Page images
PDF
EPUB

Tu tamen in melius sævas converte querelas :
Sat tibi sit pœnæ nox et iniqua vada.
An poteris siccis mea fata reponere ocellis?
Ossaque nulla tuo nostra tenere sinu?
Ah! pereat quicumque rates et vela paravit
Primus, et invito gurgite fecit iter!

Nonne fuit levius dominæ pervincere mores,
(Quamvis dura, tamen rara puella fuit,)

10

15

muta. Hoc esto contenta supplicio, quod nigra tempestas et mare navibus infestum me agitant. Sustinebisne illacrymabilibus oculis in tumulo corpus meum componere, et nullas meas reliquias in tuo gremio retinere. Eheu pereat, quisquis ille fuit qui naves et vela pimus instruxit, et invito mari navigavit. Numquid non fuit facilius ferox puellæ ingenium domare, (quæ, quanquam særa est et diffi

ingratum' vs. 4. in quo querelas has effunderet.—10 Gebh. e codice Palat. sat t. sat. Nostri nihil mutant: sed efficacius videtur sat geminatum: non tamen ut cum Gebhardo bubulum cor habere eum dicam, cui non arriserit.' Broukh.Propter unicum lib, nihil mutand. Sit t. sit Dresd.' Barth. Vulg. retinent Burm. et Lachm.-11, 12 Appon. Brix. Inepte Posth. oppon. judice Barth. Sic et Leid. 2. Colb. Exc. Mod. Palat. et pr. edd. Expon. Græv. Ep. ad Heins. T. iv. Syllog, p. 202. sed Heinsio,' ait Burm. ' mea fata reponere cum Passeratio præferenti [N. Prop. et Adv. p. 243.] subscribit p. 210. et recte. Subintelligitur enim, tumulo, vel toro mortuali. Tentaverat etiam Heins. in Ep. ad Græv. ineditis, An poteris siccis, mea vita, reponere ocellis, Ossaque adusta tuo, &c. Eund. vid. 11. Adv. 5. p. 243. et N. Prop. p. 673. Ossa tenere sinu, nt ap. Sen. ad Helv. 2. circa fin. Ubi vid. Lips. et Passeratium ad h. 1.' Burm. Muta pro nulla conj. Barth. xxI. Adv. 1. de quo hæc Broukh. Non libet exagitare manes viri eruditissimi, et multis aliis meritis notam tam abnormem lucrifacientis; sed hæc talia monere debent illos, qui stantes in uno pede solent integra volumina conscribillare.' Addit is Groning. invertere nulla et nostra, sed id improbat cum Barth. nostro, qui putat nulla esse multo elegantius T muta.—14 ' In invito Dorv. 2. Novi qui conjecerat Et primum inv. Sed vulg. minime solicitand, probant loca veterum poëtarum, primum maris navigatorem detestantium.' Burm.-15‘Melius habet Broukh. sine addita nota; præeuntibus tamen Aldd. Mur. et aliis paucis. Sed levius, quod Bon. et Ed. pr. habent, prætulit Vulp. cum reliquis edd. Lev. etiam melius respon. det voci durus' in vs. subjecto.' Barth. Id. sentiunt Lachm, et Kuin, qui omnes citant Horat. 1. C. 24. 19. Lev. Perr. v. c. tres Voss. Dorv. 1. meus 2. Colb. et Neap. 2. Domina mel. Dorv. 2. Alibi Noster Nonne fuit satius.' Male ex solenni codd. confusione amores Vossianus, Mentel. Borr. meusque 1.' Burm. Mel. Vicent. Ber. 1487. Volsc. 2. sed 1. lev.-16 Rata Voss. 1. 3. Cara in aliis quod præfert Wyttenbach, in Bibl. Amst, Vol. 11. P. 11. p. 11. et Ast.

NOTE

13 Quicumque rates et vela paravit] Qui primus naves invenit et navigavit, dicitur aliis fuisse Jason, aliis Semiramis, aliis Danaus, aliis Erythras Rex, Tibullus existimat Tyrios primos navigasse, 1. 7. 20. ' Prima

ratem ventis credere docta Tyros.' Icarus autem primus vela invenisse traditur: Dædalus vero malum et antennam. Simile est ap. Horat. 1. Od. 3.

