Page images
PDF
EPUB

litterarum mearum ad amicos ordinaria sit subscriptio vel G. vel G. A. L., hoc est: Gerardus Abbas Luccensis. Quid sibi, auctorem me vocando consilii Helmestadiensis, censor ille velit, non capio, cum id duplicem sensum admittat, vel, quod consilium ego dederim Helmestadiensibus ipsis, vel quod de Helmestadiensibus consilium dederim aliis. Utrumque autem falsum est, cum a nemine ad dandum consilium fuerim rogatus, inter meas autem vivendi regulas primum fere locum obtineat vetus illud verbum :

Ad consilium ne accesseris, antequam voceris.

Helmestadienses certe a me consilium petiere nunquam, sed nec ullus mortalium in causa Helmestadiensi. De litibus toti Academiæ in Britannia motis, protestationem ipsorum, cum primum in lucem prodiit, legi et pro excusanda Academia cum Anglicis nostris aulicis communicavi. Paulo post fama increbuit (id quod facile erat prævidere) Episcopis Anglicanis aulæque regiæ hac protestatione factum non esse satis; neque enim quæri, an reliqui professores scriptum, Dn. Fabricio imputatum, suum faciant nec ne, sed an cum illo hac in re paria sentiant. Ubi equidem, pro salute Domus Electorialis et inclytæ illius Academiæ fama, non potui non in colloquio cum amicis optare, ut aliquanto propius et magis ad rem responderent Domini Helmestadienses. Si quis tale votum consilium appellare voluerit, eum a proprietate verborum recedere in aperto est. Quis enim tum temporis ad consilium me vocare potuisset? An Serenissimus Elector? Is domi non erat. An domini Con

siliarii? Nequaquam. Nosti enim, Amicorum honoratissime, quanta illi cura et sollicitudine, per hos septem et triginta annos, quibus in his terris Ecclesiarum fui director, non solum a negotiis ad Academiam Helmestadiensem pertinentibus, sed et a consiliorum suorum de hac notitia me excluserint. Tot interea temporis theologiæ ac philosophiæ creati sunt professores, de quibus ego, primus in hac Eeclesia theologus, et per multos annos in Ernestina Academia professor, atque adeo idoneus hujusmodi scientiarum arbiter et æstimator, jure merito debuissem interrogari. Verum enim vero quis me unquam super his rebus, non dicam directe, sed vel indirecte, vel per tertium, interrogare dignatus est? Tantum abest, ut nunc eo se demittere voluerint et consilium meum postulare in re facili et quod dupondius dare potuisset. Dedit hæc tua scriptio, vir excellentissime, occasionem mihi, ut hesterno die epistolæ tuæ paragraphum primum, incipiendo a verbis: Non sine admiratione vidi, usque ad verba : Theologum latitudinarium, etc., non nemini, rerum istarum gnaro prælegerem, peteremque, ut Davo mihi hac in parte OEdipus esse velit. Is rem totam, ut gesta est, narrabat. Helmes!adienses nempe, postquam Britanni pro testatione illa non fuerint contenti, ad rem ipsam respondere jussos; id eos, ea, qua par est, fide et promtitudine fecisse, responsum hoc missum esse ad toto divisos orbe Britannos, fluctusque in simpulo ibidem motos, jam prorsus esse sedatos; Dominum autem D. Fabricium peculiari epistola se excusasse, et petiisse nescio quid. Quæ omnia, ante hanc narrationem, quam vere vivo, mihi fuerunt ignota, nec

nisi occasione litterarum tuarum ad meam notitiam unquam forte pervenissent. Cum Bervardo super joculari hac imputatione, quodque me theologum latitudinarium appellaverit, contentionis serram reciprocare nolo. Sit is, per me licet, sine vitio creatus censor longitudinarius, aut profunditate cognomen sortiatur mihi certum est latitudinem ne ad essentiam quidem physici corporis in genere nedum corporis theologici pertinere. Vale, vir excellentissime, et salve ab Excell. Tuæ servo deditissimo,

GERARDO A. L.

