Page images
PDF
EPUB

A LETTE
TER PROM GARDINER BISHOP OF WINCHESTER TO THE

UNIVERSITY,

Doctissimis viris Vicecancellario

et Senatui Cantabrigiensi. Quam multæ causae sint (Viri doctissimi) quæ animum meum ut ad vos hoc potissimum tempore accederem promoverent: Totidem fere occurrunt impedimenta, quæ corpus in vobis adsit justissime prohibent. Interim autem dum occasionem capto commodiorem qua vos ipse inviserem: hunc sacellanum meum, vobis non omnino ignotum, et mihi notissimum, cujus fidem perspectam et exploratam habeo, mandare volui, eidemque demandare, ut meo nomine referat, quæ vos ex me cuperem intelligere, cui ut credatis oro, et bene valere. Londini ex ædibus meis octavo calend. Septemb. 1553.

Vester Cancellarius

STE. WINTON cancell.

A LETTER FROM GARDINER BISHOP OF WINCHESTER TO THE

Fellows of CathARINE Hall,

AFTER my hartye commendations wheras yt pleased the queenes highness to commyt onto me the orderyng of all matters apperteyning to the university and that nothing ther is more necessary for the same then to have good and discrete heedes in the Colleges, Therfor seyng that the Mastership of your College bi reason of that the Master thereof is maryed contrary the the ecclesiastical lawes and your statutes is nowe voyde, these shall be to desyre youe that youe wil chose the Berar hereof M* COSYN a man for his wisdome and honest behaviour very mete for the rome and in so doing yowe shall have me redy to do yowe like pleasure when tyme and occasion shall serve bi godes grace who preserve yowe in all godly studye and vertue

Your lovyng frend

STE. WINTON Cancell.

A LETTER FROM GARDINER Bishop of WINCHESTER TO THE

VICECHANCELLOR.

a

To my looyng frend the Vicechancellor of Cambrige and to hym

that shall succede hym in that rome. MR. Vicr. after my hartye commendations. I have been adverMr. tised from yowe and other of the Heedis of thuniversitie howe glad yowe be to gratifie me in suche request as I have made for the preferment of my servant into the rome of a bedelship nowe voyd, whereunto such as be catholique as I am enformed have also showed themselves wel wylling and have gyven their voyces accordingly wich I will consider as oportunytie shall serve: And forasmuche as I perceyve these sondry elections engender contentions I have thought good to commaund yowe to forbere from eny furder scrutynie and to differ this matter tyl I come myself to set such ordre as maye be a staye and quyet to the nombre. And in the meane tyme till such election maye pass as the statute requireth considering the more part do already fynd themselves content with the parson of my sayde servant commendyd unto yowe by me I entend by myne owne authority after these iii scrutinies passed to appoynt hym to serve the rome lest bi wilful contention of some the place ther shuld be disfurnyshed and the honor of the universitie therbi dymynished as som wuld have it, wherfor I wil yowe to admyt my sayd servant to occupie the rome withowt prejudice of your statutes or such election as at my coming shal according to the statutes be made in that behalf. And furthermore to thintent such slander as that universytie hath fallen into bi light and sedicious wyttes may be the better purged I'commaund yowe in all your elections and gyving of voyces to eny gracys and admissions to all degrees none shalbe admytted to gyve voyce or receyve degre, but such only as have openly in the congregation house detested particularly and bi articles the heresies lately spred in this realme and professed bi articles the catholike doctryne now receyved and subscribed the same with their honds, wherein I pray yowe advertise me what yowe have

done, and see the premysses executed accordyngly and so fare

yowe well

At my house in Southwarke the xxiiii of Marche 1554.

Your Lovyng Frend

STE. WYNTON CANCELL.

A LETTER FROM King PHILIP TO THE UNIVERSITY.

Fidelibus, doctis, derotis, nobis dilectis procancellario et re

liquo senatui Achademiæ Cantabrigiensis, Philippus dei gratia Angliæ, Franciæ, citerioris Siciliæ

Hierlm. et Hiberniæ rex, fidei defensor, princeps Hispaniar. Achidux Austriæ, dux Burgudiæ Mediolani et

Brabantiæ, Comes Habspurgi, Flandriæ, et Trolles. FIDELES docti devoti nobis dilecti, Literæ quas quarto nonas augusti ad magistatem nostram dedistis fuerunt nobis gratissimæ, quia ex his intelleximus quam gratus fuerit vobis noster in hoc regno adventus, quantaque de nobis et vultis et debetis sperare, neque

id sane immerito nam nos tum pro ea, qua erga omnes bonarum artium et literarum studiosos afficimur, charitate et benevolentia, tum maxime quia ista academia vestra ea principia seu incrementa habuit ad quæ nos tuenda et promovenda tot causis et nominibus tenemur Achademiam itaque Cantabrigiensem ita amplectemur ut neque huic quo vos authore gloriamini neque his (quotquot in hoc regno fuerunt Reges vobis maxime faventes) ulla in re primas partes concessuri sumus, Vos ergo macti estote et qua soletis diligentia et assiduitate his vestris studiis incumbite a nobisque omnem gratiam favorem et munificentiam expectate. WYNDISORA nova tertio Idus Augusti 1554.

