Page images
PDF
EPUB

10

15

Quod si militibus parces, erit hic quoque miles, 7
Ipse levem galeâ qui sibi portet aquam.
Castra peto: valeatque Venus, valeantque puellæ :
Et mihi sunt vires, et mihi facta tuba est.
Magna loquor; sed magnifice mihi magna locuto
Excutiunt clausæ fortia verba fores.
Juravi quoties, rediturum ad limina nunquam !
Cum bene juravi, pes tamen ipse redit.
Acer Amor, fractas utinam, tua tela, sagittas
Ilicet, exstinctas adspiciamque faces!
Tu miserum torques; tu me mihi dira precari
Cogis, et insanâ mente nefanda loqui.
Jam mala finîssem leto; sed credula vitam
Spes fovet, et fore cras semper ait melius.
Spes alit agricolas; spes sulcis credit aratis
Semina, quæ magno fœnore reddat ager.
Hæc laqueo volucres, hæc captat arundine pisces,
Cum tenues hamos abdidit ante cibus.

20

Spes etiam validâ solatur compede vinctum : 25
Crura sonant ferro; sed canit inter opus.
Spes facilem Nemesim spondet mihi; sed negat illa.
Hei mihi! ne vincas, dura puella, Deam!
Parce, per immatura tuæ precor ossa sororis ;
Sic bene sub tenerâ parva quiescat humo.
Illa mihi sancta est; illius dona sepulcro
Et madefacta meis serta feram lacrymis;
Illius ad tumulum fugiam, supplexque sedebo;
Et mea cum muto fata querar cinere.

30

Non feret usque suum, te propter, flere clientem; 35
Illius ut verbis, sis mihi lenta, veto;
Ne tibi neglecti mittant mala somnia Manes,
Moestaque sopitæ stet soror ante torum,
Qualis, ab excelsâ præceps delapsa fenestrâ,
Venit ad infernos sanguinolenta lacus.
Desino, ne dominæ luctus renoventur acerbi:
Non ego sum tanti, ploret ut illa semel.
Nec lacrymis oculos digna est fœdare loquaces.
Lena nocet nobis; ipsa puella bona est.

40

Lena necat miserum Phryne; furtimque tabellas 45
Occulto portans itque reditque sinu.
Sæpe, ego cum dominæ dulces a limine duro
Agnosco voces, hæc negat esse domi.

50

Sæpe, ubi nox promissa mihi est, languere puellam
Nuntiat, aut aliquas extimuisse minas.
Tunc morior curis; tunc mens mihi perdita fingit,
Quisve meam teneat, quot teneatve modis.
Tunc tibi, lena, precor diras; satis anxia vivas,
Moverit e votis pars quotacumque Deos.

ALBII TIBULLI

LIBER TERTIUS.

ELEGIA I.

Martis Romani festæ venêre Calendæ
(Exoriens nostris hinc fuit annus avis);
Et vaga nunc certâ discurrunt undique pompâ
Perque vias urbis munera, perque domos.
Dicite, Pierides, quonam donetur honore,
Seu mea, seu fallor, cara Neæra tamen.
Carmine formosa, pretio capiuntur avaræ.
Gaudeat, ut digna est, versibus illa meis.
Lutea sed niveum involvat membrana libellum,
Pumex et canas tondeat ante comas;
Summaque prætexat tenuis fastigia chartæ,
Indicet ut nomen, litera facta, meum:
Atque inter geminas pingantur cornua frontes ;
Sic etenim comtum mittere oportet opus.
Per, vos auctores hujus mihi carminis oro,

Castaliamque umbram Pieriosque lacus,
Ite domum, cultumque illi donate libellum,
Sicut erit; nullus defluat inde color.
Illa mihi referat, si nostri mutua cura est,
An minor, an toto pectore deciderim.
Sed primum nympham longâ donate salute,
Atque hæc submisso dicite verba sono:

10

15

20

Hæc tibi, vir quondam, nunc frater, casta Neæra, Mittit, et, accipias munera parva, rogat;

Teque suis jurat caram magis esse medullis :
Sive sibi conjux, sive futura soror;
Sed potius conjux; hujus spem nominis illi
Auferet exstincto pallida Ditis aqua."

ELEGIA II.

Qui primus caram juveni, carumque puellæ
Eripuit juvenem, ferreus ille fuit.
Durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,
Vivere et, ereptâ conjuge, qui potuit.

[blocks in formation]

Non ego firmus in hoc; non hæc patientia nostro 5 Ingenio: frangit fortia corda dolor.

10

Nec mihi vera loqui pudor est, vitæque fateri,
Tot mala perpessæ, tædia nata meæ.
Ergo, cum tenuem fuero mutatus in umbram,
Candidaque ossa super nigra favilla teget;
Ante meum veniat, longos incomta capillos,
Et fleat ante meum mosta Neæra rogum.
Sed veniat caræ matris comitata dolore;
Mæreat hæc genero, mœreat illa viro.
Præfatæ ante meos Manes, animamque precatæ, 15
Perfusæque pias ante liquore manus,
Pars quæ sola mei superabit corporis, ossa
Incinctæ nigrâ candida veste legant;

Et primum annoso spargant collecta Lyæo,
Mox etiam niveo fundere lacte parent;
Post hæc, carbaseis humorem tollere velis,
Atque in marmoreâ ponere sicca domo.
Illuc, quas mittit dives Panchaïa merces,
Eoique Arabes, pinguis et Assyria,

20

20

Et, nostri memores, lacrymæ fundantur eodem: 25
Sic ego componi, versus in ossa, velim.

Sed tristem mortis demonstret litera causam,
Atque hæc in celebri carmina fronte notet:

"Lygdamus hîc situs est; dolor huic, et cura Neæræ Conjugis ereptæ, causa perire fuit,”

30

ELEGIA III.

Quid prodest cœlum votis implêsse, Neæra,
Blandaque cum multâ thura dedisse prece;
Non, ut marmorei prodirem e limine tecti,
Insignis clarâ conspicuusque domo ;
Aut ut multa mei renovarent jugera tauri,
Et magnas messes terra benigna daret;
Sed tecum ut longæ sociarem gaudia vitæ,
Inque tuo caderet nostra senecta sinu;
Tunc cum, præmensæ defunctus tempora lucis,
Nudus Lethæâ cogerer ire rate?

Nam grave quid prodest pondus mihi divitis auri?
Arvaque si findant pinguia mille boves?
Quidve domus prodest Phrygiis innixa columnis,
Tænare, sive tuis, sive, Caryste, tuis?
Et nemora in domibus sacros imitantia lucos?
Auratæque trabes, marmoreumque solum ?
Quidve, in Erythræo legitur quæ litore concha,
Tinctaque Sidonio murice lana juvat?
Et quæ præterea populus miratur? in illis
Invidia est; falso plurima vulgus amat.
Non opibus mentes hominum curæque levantur;
Nam Fortuna suâ tempora lege regit.

Sit mihi paupertas tecum jucunda, Neæra;
At, sine te, regum munera nulla volo.

10

15

20

O niveam, quæ te poterit mihi reddere, lucem! 25
O mihi felicem terque quaterque diem!

At si, pro dulci reditu quæcumque voventur,
Audiat aversâ non meus aure Deus;

Nec me regna juvent, nec Lydius aurifer amnis,
Nec, quas terrarum sustinet orbis opes.

Hæc alii cupiant; liceat mihi, paupere cultu,
Securo carâ conjuge posse frui.

Adsis, et timidis faveas, Saturnia, votis ;

Et faveas, conchâ, Cypria, vecta tuâ.

30

« PreviousContinue »