Page images
PDF
EPUB

Hisce in Pentateucho ipso obviis locis, quibus Moses sese illius scriptorem diserte nuncupat, accedunt plura reliquorum Veteris Testamenti librorum loca, quibus hoc ipsum opus nomine Legis Mosis, Legis quam Jova per Mosen dedit, commemoratur. In libro Josue, qui etsi hujus ducis ætate multo recentior est, tamen maximam partem e commentariis si non plane coævis, certe satis vetustis, fere ad verbum, uti fert mos scriptorum Orientalium, haud dubie compositus est, legimus cap. 1, vers. 7, 8, mox post obitum Mosis monitum fuisse Josuam, ut librum legis Mosis perpetuo legat; et Josua in oratione ad populum habita, cap. xxIII, vers. 3--13, monet primores Israelitarum, ut faciant omnia, quæ in libro legis Mosis scripta essent; pluresque non tantum leges, verum etiam res gestas in eo descriptas, comminationes et promissiones in eo propositas commemorat. In comitiis quoque ultimis, quæ Josua cap. XXIV habuisse narratur, præcipua Pentateuchi capita ille summatim repetit, fœdus cum Jova instaurat, idque addit libro legis Jova, vers. 26, qui haud dubie idem est liber, qui 1, 7, 8, et xxIII, 6, vIII, 32, dicitur liber legis Mosis, et vin, 34, liber legis. Davides moribundus Salomonem filium hortatur, I Reg. 11, 3, ut servet omnia præcepta, jura et statuta, prouti scripta illa sint in lege Mosis. Nihil plane dubitationis admittit. locus II Reg. XIV, 6, quo Amazias, rex Judæ, pepercisse filiis perduellium dicitur, sicuti scriptum (præscriptum) est in libro legis Mosis, subjectis statim ex illo verbis, quæ huc spectant, quæ illa ipsa sunt, quæ hodienum Deut. xxiv, 16, leguntur. II Reg. xx11,8, liber legis, qui paulo inferius cap. XXIII, vers. 2, liber fœderis, et II Chron. xxxiv, 14, distinctius liber legis per Mosen scriptus dicitur, ab Hilkia summo pontifice in templo repertus narratur, e quo Saphanes, scribal regius, Josiæ regi prælegerit promissiones et comminationes, quæ vix aliæ esse possunt, quam quæ Levit. xxvi, 3-45, et Deut. xxvII, 11-xxvIII, 68, continentur; atque e I Reg. XXIII, 21-23, patet, Josiam regem Paschatos festum iisdem solemnibus ac ritibus instituisse, qui in libro fœderis ab Hilkia reperto, perscripti fuissent (1). II Reg. xxIII, 25, dicitur, nullum comparandum esse sét additâ, vel nunquam omnino in memoriam revocata? Denique, quod scriptor, absoluta narratione, clausulam supponat: Ipse (auctor) illud scripsit, adeo non est ineptum quid atque insolitum, ut idem fecerint et alii scriptores haud ignobiles, v. g. Abdollatif, in fine suorum Ægypti Memorabilium. Igitur absque idonea ratione asserunt adversarii loca supra citata intelligi non posse, nisi sumatur, iis indicari distinctionem inter Pentateuchum et monumenta alia vere Mosaica. Nunc expendendum est, utrum liber ille fœderis, Deut. xxix, 20, xxx, 10, memoratus, quem Moses intendit, et sacerdotibus, tanquam Israelitarum theocratica institutionis codicem, in manus traditurus est, sit totus Pentateuchus, an Deuteronomium tantum, an collectio præceptorum et legum in Pentateucho, qualis nunc existit, passim dispersarum, an denique liber omnino deperditus, e quo auctor (ex hypothesi) nostri Pentateuchi plura hausisset fragmenta et capita. Postremum hoc admitti nequit. Nam hujusmodi librum, a Mose ipso tam enixe commendatum, Israeliticæ genti tam necessarium, imo sacrum et venerandum, stante republica unquam periisse, quis credat? Insuper Pentateuchi scriptor, cum deperditum jam librum, cujus fragmenta quædam in sua historia inseruerat, suæ genti tanquam religionis et totius moreías codicem, jurisque omnis et actionum regulam, imponere intenderet, nonne sensu omnino caruisset, si quænam essent ea fragmenta, certis notis neglexisset indicare? Quæ ratio contra tertium etiam valet. Secundum falsum ab Hengstenberg, Beitrage, tom. III, p. 159, demonstratur. Primum, igitur admittatur, necesse est, scil. locutione liber ille fœderis Pentateuchum designari. Et vero libri auctor certe in animo habebat, suæ genti legum sacrarum et politicarum, maxima auctoritate commendatarum, codicem dare: ut talem Mosis scripta affert, Mosenque ipsum ut harum legum latorem proponit. Cum igitur librum a se scriptum. pro hujusmodi codice haberi, imo quod in eo continetur ipsis Mosis verbis commendari vult, liquet eum etiam voluisse suum librum tanquam Mosaicum quid, et a Mose auctore scriptum tradere. Quod confessi sunt, et pluribus demonstraverunt ipsi authentic adversarii, v. g. Hartmann, qui ait, scriptorem quatuor postremorum librorum Mosen putari voluisse; rursum, in locis Deut. XXVIII, 58, 61, XXIX, 29, xxxi, 9 seqq. omnia legis præcepta, totum Mosaicarum legum codicem memorari, et ut fideliter atque in æternum observentur commendari. Historisch-Kritische Forschungen, etc. p. 538 et 556.