Quam sic ignotis circumdata littora sylvis
Cernere, et optatos quærere Tyndaridas?
Illic siqua meum sepelissent fata dolorem,
Ultimus et posito staret amore lapis;
Illa meo caros donasset funere crines,

Molliter et tenera poneret ossa rosa:

20

cilis, nihilominus est insignis eximia forma,) quam ita perlustrare littora_cincta nemoribus incognitis, ac Tyndaridas nautarum votis expetitos invocare? Si casus aliquis, ubi ipsa est, miserum meum amorem tumulo inferret, extremusque lapis abjecto amore mihi poneretur; ista meis exequiis dicasset dilectos sibi capillos, et benevole ossa mea collocasset in urna mollibus rosis plena. Illa meum nomen

p. 14. Plurium tamen codd. auctoritas, ait Kuin. rara tuetur. Quod exhibent Burm. Broukh. Barth. et Lachm, quorum primus et ultimus id defendunt.— 17 Circumdare Dorv. 2.-18 Optatas Voss. 1. 3. Burmm.-19' Repone e Groning. sepelissent, quod optime respondet rdonasset' et 'clamasset,' uti et' staret' bene convenit cum' poneret.' Est et sepelissent in Regg. Colbertt. pr. edd. Reliqui peperissent, leviter corruptum e priori.' Broukh. Sepelirent Gryph. Græv. Lond. Scal. minus concinne. Sepeliss. meliores libr. scr. et impr. Codex Palat. ap. Gebh. monstrum lectionis habet, Ille si quæ meum fefellissent facta dolores: unde ille legit Illi si qua m. sep. fata d.' Barth. Peperiss. Voss. 4. Mentel. Borr. Burm. 1. Sepelirent Exc. Scal. Sepeliss. Burm. Lachm. exhibent.-20 'Exposito Græv. in Epist. ad Heins. T. iv. Syllog. p. 202. quod probabat Heins. vel apposito legebat. Honore Exc. Scal. quod non repudiand. videtur, et exposito honore capi posset pro, vulgari, tralatitio honore, atque humanitate. Pro lapis Markl. conj. labos. Sed non persuadet.' Burm. Honore etiam probat V. D. in Bibl. Amst. Vol. II. P. I. p. 11. Sed locus medicina non eget, judice Kuin.-21 Donaret et mox clamaret Guy. quod probo; sequitur enim poneret.' [Sed poneret, ait Kuin. positum est pro, posuisset: et jubet vidend. Drakenb. ad Liv. xxxvIII. 2. 2.] Pro funere in Vossiano murmure. Damnasset Heins. male: idem etiam in ora ed. Ald. conjecerat Illa meo cineres donasset funere caros: sed tunc præstaret munere ex Vossiani scriptura murmure, nisi quis substitui præferat Illa meos caro donasset munere manes. In re funesta aptius hic puto epitheton fore, si legamus Illa meo rasos donaret funere crines: et funere pro, funeri, positum, ut passim ap. Nostr. Possis etiam cæsos crines, ut in Epicedio Drusi 95. et seqq. Laceros crines' vocat Lucan. Ix. 57. &c. ex quo 1. luceros crines ex vestigiis

NOTE

18 Quærere Tyndaridas] Tyndaridæ, i. e. filii Tyndarei; quia nempe ex Leda, uxore Tyndarei, quam Jupiter compressit, nati dicuntur Castor et Pollux; quos Horat. eadem Od. vocat fratres Helenæ lucida sidera;' quia nempe navigantibus tempestate jactatis prosperi et salutares apud Antiquos crediti sunt. Alio nomine vocantur balii fratres ab (Ebalia, Laconiæ in Peloponneso regiuncula.

19 Illic] Nimirum Romæ, ubi erat Cynthia, Propertii amica.

20 Ultimus staret lapis] Sepulcrnm significat, juxta illud lib. iv. El. ult. 'In lapide hoc uni nupta fuisse legar.' Ita etiam Tibull. 1. El. 3. Quod si fatales jam nunc explevimus annos, Fac lapis inscriptis stet super ossa notis.'

21 Donasset funere crines] Mos erat

apud Veteres, ut, cum mortuos sepul

Illa meum extremo clamasset pulvere nomen,
Ut mihi non ullo pondere terra foret.
At vos, æquoreæ formosa Doride natæ,
Candida felici solvite vela choro.

Si quando vestras labens Amor attigit undas,
Mansuetis socio parcite littoribus.

