Page images
PDF
EPUB

SEXTI AURELII PROPERTII

VITA,

PER ANNOS, QUANTUM LICUIT PROBABILI CONJECTURA, DIGESTA,

AUCTORE

FRID. GOTTL. BARTHIO.

A. U. C. Varr. 702. Propertii 1.

Pompeius III. sine collega, supremis mens. Scipio Metellus Consules.

In hunc annum nos, probabili conjectura, non tam J. Dousam et Heynium secuti, quam ratione ipsa ducti, vel potius compulsi, Propertii nostri natales conferimus. J. Dousa in Sched. Succid. in Tibull. duobus minimum lustris, vel certe sesquilustro juniorem' fuisse vult nostrum Aurelium Albio Tibullo, cujus natales Ayrmannus falso in A. 705, ipse vero in A. U. 697. referebat. Idem Dousa 1. c. Propertium post Horatium (A. U. 689. L. Aurelio Cotta et L. Manlio Torquato Coss. natum) anno plus minus octavo, nonone, an decimo? natum autumat. Heynius autem Vit. Virgil. ad A. U. 711. T. 1. p. CXLVII. Hoc anno,' inquit, ‘a. d. xiii. Kal. April. (xx. Martii) Ovidius natus est; nec multo ante Propertius; Tibullus autem jam ante 705. natus erat; quanquam alii ejus natales ad A. 690. Propertii autem 697. referre volunt.' Nos igitur, rebus diu pensitatis, momentisque vitæ Propertianæ modo sic, modo aliter ordinatis, tandem mediam hanc ingressi sumus viam,

SEX. AUR. PROPERTII VITA.

27

qua omnia satis probabiliter cohærere nobis videbantur, sibique invicem respondere; quanquam neque negare, neque inficias ire volumus, annum 697. quem Vulpius Nostri natalem statuit, quemque Jo. Christoph. Gatterer, in 'Handbuch der Universalhistorie' P. 1. p. 933. utrique poëtæ, et Tibullo et Propertio, vindicat: (namque A. M. 3926. incidit in A. U. C. 697.) prima fronte præferendum quibusdam videri posse. Sed neque nos multum aberrabimus a vero. Ovidius enim Tr. Iv. 10. 41–54. (coll. 11. vs. 463—67.) sic enarrat tempora poëtarum ævo suo celebratissimorum, ut Gallum, Virgilium, Tibullum, Horatium, non tam inter ἡλικιώτας et plane συγχρόνους sibi, sed inter veteranos ac seniores quasi poëtas recenseat. Propertium vero diserte vs. 46. ait sibi jure sodalitii junctum fuisse, quemadmodum etiam Ponticum et Bassum, amicissimos Propertio nostro, dulcia refert convictus sui fuisse membra: "Temporis illius colui fovique poëtas; Quotque aderant vates, rebar adesse Deos. Sæpe suas volucres legit mihi grandior ævo, Quæque necet serpens, quæ juvet herba, Macer. Sæpe suos solitus recitare Propertius ignes, Jure sodalitii qui mihi junctus erat.

Ponticus Heroo, Bassus quoque clarus Iambo Dulcia convictus membra fuere mei. Et tenuit nostras numerosus Horatius aures, Dum ferit Ausonia carmina culta lyra. Virgilium vidi tantum: nec avara Tibullo Tempus amicitiæ fata dedere meæ. Successor fuit hic tibi, Galle; Propertius illi; Quartus ab his serie temporis ipse fui.'

Cornelius Gallus totis annis 30. (nempe A. U. C. 681.) ante Ovidium natus, obiit morte voluntaria A. U. C. 728. secundum eundem Dousam 1. c. cujus rationes etiam Burmanno Sec. probari video ad Anthol. Lat. Tibullus nascitur secundum Dousam A. 697. ut inter hunc et Gallum 16. anni interjecti sint, totidemque dentur intervallo usque ad Ovidii natales. Propertius tamen successit Tibullo, sicut ipse Naso Propertio nostro. Hic certe non pauciores quam 6. vel 8. anni inter utrumque assumi posse videntur. Propertius quoque propior adhuc Nasoni fuisse videri possit, dum se

ejus sodalem profitetur, quod in hominem multis annis majorem non cadit, uti agnovit quoque doctus Anglus Crusius in 'The Lives of the Roman Poets' vol. I. p. 104. interpretat. German. Christ. Henr. Schmidii, qui nobiscum facit, et eundem A. U. C. 702. Propertio assignat natalem, licet aliam æram sequi videatur, unico anno a nostra, quæ Varroniana est, differentem.

De patria Propertii nova subnascitur difficultas, dum non septem, sed vel novem urbes, uti e Donnolæ libello de Patria Prop. constat, de hoc inter se certant honore. Attamen plures harum urbium sunt vel recentioris originis, ita ut diu post Propertium ipsum natæ sint; vel ita situ suo dispositæ, ut descriptioni, quam Poëta de sua suppeditavit patria, minime respondeant, adeoque, veritatis vi repulsæ, de petitione sua Propertium sibi vindicandi decedere cogantur. Quatuor igitur inprimis urbes restant, quæ celebres satis ac disertos causæ suæ patronos nactæ sunt, quarumque jura jam accuratius ad examen vocanda sunt, ut appareat, secundum quam illarum vindicias dare integrum judicem deceat.