(1) Librum legis ab Hilkia in templo repertum non fuisse codicem aliquemn legum breviorem, quo Judæi inde a Davidis aut Salomonis ætate usi fuissent, quæ Vateri est sententia in Commentatione super Pentateucho, ejusdem Commentario in eumdem addita, neque, ut alii volunt, decalogum duntaxat, aut librum fœderis Exod. xxiv, 7, memoratum, angustissimis limitibus circumscriptum, sed integrum Pentateuchum, pluribus demonstravit Leonh. Bertholdt, in Dissertatione de eo, quod in purgatione sacrorum Judaicorum per Josiam regem facta omnium maxime contigit memorabile. Erlang. 1817, p. 17 seqq. «Celebratio, inquit, paschatis ab Josia rege quam maxime solemniter, uti ex libro ab Hilkia reperto cognitum habuit, instituta suadet, ut hunc librum non Deuteronomion, vel minoren librum postea in hoc conjectum, sed totum Pentateuchum fuisse credamus. Pauciora sunt quæ Deuteronomion de

regem Josiæ, regi Judæ, qui se ita ad Jovam tota mente, toto animo summaque ope, uti fert tota Mosis lex, converterit. Postquam e Babylonicis terris in patriam rediisset pars Judæorum, Josua sacerdos, ejusque cognati sacerdotes, et Serubabel ejusque cognati, aram Dei Israelitarum instituerunt construere, ad offerenda in ea holocausta, quemadmodum præscriptum est in lege Mosis, viri divini, Esr. I, 2; intelliguntur quæ Levit.vi, 1 (alias 7), de holocaustis offerendis præcipiuntur. In dedicatione templi secundi, Esr. vi, 18, ministrasse dicuntur Levitæ et sacerdotes, in suas classes et curias distributi, secundum præscriptum libri Mosis, videlicet Num. 1, 6, VIII, 11, 14. Nehemias in precatione, quæ cap. 1 libri de ipso appellati legitur, confitetur Israelitas non servasse præcepta, instituta, jura, quæ Jova Mosi, ministro suo, mandasset, oratque Deum, meminerit eorum, quæ Mosi promiserit his verbis: Vos cum transgressi fueritis mea præcepta, et ego inter nationes vos dissipavero, nihilominus si ad me reversi fueritis et præcepta mea servaveritis, etiamsi ad cœli extrema dispersi fueritis, vos inde colligam, et in locum, quem nomini meo collocando delegero, adducam, quæ prorsus conveniunt cum iis quæ Levit. xXVI. 41; Deut. iv, 26, 27, xxviii, 64, xxx, 1, legimus. Quæ loca etsi in iis libris exstent, quæ pluribus post Mosen sæculis sunt scripti, partim brevi ante eversum per Chaldæos regnum Judaicum, partim post restauratas, Cyro favente, res Hebræas, tamen hoc probant, fuisse ista ætate, id est, sexto ante Christum natum sæculo, libros, e quibus leges, promissiones et minæ superius commemorata afferuntur, communi gentis Hebrææ judicio pro talibus habitos, qui a Mose essent conscripti. Jam vero si cogitemus, tale judicium