hoc signum facio. Ego Raynutius conf. et hoc signum facio. Ego Al. de Mata conf, et hoc signum facio. Ego B. Siracusa conf. et hoc signum facio Ego R. Gundisalvi conf. et hoc signum facio.

XLIX.

Garsias Frontinus Tirason. Epus quæstionem cum canonicis Sanctæ Maria de Calat. componit: 1201.

Ex arch. eiusdem Ecclesiæ.

Hoc est translatum ab originali instrumento bene et fideliter de verbo ad verbum transsumptum, cuyus tenor per omnia talis est.

In Dei nomine.

Teste Isidoro littere sunt indices rerum signaque vocum, quarum efficatia

est hec quod ea que litteris alligantur observantiam habeant et oblivione non possunt de facili sepeliri. Ad notitiam omnium perveniat quod Ego Garsias Frontinus Tirason. Epus. obtinui a Domino Petro Rege illustrissimo Aragonum decimas Judeorum et Sarracenorum de Calataiub et terminorum eius, et Cetina et Villafelice, de omnibus hereditatibus illis quas habent vel sunt habituri, que prius fuerunt Cristianorum vel et sunt future.

Sed cum pro redimendis istis decimis per servitium Regi faciendum venderemus Ego et Capitulum Sancte Marie de Calatayud (1) que dicitur de media-villa, quasdam hereditates ejusdem Ecclesie videntes eamdem Ecclesiam in hac venditione gravari ex intuitu pietatis et pro animabus antecessorum nostrorum atque parentum volui facere predictum capitulum predictarum particeps decimarum. Concedo itaque predicto Capitulo cum assensu Capituli Tirasonen Ecclesie medietatem predictarum decimarum, ut idem Capitulum videlicet predicte Sancte Marie de Calataiub eam iure perpetuo possideat et habeat has decimas ad opus mense quiete, libere et secure super propias portiones quas habent panis et vini, et eorum que pertinent ad quemquam. Ipsi autem anniversarium die depositionis mee per singulos annos celebrent, antecessorum meorum pariter et patris et matris et consanguineorum in eodem die memoriam facientes. Siquis autem huic facto presumpserit obviare omnipotentis Dei et Beate Virginis Marie et aliorum sanctorum iram incurrat, cum iniquis portionem in die iudicij recepturus, et igni gehene perpetuo puniendus. Actum est hoc apud Calat. Era M. CC. XXXIX. Incarnationis anno M. CC. pmo.

Ego Garsias Frontinus Epus. Tirasonen confirmo et hoc signum facio. Ego V. prior ejusdem ecclesie confirmo et hoc sig+num facio. Ego P. Guillermi Arnaldi Sacrista confirmo et hoc sig+num facio.

Ego magister Joannes precentor confirmo et hoc sig+num facio.
Ego V. Archipresbiter Calat. confirmo et hoc sig+num facio.
Ego P. Abbas confirmo et hoc (sig+num facio.

Ego Martinus de Artosella confirmo et hoc signum facio.
Ego W. de Calat. confirmo et hoc sig+num facio.
Ego V. de Grisel confirmo et hoc signum facio.

(1) Dicebatur de Media Villa quia erat in medio oppidi, et ad distinctionem alterius Collegialis Ecclesiæ Beatæ Mariæ Pin

natensis (vulgo de la Peña) quæ extra oppidum, et in antiquis castris erat, et existit adhuc.

Ego S. de Cascant confirmo et hoc signum facio.
Ego M. de Cascant confirmo et hoc sig+num facio.
Ego V. de Calat. conf. et hoc sig+num facio.
Ego P. de Dona Palatiana conf. et hoc sig+num facio.
Ego magister Bernardus, conf. et hoc sigtnum facio.
Ego Garsias confirmo et hoc sig+num facio.
Ego Ferrarius conf. et hoc signfum facio.
Ego Dom. (Dominicus?) conf. et hoc sig†num facio.
Ego G. Frontinus, conf. et hoc sig+num facio.
Ego Augustimus, conf. et hoc sig+num facio.
Ego Petrus Rubens, conf. et hoc sig+num facio.
Ego N. de Villafelice, conf. et hoc sig+num facio.
Ego J. Gasenat, conf. et hoc sig+num facio.
Ego P. Puig Stacius, conf. et hoc sigtum facio.
Ego Raymundus, conf. et hoc sig+num facio.

