Sexti Aurelii Propertii Opera omnia: ex editione Ch. Th. Kuinoelis cum notis et interpretatione in usum Delphini variis lectionibus notis variorum recensu editionum et codicum et indicibus locupletetissimis accurate recensita

Front Cover
A. J. Valpy, 1822 - Latin poetry - 930 pages

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 121 - Dicite, quo portu clausa puella mea est?" Et dicam : " licet Aríaciis considat in oris, 25 Et licet HyZleis : illa futura mea est." Hic erat ! hic iurata manet ! rumpantur iniqui ! Vicimus ! assiduas non tulit illa preces ! Falsa licet cupidus deponat gaudia livor : Destitit ire novas Cynthia nostra vias.
Page 379 - HESTERNA, mea lux, cum potus nocte vagaren nec me servorum duceret ulla manus, obvia nescio quot pueri mihi turba minuta venerat (hos vetuit me numerare timor); quorum alii fáculas, alii retiñere sagittas, 5 pars etiam visa est vincla parare mihi. Sed nudi fuerant. Quorum lascivior unus » Arripite hunc » inquit
Page 353 - Vidi te in somnis fracta, mea vita, carina Ionio lassas ducere rore manus, et quaecumque in me fueras mentita, fateri, nec iam umore graves tollere posse comas, qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen, 5 aurea quam molli tergore vexit ovis.
Page 107 - Fortuna iacere, 25 hanc animam extremae reddere nequitiae. multi longinquo periere in amore libenter, in quorum numero me quoque terra tegat. non ego sum laudi, non natus idoneus armis : hanc me militiam fata subire volunt.
Page 293 - Non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu: si nescis, oculi sunt in amore duces. Ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena, cum Menelaeo surgeret e thalamo: nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem 15 dicitur et nudae concubuisse deae.
Page 474 - Carpathium omne mare est. Infelix Aquilo, raptae timor Orithyiae, Quae spolia ex illo tanta fuere tibi ? Aut quidnam fracta gaudes, Neptune, carina ? 15 Portabat sanctos alveus ille viros.
Page 29 - Umbria te notis antiqua Penatibus edit. Mentior ? an patriae tangitur ora tuae, Qua nebulosa cavo rorat Mevania campo, Et lacus aestivis intepet Umber aquis, Scandentisque Asis consurgit vertice murus, 125 Murus ab ingenio notior ille tuo...
Page 416 - ... tu mihi vel ferro pectus vel perde veneno : a domina tantum te modo tolle mea. te socium vitae, te corporis esse licebit, te dominum admitto rebus, amice, meis : lecto te solum, lecto te deprecor uno : rivalem possum non ego ferre lovem.
Page 174 - ... vos eritis testes, si quos habet arbor amores, fagus et Arcadio pinus amica deo. 20 ah, quotiens teneras resonant mea verba sub umbras, scribitur et vestris 'Cynthia
Page 209 - Quandocumque igitur vitam mea fata reposcent, Et breve in exiguo marmore nomen ero, Maecenas, nostrae spes invidiosa iuventae, Et vitae et morti gloria iusta meae, Si te forte meo ducet via proxima busto, 75 Esseda caelatis siste Britanna iugis, Taliaque illacrimans mutae iace verba favillae : "Huic misero fatum dura puella fuit.

Bibliographic information