non paucorum quorumdam hominum opinione formari, sed niti debere eo, quod majoribus acceptum per plures ætates propagatum esset; loca illa e reliquis Veteris Testamenti libris a nobis allata argumentum neutiquam leve Mosaicæ Pentateuchi originis præbent. Accedit autem huic argumento non parum roboris inde, quod res sacras et civiles Hebræorum omni tempore, a Josuæ inde ætate, ad legum, quæ in his libris traditæ sunt, normam conformatas fuisse deprehendimus. Quodsi enim quædam illarum nonnunquam per aliquod temporis spatium neglectæ erant, paulo post tamen omnia ad ea, quæ in Pentateuchi libris præscripta essent, restituebantur. In libris veteris Testamenti historicis perpetuo laudantur, quæ libris illis consentanea, et reprehenduntur, quæ iis contraria acta sunt. Prophetæ toti sunt in eo, ut populares cohortentur ad obsequium eorum, quæ in Pentateucho sunt præscripta, iisdem, quas in illo legimus, propositis bonorum promissionibus et malorum comminationibus. Præterea plura, quæ a majoribus sunt facta, iisve evenerunt, eodem plane, quo in Pentateucho ea narrata legimus, modo commemorant, ut vix dubium sit, hausisse illos ex hoc fonte. Hic igitur prophetarum, et quidem jam antiquiorum, quorum supersunt scripta, Hosea (1), Joelis (2), Amosi (3), Michæ (4), Jesaiæ (5), tam frequens ad ea, quæ in Pentateucho præscripta et enarrata sunt, respectus, pro argumento habetur, exstitisse illum iis, quibus vixerunt illi, temporibus, et tantum apud eos habuisse auctoritatis et fidei, quantum merebatur opus, quod a rerum suarum conditore profectum credebant*.

* Aliud argumentum proximo huic haud absimile affert Guilielmus Meignan, Les Prophéties Messianiq. de l'Anc. Test. p. 44-60. Cujus argumenti summa est: Pentateuchi authentiam tota Hebræorum testatur historia; quintuplici autem constat propositione, quam singulam magna arte atque eruditione auctor paschate cap. XVI, 1—8, exhibet, neque illa omnem rem concernunt; lex principalis de festo azymorum celebrando exstat Exod. xii, 1—20, et Num. xxviii, 16—25, quam rex Josias in ordinandis solemnibus ob oculos habuerit necesse (1) Vid. 1x, 10 collat. cum Num. xxv, 3; Hos. XI, 8 coll. cum Gen. XIX, 24, 25; Hos. XII, 4, 5 coll. cum Gen. xxv, 22, 26, XXXII, 24, 25; Пos. XII, 13 coll. cum Gen. xxvIII, 5, XXIX, 20.

est. >>>

(2) Cap. 1, 9, 13 queritur vates desiisse ferta et libamina, quæ e præscripto legum Levit. II, 1 seqq. vi, 14; Num. xv, 4, 5, 7, xxvIII, 7. 14, offerenda erant. Joel. 1, 6, manifesta est allusio ad sacrificia eucharistica et primitias in templo oblatas, quibus hilares vescebantur lege ita jubente Deut. xII, 6, 7, xvi, 10, 11.