P. S. Submisse peto ut hanc Apologiam meam Serenissimo Duci Dno Antonio Ulrico, Domino meo clementissimo, prælegere, aut si absens fuerit Serenissima Ipsa Celsitudo, transmittere ne graveris, ut videat quanta mihi ab hoc Bervardo facta sit injuria.

CXXXV

CLEMENS XI. S. P.

Ex autographo prius edito, quod nunc etiam in bibliotheca Hannoverana servatur

Roma, 2 julii 1707.

Dilecta in Christo Filia, Nobilis Virgo, salutem, etc. Bonum est Nobilitati Tuæ, quod cor suum tradidit ad vigilandum diluculo: quod memor Creatoris sui in diebus juventutis suæ, certam et unicam,. qua ad eum tenditur, viam inter offusas tenebras invenire et ingredi meruit: quod rejectis erroribus, in quibus educata fuerat, catholicam veritatem Dei

ope est complexa. Lætare itaque in Domino, lectissima Virgo, et exsulta, quod gratum ipsis Angelis spectaculum exhibuisti, cujus aspectu, ne paternam nostram charitatem diu fraudares, litteras optatissimi hujus eventus nuncias, easdemque filialis tuæ erga Nos et Apostolicam Sedem devotionis testes, ad Nos dedisti. Quibus quidem litteris perlectis repletum est gaudio cor nostrum, et lingua nostra exsultatione, tum sane quia ad tua decora, quorum Nos præstantiam non ignoramus, Romanæ Ecclesiæ non vulgare ornamentum, Te in ejus sinum recepta, accessisse existimanus, tum vero in primis inspecto spirituali tui ipsius bono, cui aliter consuli non posse intelligebamus, nisi Tu cœlesti lumini obsecuta properasses ad amantissimæ Matris ubera, unde lac immaculatum exsugeres, ac nisi ultro appetiisses fontes Salvatoris, unde haurires cum gaudio salutem, quæ a cisternis dissipatis, quæ non continent aquas, frustra semper expetitur. Dum vero Deo misericordiarum Patri gratias in humilitate cordis agimus, qui Te tanto suæ gratiæ munere, Nos vero tam præcipuo lætitiæ argumento, donare voluit, eundem indesinenter rogare proponimus, ut sua in Te dona cumulet atque perficiat, confisi Te vicissim ad ea promerenda omnia pietatis studia præclare posituram, cujus boni auspicium esse cupimus Apostolicam Benedictionem, quam Nobilitati Tuæ peramanter impertimur.

CXXXVI

LEIBNIZIUS AD FABRICIUM, THEOLOGUM HELMESTADIENSEM.

Ex autographo prius edito, quod nunc etiam in bibliotheca Hannoverana servatur.

Dabam Hannover., 4 sept. 1708.

Litteras nuper accepi a D. Banagio theologo apud Roterodamenses scriptas, celeberrimo fratre ejus qui operum eruditorum historiam diarii forma edit, quibus ex me desiderant, quid veri insit rumori de Helmestadiensium Theologorum responso (1), quod Trivultiani suo diario (Mémoires de Trévoux) (2) etiam inseruere, multumque ea de re jactant; et · quantum intelligo in opere aliquo suo tangere et examinare scriptum, calumniamque a Protestantium Ecclesiis amoliri cogitat. Ego illi significabo, a vobis una oro, rejici et longe amoveri hoc scriptum; si quid tamen voles præterea monere, una cum Dominis Collegis exspectabo monita. Circumspecte enim respondendum erit, quum futurum augurer, ut, quæ respondebo, publice compareant. Schedas tuas per hominem tibi notum et ad vos proficiscentem rite

(1) Quum serenissima princeps Brunswicensis Elisabetha Christina, tune augustissima imperatrix, ad romanam Ecclesiam deserta lutherana transierit, judicium a theologis Helmestadiensibus (anno 1707) requisitum est quod sub indice: Declaratio Helmestadiensium theologalium de discrimine exili lutheranam inter et romanam Eccles am, transituque ad romanos ritus non illicito, Coloniæ primum editum prodiit, et magnam litem in protestantium castris movit. N. E.

(2) Confer Commentaria Trivultiana (Mémoires de Trévoux), an. 1708, p. 900 seqq., ubi inserta est theologorum Helmestadiensum declara

lio. N. E.

« PreviousContinue »