PHILIPPUS.

ARTICLES SUBSCRIBED BY THE VICE-CHANCELLOR IN 1554.

1. Ecclesia sancta catholica hominibus nota non potest errare in his quæ sunt fidei neque concilia generalia eandem ecclesiam representantia.

2. In eucharistia post consecrationem non remanet substantia panis et vini neque ulla alia substantia nisi Christi dei et hominis.

3. In sacramento altaris virtute verbi divini a sacerdote prolati presens est realiter naturale Christi corpus et item naturalis ejus sanguis.

4. In missa est vivificum christi sacrificium tam pro vivis quam pro defunctis propiciabile.

J YONG VICECAN.

A. 1554. 24 Junii.

HII ARTICULI SIC REVISI PER VICECAN, PROPOSITUM REGIS COLLII.

D. ATkyNSON, D. SedgwICKE, ET Harvy PER GRATIAM :
ET TUNC REGENTES ET NON REGENTES SUBSCRIPSERUNT QUOS
ARTICULOS CUM LITERIS MISIT

ACHADEMIA AD EPISCOPUM
WINT. CANCELL.

1. CREDIMUS et confitemur unum deum verum, unum omnipotentem incorporeum impartibilem immensa potentia sapientia bonitate. Creatorem et conservatorem rerum omnium visibilium et invisibilium et tres in divinitate distinctas personas patrem ingenitum filium unigenitum et spiritum sanctum ab utroque procedentem ejusdem essentiæ potentiæ gloriæ et eternitatis.

2. Credimus verbum Dei carnem assumpsisse ex virgine Maria ita ut duæ naturæ divina et humana in Christi persona inseparabiliter fuerunt conjunctæ eundemque vere passum crucifixum mortuum ad inferos descendisse et tertia die resurrexisse atque in cælos ascendisse et ad dexteram patris sedere.

3. Credimus septem ecclesiæ esse sacramenta a deo instituta nempe baptismum, confirmationem, eucharistiam, penitentiam, extremam unctionem, ordinem, et matrimonium, per quæ Deus invisibiliter confert gratiam et operatur nostram salutem sive per bonos sive per malos ministros.

4. Credimus baptismum omnibus ad salutem esse necessarium etiam infantibus peccataque omnia tam actualia quam originalia baptismo tolli et plenarie deleri adeo ut qui rite baptizentur filii Dei fiunt et heredes vitæ æternae eundemque baptismum nunquam esse iterandum.

5. Credimus hominem liberum habere arbitrium quo potest malè, et cum gratia Dei bene agere et post peccatum admissum Deo adjuvante penitere et peccatorum remissionem consequi.

6. Credimus quod nec sine fide nec sola fide sine penitentia et proposito vivendi secundum Dei mandata aut sine spe et charitate homo possit justificari: eosque improbamus qui vel solam fidem sine opibus satis esse ad salutem affirmant, aut innovationem vitæ et justiciam inhærentem inficiantur et negant, illamque fidei certitudinem quam Lutherani jactant ut quæ nec scripturarum testimoniis nitatur et pietatis et virtutum nervos elidat dum pestilentem securitatem in hominum animis inserit.

7. Credimus opera bona adultis esse ad salutem necessaria, et cum ex fidei et spiritu charitatis procedunt ita grata esse Deo ut eis tanquam justam mercedem vitam retribuat eternam illicque in Regno gloriosiorem eum fore qui hic pluribus pietatis opibus abundat.

8. Credimus in Eucharistiae sacramento virtute verbi divini a sacerdote prolati presens esse realiter naturale christi corpus quod de virgine natum est et item naturalem illius sanguinem : neque manere jam amplius substantiam panis et vini neque ullam aliam substantiam quam Christi Dei et hominis. Unde eucharistiam sancte a nobis adorari sive in missa sive extra missam certa fide tenemus in qua missa vivificum esse Christi sacrificium tam pro vivis quam pro mortuis propitiabile communionemque sub utraque specie ad salutem necessariam non esse asseveramus : potestatemque consecrandi corpus et sanguinem Christi esse concessam solis sacerdotibus secundum ecclesiæ catholicæ ritum legitime a christo ordinatis.

« PreviousContinue »