(3) Cap. 11, 9 coll. cum Num. xxi, 21, 24 ; Amos. iv, 4, memorantur præter sacrificium quotidianum (Num. XXVIII, 3, 4) et decimæ, coll. cum Exod. IV, 3 seqq.; Amos. iv, 11 coll. cum Gen. XIX, 24, 25; Amos. ix, 13 coll. cum Levit. XXVI. 5.

(4) Cap. vi, 5 coll. cum Num. xx11, 2 seqq. et xxv, 1 seqq.; Mich. vI, 6 coll. cum Levit. 1x, 2, 3; Mich. vi, 15 coll. cum Levit. XXVI, 16; Deut. xxXVIII, 33.

(5) Cap. 1, 11-14, commemorantur eadem sacrificia et festa, de quibus pluribus Pentateuchi locis præcipitur. Vid. et Jes. XII, 2 coll. cum Exod. xv, 2. Prætermitto loca Jesai LI, 2, LIV, 9, quorum priori ad Gen. XII, 2, XVII, 2, posteriori ad Gen. viii, 21, ix, 11, respici, nemo dubitat, quia pars posterior libri ejus, qui a Jesaia nomen habet, a vate quodam recentiore scripta videtur.

Argumenta autem illa (externa dicere possumus), quibus Mosen Pentateuchi auctorem esse colligitur, confirmat totius operis indoles, argumentum et conformatio. Nam quæ illo continentur historica, religiosa, politica et geographica remotissimæ antiquitatis, ea maxime quæ ad historiam et rem naturalem Ægypti et Arabia spectant, ita sunt comparata, uti a viro qui veteri ævo in Ægypto liberaliter educatus et instructus esset, qualis erat Moses, consignata esse credibile est (a). Tum quæ in Pentateucho legimus de exitu Hebræorum, Mose duce, ex Ægypto, eorumque per Arabiæ desertæ itinere, plane sunt consentanea locorum et temporum, quibus facta narrantur, rationibus. Quod ipsum valet de legibus institutisque, quæ populo, quem duxit, tradidisse in hisce libris Moses dicitur. In eorum librorum postremo eumdem, qui populum suum per plures annos gubernavit, eique leges, qui tribus superioribus libris continentur, promulgavit, ad eumdem populum loquentem audimus; sed jam ætate provectum, quod probat stylus latior et diffusior, quem in Deuteronomio omnes observant. Audimus in hoc libro ducem morti propinquum, suis omnia, quæ ipsis, se moderante, accidissent, in memoriam revocantem, eosque ad eas, quas ipsis divina auctoritate tradidisset leges diligenter servandas graviter adhortantem, nonnullas quoque leges retractantem et supplentem. Deuteronomium vero scriptos ponit tres, qui præcedunt, librs, ad qu rum argumentum sæpe provocat, observationem legum, quæ in illis leguntur urget, et a gestis, quæ in iis narrantur, rationes obtemperandi legibus depromit, ita ut sine libris illis lectores Deuteronomion ne quidem satis intelligere potuissent. Ordo orationis non ubique commodus, et oratio ipsa progreditur sæpe per disrupta sine nexu fragmenta, haud raro singulari clausula terminata; quæ arguunt auctorem non continenter scribentem, sed sæpius interruptum, qualem novimus Mosen, tot tantisque negotiis obrutum, continuisque migrationibus distractum. Dispositio denique totius operis est ea, qualis a viro, qui populo rudi leges et jura dare, et civitaevolvit. In Pertateuchi igitur authentiam contestatur primo, rerum gestarum ordinem, chronologia et genealogiis ita intime, imo logice connexum et concatenatum, ut nil ex iis demi possit, quin tota series abrumpatur. Les temps du second temple, ait Bossuetius in sua Histoire universelle, supposent ceux du premier, et nous ramènent à Salomon. La paix n'est venue que par les combats; et les conquêtes du peuple Hébreu nous font remonter jusqu'aux Juges, jusqu'à Josué, jusqu'à la sortie d'Egypte : adde, usque ad Josephum, Jacobum, Isaacum, Abrahamum, diluvii tempora, imo protoparentum peccatum et creationem. Secundo, prodigiorum quæ in Pentateucho narrantur, perpetuam apud Judæos fidem. Cf. Jud. v, 5; Ps. LXVII, 18, etc. Tertio, Judæorum institutiones religiosas, civiles, politicas, quolibet reipublicæ sæculo aut statu consideratas. Cf. Duvoisin, L'Autorité des Livres de Moyse. Quarto, dissidia inter varias Israelitarum tribus, a primis temporibus orta, nec unquam extincta (b). Quinto, repugnantiam inter populi Israelitici tum cæteras cupiditates, tum idololatriæ studium, et legem Mosaicam. Cf. Deut. xxx3, 26, 27; II Paral. xxx, 22, 23; xxxv, 18; Nehem. vIII, 17; Exod. xxx11, 23, etc.