Ego Unicus Petri de Montesone publicus tabellio et juratus Capitulis Tirason presens trasumptum manu propria scripsi, et signum meum apposui asuetum in testim. rei geste

L.

Concordia inter Capitulum Tirason. et Canonicos Pinnatenses apud Calat.: anno 1201.

Ex arch. Eccles. B. Mariæ de Calat. Extat. inter ms. P. Joach. Traggia, t. 4. fol 157, ap. scrin nostræ R. Acad.: Argaez cum mutilam edidit.

In nomine Dni Jesu-Christi, anno a nativitate eiusdem MCCI, IV Nonas Martij.

Quia rerum gestarum series vetustate temporum facilius abdetur, justum est, ut ea que inter homines aguntur scripti memoria comendentur, ut quod fragilis memoria tenaci firmitate non valet retinere, ad scriptum conversis oculis valeat recuperare. Ideo ego G. Tirason. Episc. consensu, et voluntate Dñici. Prioris, et Peregrini Archidiani, et P. Guillermi Arnaldi Sacriste, et Magistri Joannis Precentoris, totius conventus eiusdem Eccle., bono animo et spontanea voluntate donamus et concedimus vo

bis Priori Eccle. S. Marie de Pinna de Calatayub, et Canonicis Regularibus ejusdem Eccle. ibidem Deo servientibus, tam presentibus, quam futuris, ad honorem Omnip. Dei, et ordinis regule B. August. Ecclam. ipsam cum omni jure, et pertin. suis, et Ecclesias ad prefatam Ecclam. pert. quas propiis duximus nominibus exprimendas... Ecclam. videlicet S. Martini de Ateca, Ecclam. S. Petri de Alfama, Ecclam. de Alfama, Ecclam. de Munebrega, Ecclam. S. Justi, Ecclam, S. Marie de Civitate (1), Ecclam. de Urera, Ecclam. de Viver de Boicrut (2), Ecclam. de Castilon et Ecclam. S. Marie de Jaraba, que est in solitudine (3), et Ecclam. de Jaraba, et Ecclam. S. Marchi de Calatayub: supradictam autem Ecclam. S. Marie de Pinna cum prenominatis Ecclis. donamus, concedimus, et confirmamus vobis Priori, et Ordini Canonicorum Regularium prefate Eccle. cum omni jure, et pertin. suis, videlicet hereditatibus, domibus, terris cultis, et incultis eremis, et populatis, molendinis, furniis, pascuis, aquis cum ingresibus et regresibus, cum superioribus et inferioribus suis, et cum omnibus aliis ad prefatas Ecclas. pertinentibus; ut habeatis et posideatis omnia supradicta propietario jure vos, et succesores vestri in perpetuum sine omni contra et succesorum nostrorum. contradictione. Quia vero prenominatam Ecclam. de Pinna bone memorie Joanes antecesor noster in solo Tirason. edificavit, et eamdem de bonis Tirason. Eccle. ditavit, ne in posterum inter Ecclam. Tirason. et Ecclam. de Pinna aliqua controversia oriatur, sed pax et concordia inter easdem Ecclas. perpetuo conservetur, excomuni consensu Canonicorum utriusque Eccle. ad honorem, et utilitatem earundem Ecclesiarum hec que inferius scripta sunt nobis, et succesoribus nris. duximus perpetuo retinenda.

Cum ergo Prior in ipsa ecclesia fuerit eligendus, Canonici ipsius ecclesie tres ex Canonicis eiusdem ecclesie, quos ad hoc putaverint meliores Canonice eligant, et ipso representent, ex quibus ipse accipiat, quem sine fraude viderit digniorem. Quod si neminem eorum ipse accipere velit, aserens eos inutiles et indignos, hoc per Tirason. Capitulum decidatur. Si

(1) Non de Media villa quæ Mayor erat, sed aliam, forte quæ dicitur Consolationis.

(2) Hodie Viver de Boicort vel de Vicor. Est in eadem regione alius Vicus qui

dicitur Viver de la Sierra.

(3) Percelebre et contiguum eremitorium Virgini dictæ de Xaraba sacrum, prope scaturiginem thermalium aquarum a pluribus podagricis frequentatam.

« PreviousContinue »