Page images
PDF
EPUB

Tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
Culpâ est, in quâcumque est aliquid sceleris.

CARMEN XCII.

De Lesbiâ.

Lesbia mî dicit semper male, nec tacet unquam
De me: Lesbia me, dispeream, nisi amat.
Quo signo? quasi non totidem mox deprecor illi
Assidue: verum dispeream, nisi amo.

CARMEN XCIII.

In Cæsarem.

Nil nimium studeo, Cæsar, tibi velle placere,
Nec scire, utrum sis albus an ater homo.

CARMEN XCIV.

In Mentulam.

Mentula machatur: machatur mentula: certe
Hoc est, quod dicunt: Ipsa olera olla legit.

CARMEN XCV.

De Smyrna Cinna Poëtæ.

"Smyrna❞ mei Cinnæ nonam post denique messem, Quam cœpta est, nonamque edita post hiemem;

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

Smyrna cavas Atacis penitus mittetur ad undas;
Smyrnam incana diu sæcula pervolüent.
At Volusî annales [Paduam morientur ad ipsam,]
Et laxas scombris sæpe dabunt tunicas.
Parva mei mihi sunt cordi monimenta [laboris ;]
At populus tumido gaudeat Antimacho.

CARMEN XCVI.

Ad Calvum, de Quintiliâ.

Si quidquam mutis gratum acceptumque sepulcris
Accidere a nostro, Calve, dolore potest,
Quo desiderio veteres renovamus amores,
Atque olim amissas flemus amicitias;
Certe non tanto mors immatura dolori est
Quintiliæ, quantum gaudet amore tuo.

CARMEN XCVII.

In Æmilium.

5

10

5

Non, ita me Dii ament, quidquam referre putavi,
Utrumne os an culum olfacerem Æmilio.
Nil immundius hoc, [nihiloque est mundius illud:]
Verum etiam culus mundior et melior;

Nam sine dentibus est. Hoc dentes sesquipedales,
Gingivas vero ploxemi habet veteris;

Præterea rictum, qualem diffissus in æstu
Meientis mulæ cunnus habere solet.

6

Hic futuit multas, et se facit esse venustum;
Et non pistrino traditur atque asino?

10

Quem siqua attingit, non illam posse putemus [Egroti] culum lingere carnificis ?

CARMEN XCVIII.

Ad Vettium.

In te, si in quemquam, dici pote, putide Vetti,
Id quod verbosis dicitur et fatuis:
Istâ cum linguâ, si usus veniat tibi, possis
Culos et crepidas lingere carbatinas.
Si nos omnino vis omnes perdere, Vetti,
Dicas: omnino, quod cupis, efficies.

5

CARMEN XCIX.

Ad Juventium.

Surripui tibi, dum ludis, mellite Juventi,
Suaviolum dulci dulcius ambrosiâ.

5

Verum id non impune tuli; namque amplius horam
Suffixum in summâ me memini esse cruce;
Dum tibi me purgo, nec possum fletibus ullis
Tantillum vostræ demere sævitiæ.
Nam, simul id factum est, multis diluta labella
Guttis abstersisti omnibus articulis:
Ne quidquam nostro contractum ex ore maneret,
Tamquam comminctæ spurca saliva lupa.
Præterea infesto miserum me tradere amori
Non cessâsti, omnique excruciare modo;
Ut mî ex ambrosio mutatum jam foret illud
Suaviolum, tristi tristius helleboro.

10

Quam quoniam pœnam misero proponis amori, 15 Non unquam posthac basia surripiam.

CARMEN C.

De Calio et Quintio.

Cœlius Aufilenum, et Quintius Aufilenam,
Flos Veronensium depereunt juvenum ;
Hic fratrem, ille sororem. Hoc est, quod dicitur, illud
Fraternum vere dulce sodalitium.

Quoi faveam potius? Cœli, tibi: nam tua nobis 5
Perspecta exigit hoc unica amicitia,

Cum vesana meas torreret flamma medullas.
Sis felix, Cœli; sis in amore potens.

CARMEN CI.

Inferia ad Fratris Tumulum.

Multas per gentes et multa per æquora vectus,
Adveni has miseras, frater, ad inferias,
Ut te postremo donarem munere mortis,
Et mutum nequidquam alloquerer cinerem ;
Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, 5
Heu, miser indigne frater ademte mihi!
Nunc tamen interea prisco quæ more parentûm
Tradita sunt tristes munera ad inferias,
Accipe, fraterno multum manantia fletu :

Atque in perpetuum, frater, ave, atque vale. 10

CARMEN CII.

Ad Cornelium.

Si quidquam tacito commissum est fido ab amico, Quojus sit penitus nota fides animi;

Me unum esse invenies illorum jure sacratum, Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.

CARMEN CIII.

Ad Silonem.

Aut, sodes, mihi redde decem sestertia, Silo,
Deinde esto quamvis savus et indomitus ;
Aut, si te nummi delectant, desine, quæso,
Leno esse, atque idem sævus et indomitus.

CARMEN CIV.

Ad quemdam, de Lesbiâ.

Credis me potuisse meæ maledicere vitæ,
Ambobus mihi quæ carior est oculis?
Nec potui; nec, si possem, tam perdite amarem :
Sed tu cum Tappone omnia monstra facis.

CARMEN CV.

In Mentulam.

Mentula conatur Pimpleum scandere montem : Musæ furcillis præcipitem ejiciunt.

CARMEN CVI.

De Puero et Præcone.

Cum puero bello præconem qui videt esse,
Quid credat, nisi se vendere discupere?

« PreviousContinue »