(a) Vid. Hengstenberg, Moses und Egypten, et G. Meignan, op. cit. p. 81. Exod. xIII, 16, et Deut. vi, 7 et 18, alluditur ad amuleta apud Ægyptios usitatissima; imo Talmudici vocem, ornamentum brachiorum vel frontis, Ægyptiacam esse dicunt; quod probatur Jablonskio in Opusc. P. 1, p. 347. Sermone enim Ægyptiorum, ait, TOT manum dici, pervulgatum est; Th vero significat sculpere, affabre essingere: ut TOTONTh sit sculptile manus, vel monile in manu aut in brachio, et per extensionem alia corporis parte gestandum. Deut. XXVII, 2, 3, lapides calce lævigari seu obduci Moses jubet, ut verba legis iis inscribantur : qui mos Ægyptiorum fuit, nec desunt in Musæis nostris stelæ, vel cippi, calce prius obducti, deinde symbolis hieroglyphicis inscripti. Lex Deut. xx, 5 seqq. iterum Ægyptia est, ait Hengstenberg, ibid. Item prostratio sontis dum cæditur, Deut. xxv, 2. Deut. x1, 10, describitur machina, quali Ægyptii aquam Niloticam hauriunt, atque ad loca altiora deducunt, quæ a Nilo non irrigantur. Vid. not. ad h. 1. Deut. VIII, 8, ita terra Chanaan describitur ut Israelitis persuasum sit, eam multo Ægypto præstare. Lex Deut. XXII, 5, opponitur mori in festis Ægyptiorum usitato. Prohibitio Deut. XVII, 16, lata tempus adhuc Exodo proximum haud dubie præsupponit. Cf. Exod. xviii, 12; vii, 18; II, 15; vi et vIII; x17, 6; xxxvIII, 9—21; Num. XIII, 23; Deut. vII, 15; xxviii, 60, 68; xxiv, 18, 29; vi, 21 seqq.; vii, 8, 18; x1, 3, etc. (b) Quod ipsimet fatentur Rationalistæ. «La Palestine, ait Renan, cui tamen non in omnibus consentimus, a cela de commun avec la Grèce, la Toscane et tous les pays qui ont vu naître des civilisations originales, d'offiir, dans l'espace de quelques lieues, les différences de caractère les plus tranchées. Chacune des vallées de la Grèce avait sa civilisation, ses mythes, son art, sa physionomie intellectuelle et morale. Une critique attentive trouverait peut-être des différences non moins sensibles entre chacun des cantons de la Palestine. La prépondérance tardive de la tribu de Juda n'effaça pas ces variétés locales. Ephraim, avec sa montagne de Garizim, rivale de Sion, sa ville sainte de Béthel, ses nombreux souvenirs de l'âge patriarcal, était, sans contredit, la plus considérable des individualités qui luttaient contre l'action absorbante de Jérusalem. La rivalité de ces deux familles en Israël dale des époques les plus reculées de leur histoire. Au temps des Juges, Ephraïm, par le séjour de l'arche à Silo et par son importance territoriale, tint vraiment l'hégémonie de la nation. L'idée d'une monarchie Israelite faillit un moment être réalisée par Ephraïm, lors de la tentative d'Abimelech. Après la mort de Saül, nous voyons cette tribu grouper autour d'elle toutes les tribus du nord, opposer sans succès Isboseth à David, l'habile et généreux champion des prétentions de Juda; puis, après la mort de Salomon, faire enfin triompher ces tendances séparatistes par le schisme du royaume d'Israël et l'avénement d'une dynastie Ephraïmite, 975 ans avant J.-C. » Histoire des lang. Sémiliq.

