Page images
PDF
EPUB

Nunc audax, cave, sis; precesque nostras,
Oramus, cave, despuas, ocelle,

Ne pœnas Nemesis reposcat a te:

Est vehemens Dea; lædere hanc caveto.

CARMEN LI.

Ad Lesbiam.

Ille mî par esse Deo videtur,
Ille (si fas est) superare Divos,
Qui, sedens adversus, identidem te
Spectat et audit

Dulce ridentem; misero quod omnes
Eripit sensus mihi: nam, simul te,
Lesbia, adspexi, nihil est super mî
[Vocis in ore:*]

Lingua sed torpet: tenuis sub artus
Flamma dimanat: sonitu suopte
Tintinant aures: geminâ teguntur

Lumina nocte.

[Otium, Catulle, tibi molestum est;
Otio exsultas, nimiumque gestis :
Otium et reges prius, et beatas
Perdidit urbes.]

CARMEN LII.

Ad se ipsum, de Strumâ et Vatinio.

Quid est, Catulle, [quid] moraris emori?
Sellâ in curuli Struma Nonius sedet:

[blocks in formation]

Per consulatum pejerat Vatinius.

Quid est, Catulle, [quid] moraris emori?

CARMEN LIII.

De Calvo.

Risi nescio-quem modo in coronâ,
Qui, cum mirifice Vatiniana
Meus crimina Calvus explicâsset,
Admirans ait hæc, manusque tollens :
Dî magni! salaputium disertum!

CARMEN LIV.

Ad Cæsarem.

Othonis caput oppido pusillum,
Vetti, rustice, semilauta crura,
Subtile et leve peditum Libonis;
Si non omnia displicere vellem
Tibi, et Fuffitio seni recocto.
Irascêre iterum meis iambis
Immerentibus, unice imperator.

CARMEN LV.

Ad Camerium.

Oramus, si forte non molestum est,
Demonstres ubi sint tuæ tenebræ.
Te quæsivimus in minore Campo,
Te in Circo, te in omnibus libellis,
Te in templo superi Jovis sacrato,

3

5

5

[blocks in formation]

In Magni simul ambulatione:
Femellas omnes, amice, prendi,
Quas voltu vidi tamen sereno;
Has [vel te sic] ipse flagitabam :
Camerium mihi, pessimæ puellæ.

Quædam inquit, nudum sinum reducens :
En hîc in roseis latet papillis.

Sed te jam ferre Herculei labos est:
Tanto te in fastu negas, amice.
Dic nobis, ubi sis futurus: ede,
Audacter committe, crede luci.
Num te lacteolæ tenent puellæ ?
Si linguam clauso tenes in ore,
Fructus projicies amoris omnes:
Verbosâ gaudet Venus loquelâ.
Vel, si vis, licet obseres palatum,
Dum vostri sim particeps amoris :
Non, custos si fingar ille Cretum,
Non si Pegaseo ferar volatu,

Non Ladas si ego, pennipesve Perseus,
Non Rhesi niveæ citæque bigæ ;
Adde huc plumipedes volatilesque,
Ventorumque simul require cursum,
Quos junctos, Cameri, mihi dicares;
Defessus tamen omnibus medullis,
Et multis languoribus peresus
Essem, te, mi amice, quæritando.

CARMEN LVI.

Ad Catonem.

O rem ridiculam, Cato, et jocosam,
Dignamque auribus, et tuo cachinno!
Ride, quidquid amas, Cato, Catullum:
Res est ridicula et nimis jocosa.
Deprendi modo pupulum puellæ

[blocks in formation]

Trusantem. Hunc ego, si placet Dionæ,
Protelo rigidâ meâ cecidi.

CARMEN LVII.

In Mamurram et Cæsarem.

Pulchre convenit improbis cinædis,
Mamurræ pathicoque, Cæsarique.
Nec mirum: maculæ pares utrisque,
Urbana altera, et illa Formiana,
Impressæ resident, nec eluentur.
Morbosi pariter, gemelli utrique:
Uno in lectulo, erudituli ambo:

Non hic, quam ille, magis vorax adulter:
Rivales socii puellularum.

Pulchre convenit improbis cinædis.

CARMEN LVIII.

Ad Cœlium, de Lesbiâ.

Coli, Lesbia nostra, Lesbia illa,
Illa Lesbia, quam Catullus unam
Plus quam se atque suos amavit omnes,
Nunc in quadriviis et angiportis
Glubit magnanimos Remi nepotes.

CARMEN LIX.

De Rufâ et Rufulo.

Bononiensis Rufa Rufulum fellat,
Uxor Menenî, sæpe quam in sepulcretis
Vidistis ipso rapere de rogo cœnam,

6

10

Cum, devolutum ex igne prosequens panem,
Ab semiraso tunderetur ustore.

CARMEN LX.

Num te leæna montibus Libyssinis,
Aut Scylla latrans infimâ inguinum parte,
Tam mente durâ procreavit ac tetrâ,
Ut supplicis vocem in novissimo casu
Contemtam haberes? O nimis fero corde !

CARMEN LXI.

In Nuptias Juliæ et Manlii.

Collis o Heliconei

Cultor, Uraniæ genus,

Qui rapis teneram ad virum

Virginem, o Hymenæe Hymen!

Hymen o Hymenæe!

Cinge tempora floribus

Suaveolentis amaraci :

Flammeum cape: lætus huc,

Huc veni, niveò gerens

Luteum pede soccum :

5

5

10

Excitusque hilari die,

Nuptialia concinens

Voce carmina tinnulâ,

[blocks in formation]
« PreviousContinue »