25

supremis cineribus inclamasset, quo mihi tellus non esset oneri. Sed vos, Nymphæ marina, pulchra Doridos filiæ, pandite vela alba fortunato choro vestro. Si vero aliquando Cupido vos invisens vestras contigit aquas, pacato mari, mihi vestro in amore consorti benignæ ignoscite.

literarum pro caros hoc quoque in 1. reponere liceret: idque conjecturis modo propositis, si mei arbitrii res sit, præferrem. Hæc emendatio egregie firmatur ex imitatione Sannazarii, qui totum hunc Propertii 1. optime æmulatus est, 1. El. 3. 19.' Burm. Caros veram lect. pronuntiat Kuin. et sic edidit Lachm, qui exhibet donasset funere.-22 M. in Franc. et Heins.-23 Leg. videtur munere pro pulvere Broukhusio, qui illud multis defendit. Tu cave, ait Barth. quicquam mutes. Nec munere, nec Heinsii murmure placent Burmanno. -24 In Mem. invenerat Passeratius Tu m. unde refingit Tum m. Nihil verius.' Broukh. Ut edd. fere omn. etiam Broukhusiana prior: sed posterior et Gött. Tum. Nihil mutand. putarem. Pulvere Posth, e vs. præc.' Barth. Plurimorum Mss, auctoritate Ut retinend. videtur Burmanno. Ut revocat Lachm.-25 Ut Burm. 1. F. e D. Voss. 1. Formosa Heinsian.-26 V. noto noster 1. Vota choro Groning. Vela ch. reliqui omnes: quomodo ediderat Scaliger, et ante eum viderat legend. Hermol. Barbarus Castigat. ad 11. Plin. 37. Etiam vett. illæ edd. vela choro habebant: idque videre licet ex Ant. Volsci Commentario.' Broukh. Vela nolho Guarn. Choro Neap.Mentel. Brix. Venet. Ald. 1. Noto 2. Gryph. Mur. Basil, quod placebat Francio, et habent Voss. 1. 3. Franc. 2. suaque imitatione Sannazarius comprobavit. Vela choro exhibent Barth. Burm. Lachm.-27 Nostras Bon. Vestrasque libens Palat.-28 Mansuetus Brix.

NOTE

cro composuissent, comas etiam tonderent, tumuloque imponerent. Ita etiam Ov. Ep. Canaces: Non mihi te licuit lacrymis perfundere justis, In tua nee tonsas ferre sepulcra comas.' Quem quidem ritum Romani mutuati sunt a Græcis, qui hoc primi leguntur fecisse ap. Homerum, Il.

XXIII.

22 Tenera poneret ossa rosa] Florum sertorumque, sed maxime rosarum, adeo studiosi quondam fuerunt Romani, ut non solum in deliciis haberent vivi in rosis jacere et corollis; sed iisdem etiam mortuorum corpora spargerent, monumentaque exornarent. Quod non modo significat hoc

[ocr errors]

in loco Propertius, sed etiam III. 16. 'Sertisque sepulcrum Ornabit.' Tibull. II. El. ult. Illa mihi sancta est; illius dona sepulcro Et madefacta meis serta feram lacrymis.' Ap. Virg. v. Æn. ubi Æneas Anchisa parentat, Purpureosque jacit flores, ac talia fatur,' &c.

23 Clamasset pulvere nomen] Satis et abunde apud Tibullum diximus de solenni apud Antiquos ritu, quo mortuorum nomina per aliquot dies conclamabantur, et post ultimam conclamationem cadavera efferebantur, ut comburerentur, ut tradit Servius ad illud Virgilii: 'Animamque sepulcro Condimus, et magna supremum voce

[blocks in formation]

HÆC certe deserta loca, et taciturna querenti,
Hoc vacuum Zephyri possidet aura nemus.
Hic licet occultos proferre impune dolores,
Si modo sola queant saxa tenere fidem.
Unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus?
Quod mihi das flendi, Cynthia, principium?
Qui modo felices inter numerabar amantes,
Nunc in amore tuo cogor habere notam.

5

Ista quidem loca solitaria, nihilque respondentia conquerenti, liberamque ab arbitris sylvam tenet Zephyri flatus. Ibidem fas est arcanos tuto dolores verbis exprimere, si tamen rupes desertæ silentium fidemque servare possint. Undenam, o mea Cynthia, superbiam tuam et sævitiam commemorare incipiam? quodnam mihi, o Cynthia, querendi initium præbes? Ille ego, qui nuper in numero fortunatorum amatorum recensebar, jam compellor in amore tuo sustinere infamiam. Quod

Ad Cynthiam Dresd. Borr. Francc. pr. et pleræque edd. Sed Ald. 2. Rouill. sic: Solus lamentatur de fastu Cynthia ac (sic Barth. at Burm. habet et) levitate.-1 Malit Broukh. tacitura, propter vs. 4. Sed taciturna id. valere censet Barth. Tacitura habet Exc. Scal.-2 Hoc v. Ms. Guyeti, unde legit Hic v.— 3 Pof. Posth.-4 Movere Leid. 1. Voss. Heinsian.-5 Recitem Voss. 4. Pro mea Heins. dic.-6 Quod Palat.-7 Internum. Ald. 1. Num. inter Voss. 2.