tem bene moratam beneque constitutam instituere in animum induxerat, exspectetur. Nam in
primo libro atque priori secundi libri parte, quasi præfatione tradendarum legum præstituta, ea
præmittit, quæ aut ad rerum sequentiam et ordinem necessaria erant, aut animis Israelitarum
ad religionem et cultum unius Dei, rerum omnium creatoris et moderatoris, informandis inser-
vire poterant, de quo plura in Proœmio ad Genesim dicemus. Legibus ipsis immiscet fere sola illa
gesta, quæ illis occasionem præbuerunt, vel ad commendandam legum observationem spectant;
legesque fere omnes exhibet eo ordine, quo promulgatæ fuerunt (a). Quæ quum ita sint, nihil
obstare videtur, quo minus hosce libros ab eo scriptos credamus, cui et communis omnium tem-
porum opinio, et reliqua Veter. Test. monumenta illos, uti auctori, assignant (b).

III.

Quae sententiæ, Pentateuchum esse a Mose scriptum, adversari videantur?

[ocr errors]

«Le Pentateuque renferme un grand nombre de données historiques, politiques et géographiques, qui s'adaptent très-bien

au temps de Moyse. Un auteur hébreu postérieur à Moyse n'aurait pu posséder une connaissance aussi parfaite de l'Egypte et

de l'Arabie, que celle qui se révèle dans le Pentateuque. Et dût-on admettre, ce qui est peu probable, qu'un auteur eût cherché

à s'approprier ces connaissances par l'étude, il n'aurait pu manquer de se trahir par des incertitudes et des anachronismes.

Dans la Genèse x, 11 et 12, la célèbre Ninive est encore une ville de peu d'importance; la grande ville de l'Assyrie, c'est

Résen, dont il n'existe aucune trace dans les autres livres de la Bible. La ville de Tyr, si célèbre dès le temps de David, et

dont le nom se trouve déjà dans le livre de Josué, XIX, 20, n'est mentionnée nulle part dans le Pentateuque; un auteur récent

aurait-il manqué de la placer dans la table généalogique de la Genèse, ch. x, à côté de Sidon? Le Pentateuque parle souvent

des dieux Cananéens et de leurs autels, mais il ne leur connaît pas encore de temples, que nous trouvons pourtant à l'époque

des Juges. C'est donc un auteur très-ancien qui nous parle dans le Pentateuque: alors pourquoi ne serait-ce pas Moyse lui-

même?» Palestine, in Univers Pittoresque, p. 136. Et infra:

«D'ailleurs, si le Pentateuque datait du règne de Josias, ou de quelque autre époque depuis David, on n'aurait pas manqué

d'y introduire quelques détails sur les ancêtres de la famille royale, à qui on aurait donné une autre origine que celle dérivée

d'un inceste, Gen. xxxvIII. La royauté aurait été traitée plus favorablement que ne le fait le Deuteronome XVII, 15-20; on

n'aurait pas reconnu tant de priviléges à la race de Joseph, Gen. XLIX, Deut. XXXIII, 16; on n'aurait pas non plus défendu

de faire la guerre aux Moabites, aux Ammonites et aux Edomites, que David combattit avec succès. Moyse et son successeur