Tribus in locis Propertius de patria sua egit. E primo loco, nempe Lib. 1. El. ult. apparet, Umbriam ejus esse patriam. Sic enim ait ad Tullum: Si Perusina tibi patriæ sunt nota sepultæ Italiæ duris funera temporibus,.. Proxima supposito contingens Umbria campo Me genuit, terris fertilis uberibus.' Obiter tantum observo, Perusiam ipsam, quæ Ciatti opinio est, non posse patriam Poëtæ haberi, neque adeo in censum quatuor illarum urbium venire, quæ de patria Poëtæ nostri contendendi aliquam juris speciem habeant. Nam Perusia non in Umbria, sed in Etruria sita est.

Ex altero loco, iv. 1. 65. sq. apparet, Propertii patriam in valle Umbriæ ita sitam fuisse, ut arces ejus scanderent de vallibus. Ita enim canit Romanus Callimachus: 'Scandentes si quis cernet de vallibus arces, Ingenio muros æstimet ille meo,'

E tertio denique ejusdem Elegiæ loco vs. 121-126..cog

noscimus in Umbria sitam fuisse patriam ejus oram, et quidem ubi nebulosa cavo rorat Mevania campo (saxo pro campo legit Crusius 1. c. qua auctoritate, aut quo sensu, equidem non dixerim : namque in meis libris nullam plane deprehendi varietatem). Hæc enim sunt verba Astrologi ad Propertium (coll. vs. 71. et 77.): Umbria te notis antiqua penatibus edit. Mentior? an patriæ tangitur ora tuæ? Qua nebulosa cavo rorat Mevania campo, Et lacus æstivis intepet Umber aquis, Scandentisque arcis consurgit vertice murus, Murus ab ingenio notior ille tuo.' Hæc omnia si recte pelsitamus loca, patria Propertii non erit Mevania ipsa, quæ est plurimorum [etiam Torrentii ad Suet. Calig. 43.], et in his quoque Broukhusii opinio, sed potius urbs in vicinia Mevaniæ sita, quod agnovit etiam Chr. Henr. Schmidius ad Crusii Vit. Poët. Rom. T. 1. p. 100. n. o.); sicuti nec lacus Umber ejus patria est, licet in illius vicinia quærendus sit. Accedit, quod Mevania urbs in planitie sita est, non vero, ut Propertii patria, in colle. Neque vero ipsa urbs rorare dicitur, sed Mevania nebulosa cavo campo, ut adeo Mevania h. 1. totum agrum significet, non urbem.

Sed neque Ameria, quæ Scaligeri sententia est [probata etiam, ut notat Kuinoel, a Barthio ad Stat. Sylv. 1. 2. 253.], intelligenda est. Namque illa urbs extra vallem Spoletinam sita est: neque Mevaniæ proxima, sed 30. prope passuum millibus ab ea, longiusque a Perusiæ finibus abest.

Eadem ratio excludit quoque Assisium, 9. circiter millibus passuum a Mevania remotum; licet Maittairius in edit. Londin. post Mevaniam hoc oppidum nominet: accedit, quod hic quoque frustra lacus Umber quæratur.

Relinquitur ut HISPELLUM assumamus Propertii patriam, eique civem hunc addicamus, qui, licet minor sit magno Homero aut Marone, inter elegiacos tamen poëtas non ultimum locum obtinet, satisque decoris habet ad patriam suam ornandam. Hispellum nempe, cum agro suo, in valle Spoletina, unice situm illum habet, quem Propertius ll. cc. designavit. Namque ejus murus, sicuti Donnola

ex oculari docuit inspectione, acclivis est, et ex imo. ad verticem consurgit. Verbum enim scandendi,' quo Propertius utitur, est, pedetentim et per diversos gradus sese attollere, quod fit in urbe ad clivum quendam, reclinato situ posita. Deinde lacus Umber manifesto est Clitumnus: vid. not. ad Iv. 1. 124. coll. II. 19. 25. Probabile enim est, Cynthiam in patria Poëtæ rusticatam fuisse, quorsum ipsi mox volare Propertio animus erat sec. vs. 27. Tandem Perusiæ opposita est ita, ut per campum Mevanatem et Clitumnum progrediendum sit ad urbem patriam Propertii, quæ consurgit vertice scandentis arcis, s. montis paulatim se cum urbe attollentis. Adde quod Hispellum solum 'noti Penates' [Iv. 1. 121.] vocari possunt ab Horoscopo, partim propter coloniam Rom. a Jul. Cæsare eo deductam, partim propter balneum ibi frequentatissimum. Hæc omnia Donnola fusius exposita testimoniorum auctoritatibus munivit, aliis etiam levioris momenti argumentis plurimis adjectis; quæ qui cognoscere avet, is facili negotio librum ipsum Donnolæ adire poterit. Nos potiora et gravissima adeo complexi argumenta ex eo proposuimus, quia cognoveramus, Philippum Silvium non satis accurate in ea re versatum fuisse; ita ut, ejus Epitome lecta, multo quidem incertior sis, quam ante. Ceterum sepulcrum Propertii, recentiore ætate Hispelli detectum, non leve pondus addit Donnolæ sententiæ, ut adeo Propertium in posterum Hispellatem habendum vix dubitari posse videatur. Satis interim ridicule Auctor Memor. Trivolt.' loco infra laudando, J'accorderois,' inquit, sans beaucoup de peine a Thaddée Donnola qu'il étoit de Spello, quand il se seroit epargné de prodiguer tant de doctrine sur un sujet tel que celui-la. Ne igitur et nos cuipiam prolixitate nimia in hac re occasionem demus fidem Donnolæ elevandi, verbum non amplius addemus.

[ocr errors]

6

A. U. C. 711. Propertii 10.

C. Vibius Pansa. A. Hirtius.

Bellum Mutinense. Ovidius natus. Circa hoc tempus, vel certe non ita multo post, fortasse anno sequente, pater

« PreviousContinue »