NOTE

1 Hæc deserta loca] In agris sylvosis ac descrtis locis commoratus Poëta liberius de Cynthiæ fastu et levitate conqueritur, seque tandem fatetur optare ut Cynthiæ suæ, qualiscumque demum sit, nomen et laudes jugiter resonare non desistant. Tum forsan, cum hæc cecinit Propertius, in prædiolo suo versabatur ad Clitumni fon

tes. Vid. Plin. vi. Ep. 8.

2 Zephyri aura] Zephyrus, ventus ab occasu flans contra Eurum, qui Latine dicitur Favonius; de quo supra pluribus ad Catullum et Tibul lum.

8 Cogor habere notam] Dedecus, ig. nominiam, quod nempe impudica puellæ serviam.

Quid tantum merui? quæ te mihi crimina mutant?
An nova tristitiæ causa puella tuæ ?

10

Sic mihi te referas levis, ut non altera nostro

Limine formosos intulit ulla pedes.

Quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet;
Non ita sæva tamen venerit ira mea,

Ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo
Lumina dejectis turpia sint lacrymis.

An quia parva damus mutato signa colore;

Et non ulla meo clamat in ore fides?

15

ram tum magnum scelus admisi? quænam te incantationes abalienant a me? Estne altera amica iræ tuæ causa? O nimis credula! ita ad me redeas, quemadmodum nulla alia puella domum meam ingressa est. Quanquam vero iste meus mæror tibi plurima mala debet, attamen ira mea non adeo vehemens erit, ut tibi jure fiam jugiter doloris causa, et ut oculi tui fædentur effusis fletibus. An quia exigua tibi præbemus indicia amore mutato, nullaque in meo vultu fides clamat? Vos eritis

Feliciter 4.-9 Bene Lips. et Palm, crimina: quæ crimina? novus amor alterius puellæ.' Broukh. Sed nonne, quærit Barth. de hoc loquitur pentameter? Hoc certum est, addit, librarios sæpe in voc. crimen et carmen peccasse. Legit crimina. Carmina Leidd. quat. Voss. Dorvv. mei, Groning. Neap. Borr. pr. edd. Aldd. Colin. Rouill. Gryph. aliæque: idque tuetur Passeratius, et carmina magica intelligit cum Beroaldo, et ante eos Volscus: quod jure explodit Bronkh. Bene Lips. IV. Ant. Lect. 11. fin. crimina emendavit: quod probant sequentia, in quibus levitatem, asperitatem, et superbiam ei objicit. Crimina etiam Perr. v. c. et Colot. Exc. Præstiterit tamen f. ut per crimina intelligamus Propertii delictum et notam mutati amoris, ut seq. suadet versus.' Burm. Per crim. intelligi criminationes, quibus alii odium Cynthiæ sibi conflaverant, notat Goldast. ad Dosith. III. p. 39. Crim. verissimam censet Lachm.-10 At, et in fin. sine interrog. signo, Palat.11, 12 ' Lenem Dorv. 2. In aliis [inter quos Dresd. qui habet lenis ut,] lenis, quod metro adversatur, nisi interpretatio sit vocis levis pro leni et benigna, quo sensu hic capiend. notaverat J. Dousa, et ita exponebat Dorv. in Misc. Obs. Vol. 1. p. 133. vel distinguend. putabat Sic mihi te referas, levis. Ayrm. te referas, levis ut non altera. Scaliger vero ad El. 8. 19. pro levem capiebat. Pro ut non Ask. aut non. Non altera ulla displicebat Heinsio. Illa Mentel. Neap. Patruus meus conjecerat alta: sed similia exempla dederunt viri docti ad Min. Fel. 11.' Burm.-13 Præbet Voss. 3.-14 Scava Heinsian. Voss. 1. I. mihi Markl.—15 Merita Guy. Heins.-16' Deletis et delectis varie legitur in membranis: male.' Broukh. Deletis Posth. dilectis Dresd. vitiose.' Barth. Hi deject. exhibent cum Lachm. et Burm. qui sic loquitur: Delectis Leid. 1. Dorv. et Neap. Dilectis Voss. 1. 2. meusque 2. Deletis Heinsian. Exc. Mod. seu Groning. Dejectis Borr. Sed longe præfero, quod conjecerat Heins, defectis. Idem Heins. pro turpia corrigend. censebat turgida. Turpia non rejecerim.' Waard. deject. tuetur; et observat fl. dej. lac. aut inter se construen

NOTE

9 Quæ te crim. [carmina] mutant] Intelligit vel cantus magicos, seu incantamenta, quibus amantium mentes

permoventur, vel alterius poëtæ carmina, quibus animum puellæ delinivit.

« PreviousContinue »