Josué avaient seuls intérêt à recommander des ménagements à l'égard de ces peuples.>>

(1) Quod imprimis urget Nachtigal in Commentat. Not. (2) pag. xxxvii laudanda.

lixiores, mox breviores narrationes (1), quæ tamen in singulis haud raro inter se discrepant (2), styli quoque varietate, et diversarum de iisdem rebus dictionum usu varios scriptores prodant (3). Accedit duorum illorum, quibus Hebræi summum numen appellare solent, nominum, Elohim et Jehova, usus alternans, cujus hæc est ratio, ut in aliis longioribus ejusdem argumenti capitibus Deus constanter Elohim, in aliis Jehova appelletur, illisque particulis, in quibus nomen Elohim usurpatur, certæ loquendi formulæ atque dictiones sint propriæ et peculiares, quæ in illis, quæ nomine Jehova uti solent, non reperiuntur (4). Porro vulgo receptæ de Pentateucho a Mose scripto sententiæ opponunt plura illius loca, quæ seriorem ætatem prodant, nec ab eo consignata esse possint. Commemorantur enim urbes iis nominibus, quæ illis post Mosen demum indita sunt (5); adjiciuntur, explicationis causa, hic illic quæ a Mose addita esse vix credibile est (6); de rebus denique pluribus mentio injicitur eo modo, qui arguat scriptorem, qui longo post Mosen tempore vixerit (7) *.

* Vix est quod moneamus ex his locis adversus Pentateuchi authentiam nil inferri posse. Primum quidem, scil. Gen. XII, 6 et xm, 7, six explicat Munk : « Le texte de la Genèse porte: Le Cananéen étoit alors dans le pays. Le mot N, alors, peut s'expliquer ad libitum par déjà, ou par encore. Déjà Aben-Esra a remarqué qu'il vaut mieux adopter le sens de déjà, et supposer que les Cananéens avaient enlevé la Palestine à d'autres habitants plus anciens; et il fait entendre en même temps que si l'on traduisoit encore, on pourroit inférer de là que Moyse n'est pas l'auteur de la Genèse. Les paroles obscures dont Aben-Esra a enveloppé sa pensée ont été longuement commentées par Spinoza ( Tractatus Theologico-Polit., cap. vini), et les critiques modernes se sont emparés de ce passage de la Genèse pour prouver que Moyse n'est pas l'auteur de ce livre. Mais le sens de encore ne nous étant nullement démontré, nous n'hésitons pas à nous ranger du côté des partisans du déjà : les philologues et les historiens jugeront si c'est là abuser du langage et de l'histoire, comme le prétend Bohlen, Die Genesis, p. 162. » Palestine, p. 78. De secundo loco, scil. Gen. xxxvi, 31, vide nostras ad h. 1. annotationes. De tertio denique non male Clericus iis, qui hunc locum a Mose scribi non potuisse contenderent, hæc opponit: « In animum revocandum est, Mosen non modo suæ ætati scripsisse, cui ejus pater et avus novissimi erant, sed sequentibus etiam sæculis, quæ velut alloquitur hoc in loco, non æquales homines, qui hæc satis noverant. Intererat probe sciri, Aaronem illum, qui frater Mosis fuit, a Levi fuisse oriundum, eumque familiarum sacerdotalium est reveάpy.v. Mirum igitur videri non debet, hoc in loco Mosen et Aaronem quasi intento digito, eorumque stirpem (1) Veluti eorum quæ eluvionem Noachicam præcesserunt Gen. VI, 13, 14, 17-22, et vi, 1-5. Manna bis describitur: Exod. XVI, 14 seqq. et Num. x1, 7 seqq. Ita quæ Exod. XL, 36-38 dicta sunt, repetuntur Num. ix, 15-23. Vid. et Deut. v, 2-6 collat. cum iv, 10-13; et x, 20-24 coll. cum vers. 13-16.

