Page images
PDF
EPUB

Sed Trojâ obscœnâ, Trojâ infelice sepultum,

Detinet extremo terra aliena solo:

100

Ad quam tum properans fertur simul undique pubes
Græca penetrales deseruisse focos;

Ne Paris abductâ gavisus libera mœchâ
Otia pacato degeret in thalamo.

Quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
Ereptum est vitâ dulcius atque animâ
Conjugium; tanto te absorbens vortice amoris
Estus in abruptum detulerat barathrum;
Quale ferunt Graii Pheneum prope Cylleneum
Siccare emulsâ pingue palude solum;
Quod quondam cæsis montis fodisse medullis
Audit falsiparens Amphitryoniades,

105

110

Tempore quo certâ Stymphalia monstra sagittâ
Perculit, imperio deterioris heri;

Pluribus ut cœli tereretur janua Divis,

115

Hebe nec longâ virginitate foret.

Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
Qui tunc indomitam ferre jugum docuit.

Nam neque tam carum confecto ætate parenti
Una caput seri nata nepotis alit:

Qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
Nomen testatas intulit in tabulas,

Impia derisi gentilis gaudia tollens,
Suscitat a cano vulturium capite.

120

Nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
Compar, quæ multo dicitur improbius
Oscula mordenti semper decerpere rostro;
Quamquam præcipue multivola est mulier.
Sed tu horum magnos vicisti sola furores,
Ut semel es flavo conciliata viro;

Aut nihil, aut paulo quoi tum concedere digna,
Lux mea se nostrum contulit in gremium.

Quam circumcursans hinc illinc sæpe Cupido
Fulgebat crocinâ candidus in tunicâ.

125

130

Quæ tamen etsi uno non est contenta Catullo, 135 Rara verecundæ furta feremus heræ,

Ne nimium simus stultorum more molesti.
Sæpe etiam Juno, maxima Cœlicolûm,
Conjugis in culpâ flagravit quottidianâ,
Noscens omnivoli plurima furta Jovis.
Atqui nec Divis homines componier æquum est:
Ingratum tremuli tolle parentis onus.
Nec tamen illa mihi, dextrâ deducta paternâ,
Fragrantem Assyrio venit odore domum:

Sed furtiva dedit mirâ munuscula nocte,
Ipsius ex ipso demta viri gremio.

Quare illud satis est, si nobis is datur unus,
Quem lapide illa diem candidiore notat.

Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
Pro multis, Manli, redditur officiis,

Ne vostrum scabrâ tangat robigine nomen
Hæc atque illa dies, atque alia, atque alia.

137

140

145

150

Huc addent Divi quam plurima, quæ Themis olim Antiquis solita est munera ferre piis.

Sitis felices et tu simul et tua vita,

Et domus ipsa, in quâ lusimus, et domina:

Et qui principio nobis te tradidit, a quo

Sunt primo nobis omnia nata bona;

155

Et longe ante omnes, mihi quæ me carior ipso est, Lux mea; quâ vivâ vivere dulce mihi est.

CARMEN LXIX.

Ad Rufum.

Noli admirari, quare tibi femina nulla,
Rufe, velit tenerum supposuisse femur;
Non ullam raræ labefactes munere vestis,
Aut pelluciduli deliciis lapidis.

160

Lædit te quædam mala fabula, quâ tibi fertur
Valle sub alarum trux habitare caper.

5

Hunc metuunt omnes: neque mirum; nam mala

valde est

Bestia, nec quicum bella puella cubet. Quare aut crudelem nasorum interfice pestem, Aut admirari desine, cur fugiunt.

CARMEN LXX.

De Inconstantiâ feminei Amoris.

Nulli se dicit mulier mea nubere malle,
Quam mihi; non si se Jupiter ipse petat.
Dicit: sed, mulier cupido quod dicit amanti,
In vento et rapidâ scribere oportet aquâ.

CARMEN LXXI.

Ad Virronem.

Siquoi, Virro, bono sacer alarum obstitit hircus,
Aut siquem merito tarda podagra secat,
Emulus iste tuus, qui vostrum exercet amorem,
Mirifice est a te nactus utrumque malum.
Nam, quoties futuit, toties ulciscitur ambos :
Illam affligit odore, ipse perit podagrâ.

8

10

5

CARMEN LXXII.

Ad Lesbiam.

Dicebas quondam, solum te nôsse Catullum,
Lesbia; nec, præ me, velle tenere Jovem.
Dilexi tum te, non tantum ut volgus amicam,
Sed pater ut natos diligit et generos.

Nunc te cognovi. Quare, etsi impensius uror,
Multo mi tamen es vilior et levior.

5

Qui potis est? inquis. Quod amantem injuria talis Cogit amare magis, sed bene velle minus.

CARMEN LXXIII.

In Ingratum.

Desine de quoquam quidquam bene velle mereri,
Aut aliquem fieri posse putare pium.
Omnia sunt ingrata: nihil fecisse benigne est :
Immo etiam tædet, tædet obestque magis;

8

Ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget, 5 Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

CARMEN LXXIV.

In Gellium.

Gellius audierat, patruum objurgare solere,
Siquis delicias diceret, aut faceret.
Hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
Uxorem, et patruum reddidit Harpocratem.
Quod voluit, fecit: nam, quamvis irrumet ipsum 5
Nunc patruum, verbum non faciet patruus.

CARMEN LXXV.

Ad Lesbiam.

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
Vere, quantum a me, Lesbia, amata, mea, es.
Nulla fides ullo fuit unquam fœdere tanta,
Quanta in amore tuo ex parte reperta meâ est.

Nunc est mens adducta tuâ, mea Lesbia, culpâ, 5
Atque ita se officio perdidit ipsa pio,

Ut jam nec bene velle queam tibi, si optima fias,
Nec desistere amare, omnia si facias.

CARMEN LXXVI.

Ad se ipsum.

Siqua recordanti benefacta priora voluptas
Est homini, cum se cogitat esse pium,
Nec sanctam violâsse fidem, nec fœdere in ullo
Divûm ad fallendos numine abusum homines;
Multa parata manent in longâ ætate, Catulle,
Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

5

Nam, quæcumque homines bene quoiquam aut dicere possunt,

Aut facere, hæc a te dictaque factaque sunt; Omnia quæ ingratæ perierunt credita menti. Quare jam te cur amplius excrucies?

10

Quin te animo obfirmas, teque istinc usque reducis, Et, Dîs invitis, desinis esse miser?

Difficile est longum subito deponere amorem :

Difficile est: verum hoc quâlubet efficias.
Una salus hæc est; hoc est tibi pervincendum. 15
Hoc facies, sive id non pote, sive pote.

O Dî, si vostrum est misereri, aut siquibus unquam
Extremâ jam ipsâ in morte tulistis opem ;
Me miserum adspicite; et, si vitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi,
Quæ mihi subrepens imos, ut torpor, in artus,
Expulit ex omni pectore lætitias.

Non jam illud quæro, contra ut me diligat illa,
Aut, quod non potis est, esse pudica velit :

20

Ipse valere opto, et tetrum hunc deponere morbum. O Dî, reddite mî hoc pro pietate meâ.

26

« PreviousContinue »