(2) Sic Gen. XXVI, 19, appellat Jacobus locum, quo in itinere in Mesopotamiam pernoctavit, Bethel, quo respicit xxxv, 1-7; sed xxxv, 6, 8-15, Deus Jacobo ex Mosopotamia reduci apparuisse, et nomen Israelis indidisse narratur, unde Jacobus locum illum appellarit; contra xxxII, 26, 28, mutat Deus nomen Jacobi postquam cum ipso luctatus esset: oppidum autem Bethel jam Gen. xu, 8, Abrahami temporibus memoratur. Deut. 11, 29, Edomitæ et Moabitæ Hebræis transitum et commeatum, pro pretio soluto concessisse dicuntur; sed xxIII, 3, 4, Ammonitas et Moabitas Hebræis terram illarum transeuntibus commeatum denegasse legimus, non commemoratis Edomitis; Num. xx, 18, vero Edomitæ Hebræis transitum denegasse dicuntur, nulla Moabitarum et Ammonitarum mentione facta.

(3) Argumenta, quæ Pentateuchum ex variis variorum temporum et auctorum scriptoribus compositum esse arguant, diligentissime exposuit J. S. Vater in Commentatione ad calcem partis tertiæ Commentarii in Pentateuchum sermone vernaculo a se editi, p. 421-515.

(4) Quod quidem in Genesi potissimum observatur (de quo plura in Prolegomenis ad hunc librum). Verum et in Exodi particulis pluribus usque ad cap. xxII, nomina Elohim et Jehova vicissim usurpantur; sed in reliqua Pentateuchi parte Elohim rarius occurrit, partem illam, quæ de Bileamo agit (Num. XXII-XXIV), si excipias: nam in Bileami oraculis constanter Elohim legitur, excepto Num. XXIV, 6, ubi Jehova exstat.

(5) Veluti Gen. xi, 18, occurrit nomen Hebron, quod nonnisi post tempora Mosis impositum oppido, uti liquet e Jos. XIV, 15; xv, 13, ubi nomen mutasse temporibus Calebi et Josuæ dicitur. Similiter Gen. xiv, 14, et Deut. xxxiv, 1, commemoratur urbs Dan, quæ tamen post divisos a Josua Cananææ agros id nominis consequuta, propterea quod a Danitis capta esset; antea vocabatur Laisch aut Leschem, Jos. XIX, 47; Jud. xviii, 29.

(6) Ita Gen. xiv, 7, nomini urbis a vy additur, eam nunc dici ; et vers. 8, oppidum Bela nunc dici Tsoar. Similia vid. vers. 17; xxIII, 19; xxxv, 19; XLVIII, 7; Deut. IV, 48.

(7) Sic Gen. xIII, 7, verba, Cananæi vero et Pherezai tunc temporis, Abrahami et Lothi ætate, eum tractum tenuere, nonnisi ab aliquo, qui post Cananæos sedibus suis expulsos vixerit, scribi potuerunt. Gen. xxxvi, 31, leguntur hæc verba: Hi vero sunt reges, qui in Idumæa regnarunt, antequam Isractitis rex esset constitutus. Tum recensentur octo regum nomina, posteriores prioribus mortuis successerunt, usque ad vers. 39. Totam igitur hanc novem commatum epicy ab aliquo, qui postquam regnari Hebræi cœperunt, additam esse oportet. Exodi vi recitato Aaronis et Mosis genere vers. 26: Ille Aaron et Moses, quibus dixit Jova : E terra Egyptia educite Israelitas. Illi convenerunt Pharaonem, regem Ægypti, ut educerent Israelitas ex Ægypto, ille Moses et Aaron: in quibus verbis non urgetur tertia persona, qua de se loquutos constat varios historiarum scriptores; sed pronomen demonstrativum Net D, ille et illi, quod a vivente Mose et de seipso scribente vix adhiberi potuisse videtur. Alia hujusmodi loca recenset Vater, 1. cit. p. 635 seqq.

« PreviousContinue »